The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

LAETO ACCEPIMUS*

CONSOCIATIONI SACERDOTUM IN HONOREM SANCTISSIMI CORDIS IESU CONCEDUNTUR PLENARIAE ET PARTIALES INDULGENTIAE IN PERPETUUM.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Laeto accepimus animo in plures dioeceses propagatam esse sacerdotum in honorem SSmi Iesu Cordis Consociationem, quam presbyteri saeculares, ab ipso SSmo Iesu Corde nuncupati, ubique de Ordinariorum consensu instituere hoc consilio student, ut cultus erga illud divinae caritatis principium et fontem magis magisque crescat in dies, atque Ei frequentes amoris ac reparationis actus offerantur. Huiusmodi igitur Sodalitatem, quo maiora in Deo incrementa suscipiat, precibus dilecti filii Leonis Dehon, supremi Moderatoris eiusdem Congregationis, benigne exceptis, caelestibus Ecclesiae thesauris libentes locupletamus. Quare de Omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius auctoritate confisi, omnibus ac singulis sacerdotibus, qui dictam Consociationem in posterum ingredientur, die primo eorum ingressus, si vere poenitentes et confessi Sacram Synaxim sumpserint, plenariam; ac tam descriptis quam pro tempore describendis in eadem Consociatione sodalibus in cuiuslibet eorum mortis articulo, si vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti, vel, quatenus id facere nequiverint, nomen Iesu ore, si potuerint, sin minus corde devote invocaverint et mortem tamquam peccati stipendium de manu Domini patienter susceperint, etiam plenariam; nec non iisdem nunc et pro tempore existentibus sodalibus, vere item poenitentibus et confessis ac S. Communione refectis, qui Ecclesiam vel publicum oratorium feria sexta post octavam sollemnitatis SSmi Corporis Christi, et festis purissimi Cordis Mariae, S. Ioseph Eius castissimi Sponsi, S. Michaelis Archangeli ac S. Ioannis Apostoli et Evangelistae a primis vesperis, pariterque omnibus feriis sextis, quae primis singulis mensibus recurrunt, ab ortu ad occasum solis diei huiusmodi, devote quotannis visitaverint, ibique pro christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, quo die praedictorum id egerint, plenariam similiter omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Praeterea eisdem sacerdotibus sodalibus quoties formalem actum caritatis et reparationis erga SS.mum Iesu Cor expleverint, septem annos totidemque quadragenas; quoties denique, hac eadem amoris et reparationis mente, quemvis pietatis actum peregerint, trecentos dies de iniunctis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes et singulas indulgentias ac poenitentiarum relaxationes etiam animabus Christifidelium in Purgatorio detentis per modum suffragii applicari posse misericorditer in Domino largimur, plenaria tamen indulgentia excepta in mortis articulo lucranda. In contrarium non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuo valituris. Volumus autem, ut praesentium litterarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die IX Aprilis MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*A.A.S., vol. II (1910), n. 8, pp. 318-320

 

top