|
PIUS PP. X
LITTERAE APOSTOLICAE
SATIS
CONSTAT*
PIA CONGREGATIO MATRITENSIS NOSTRAE DOMINAE ĞDE LA PALOMAğ
INDULGENTIA PLENARIA TOTIES QUOTIES LUCRANDA DITATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Satis constat piam congregationem
Nostrae Dominae de la Paloma nuncupatam, canonice Matriti erectam,
amplitudine ac nobilitate non minus quam susceptorum operum laude et
sociorum dignitate ac religione caeteris antecellere. Patroni enim huic
congregationi sunt carissimus in Christo filius Noster Alphonsus XIII
Hispaniarum Rex Catholicus et carissima in Christo filia Nostra Regina Maria
Victoria, ac Regina mater, nec non dilectissimi in Christo filii Nostri
Asturicensis
Princeps atque Hispaniarum Infans, eique praeest Infans Maria Theresia.
Itaque benigne excipientes exhibitas Nobis preces a dilecta in Christo
filia comitissa a Sancto Raphaele altera a praeside congregationis ipsius,
attenteque amplissimo Nuntii Apostolici Matritensis suffragio, ut haec
clarissima congregatio singulari Pontificiae voluntatis significatione
cohonestetur,
caelestes thesauros quorum .Nobis Altissimus, licet immeritis,
dispensationem commisit, reserare benigne censuimus. Quae cum ita sint, de
omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Petri Ğet Pauli Apostolorum eius
auctoritate confisi, Principibus regiae domus Hispaniensis, qui utpote
patroni ad memoratam congregationem pertinent, quo per annum die, admissorum
confessione expiati ac coelestibus epulis refecti, ecclesiam Nostrae Dominae
a Paloma visitent, plenariam indulgentiam concedimus a primis vesperis usque
ad solis occasum diei ipsius, toties lucrandam quoties
preces effundentes ad idem templum se sistant. Insuper concedimus ut omnes
et singuli nunc et in posterum existentes consociationis eiusdem
confratres et consorores, servatis ut supra servandis, in propria dicti
sodalitii ecclesia, die prima eorum ingressus in dictam congregationem et
quotannis festivitate Deiparae Virginis sideribus receptae, nempe die
Augusti mensis quinto decimo, et quo Dolorosae Virginis memoria in Ecclesia
recolitur, nempe Dominica Septembris tertia, simili plenaria indulgentia
potiantur. Tandem largimur tum patronis cum sociis praedictae congregationis
labes poenasque functorum vita plenariis hisce indulgentiis in forma
Ecclesiae solita, si malint, expiare liceat. Contrariis non obstantibus
quibuscumque. Presentibus perpetuis futuris temporibus valituris.
Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die
XVI Octobris MDCCCCVIII, Pontificatus Nostri anno sexto.
R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.
*A.A.S., vol. IV (1909), n. 3, pp. 202-203
|