|
PIUS PP. X
LITTERAE
APOSTOLICAE
INEFFABILI DEI*
BEATUS CLEMENS MARIA HOFBAUER,
SACERDOS PROFESSUS CONGREGATIONIS SS. REDEMPTORIS,
IN SANCTORUM COELITUM ALBUM REFERTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Ineffabili Dei providentia
sanctus Clemens Maria Hofbauer inter septentrionales nationes suscitatus est,
qui afflictam apud eas tunc temporis rem catholicam erigeret ac restitueret.
Ipse enim debilitatam popularium suorum fidem, collapsos mores, exemplo, verbis,
operibus redintegrare conatus est : ipse erga hanc apostolicam beati Petri Sedem
neglectum ac pene intermissum obsequium revocavit: ipse religiosis sodalibus
suis, sancti Alfonsi filiis, viam laboriosissime expedivit, qua, vix eo vita
mortali functo, Vindobonam feliciter inducti sunt ac cito in longinquas terras
propagati. Igitur exsultat laetitia animus, quod auspicatissimo hoc die Nobis
contingat, pro supremo eo munere, quo, tametsi indigni, Ecclesiam Dei
administramus, adeo bene meritum virum in Sanctorum numerum adscribere eumque
totius orbis christifidelibus demonstrare, cuius eximias virtutes sedulo
imitentur, quemque apud Deum adhibeant deprecatorem.
Ortus est Clemens Maria tenui fortuna, Tassovici in Moravia,
anno MDCCLI, ante diem VII kalendas ianuarias, ac eodem die baptizatus, Ioannes
est appellatus, quod nomen in Clementem posterius commutavit. Patrem nactus est
Petrum Paulum Hofbauer, lanium; qui viridi aetate, anno MDCCLVIII, cum
interiisset, Maria Steer mater nondum septennem puerum nutrivit, pieque
educavit. Ille vero, et maternae disciplinae obsequens, et sua sponte, adultas
virtutes in tenera aetate prae se ferebat, assiduas fundens preces, ieiunans,
quibus abstinebat aequalibus pauperibus dividens cibos, sacras aedes antiquius,
quam pueriles iocos celebrans. Quare eum vulgo homines admirabantur, diligebant
condiscipuli, magister ludi laudabat, loci sacerdotes observabant, quibus Sacrum
facientibus pie ministrare in deliciis habebat.
Equidem in sacrum eorum ordinem cooptari, iam tum beatus puer
flagrabat desiderio : cum vero ad vacandum studiis nullae suppeterent opes,
contra vero victum quaeritandi urgeret necessitas, anno MDCCLXVII, matre
patriäque domo relicta, Zuaim, urbem propinquam, petiit, et arti pistoriae tres
annos apud Franciscum Dobsch operam dedit. Deinceps pistor fuit in Bruckensi
coenobio canonicorum Praemonstratensium; ibique locus ei datus est, eximium in
proximum amorem exhibendi, in magna annonae caritate, quae fuit anno MDCCLXXI,
atque in typho, qui deinde grassatus est. Coenobii illius abbas erat Gregorius
Lambeck, qui, adolescentem diligens, eum sibi famulum addixit veniamque ei
concessit, ut in coenobii gymnasio litteris latinis operam daret. Sed, anno
MDCCLXXV Gregorio vita functo, Ioannes e coenobio egressus est, cumque sacris
disciplinis studendi non daretur potestas, a terrenisque deliciis abhorreret
animus, vitam solitariam in oppido Mühlfrauen agere instituit. Quam vix
per annum continuare datum fuit, donec Iosephus II imperator lege vetuit, ea
ratione vitam duci : tunc deserta solitudine, ad urbem Budwitz se
contulit, ibique slavico sermone didicit loqui.
Anno vero MDCCLXXVIII, Vindobonae pistoriam faciebat Ioannes, in
taberna a piro ferreo, una cum Petro Kunzmann, cum quo Romam ad
Apostolorum sepulcra pedibus peregrinatus est. Pariter, anno MDCCLXXXII, alterum
pedestre iter Romam ambo iniverunt, consilio non revertendi Vindobonam, sed
solitariam vitam in Italia suscipiendi. Igitur Roma Tibur petierunt, et,
consilio patrando nacti opportunum locum, a Barnaba Chiaramonti urbis eius
Episcopo, qui fuit postea Summus Pontifex Pius VII, solitariorum vestibus induti
sunt, nominibus mutatis: Ioannes enim est appellatus Clemens, Petrus vero
Emmanuel. Cum vero in ea solitudine Clemens comperisset, haud solitarii magis
vitam, quam apostoli, a se Deum exposcere, Vindobonam est reversus, ut
theologiae operam daret.
Ibi id sancto viro fauste contigit, quod cum Thaddaeo Hübl,
et ipso sacerdotium adipisci exoptante, amicitiam contraheret; quodque, ad
tolerandam vitam, piarum quarumdam sororum, cognomine Maul, uterque subsidiis
uteretur: contigit vero id infaustum, quod in doctores inciderint, qui, prout
eius tempestatis erat, haereses novatorum catholicae doctrinae permiscere non
vererentur. Quamobrem, divinarum rerum scientiam ex purissimo fonte haurire
exoptantes, optimum consilium arbitrati sunt, Romam petere. Offenderunt ibi
sodales a SS. Redemptore, paulo ante a sancto Alfonso institutos ; quorum mirati
pietatem, petierunt in numerum eorum adscribi. Prolixo sunt animo excepti,
quamquam peregrini erant, et Clemens erat iam tres et triginta natus annos,
Thaddaeus tres et viginti: ac, breviore tirocinio peracto, professi sunt
religionem, ante diem xiv kalendas Aprilis MDCCLXXXV, et decem post diebus
Aletrii sacerdotio aucti sunt.
Romae in theologicis studiis cum aliquid temporis insumpsissent,
Vindobonam sunt reversi, ut sancti Alfonsi congregationem in ea civitate
constituere aggrederetur. Verum exploratum eis fuit, per leges a Iosepho II
latas, nullum locum dari huiusmodi negotium in ditione Austriaca administrandi.
Igitur iussi Stralsundam in Pomeraniam se conferre, dum eo habent iter, Emmanuel
Kurzmann fuit obvius, qui iam fuerat quum pistoriae Vindobonensis tabernae, tum
Romanarum peregrinationum, tum Tiburtinae solitudinis Clementis socius; eumque
in congregationem SS. Redemptoris, ut laicum sodalem, exceperunt.
Varsavia ea tempestate Polonici regni erat caput, in eaque
Germanorum non parvus numerus causa negotiorum commorabatur. His, si fidem
catholicam profitebantur, proprium erat templum sancto Bennoni dicatum, in quo
caeremonias iam curaverant patres e Societate Iesu: qua exstincta, nec amplius
ullus erat, qui serviret templo, nec Germanorum incolarum, qui spiritualem curam
gereret. Ergo Varsaviam Clemens sociique eius cum advenissent, pontificio Legato
optimum visum est, non sinere illos ulterius progredi, Germanorumque eis animas
procurandas committere : ac rei huiusce transigendi a moderatoribus eorum facile
veniam impetravit. Quare Clemens, quique cum eo erant, anno MDCCLXXXVII,
Varsaviae ad sancti Bennonis concederunt. Ac initio quidem, ut erant
alienigenae, civium Varsaviensem adversas experti voluntates, maledicta
obtrectationesque patienter toleraverunt, gloriam Dei unice quaerentes et
salutem animarum, proximorumque commoda studiosissime procurantes.
Incredibile est, pecuniae quantam vim pauperibus Clemens
dividerei At orborum puerorum potissimum miserebatur, quorum magnus numerus
erat, per bella, quae tunc crudeliter agebantur, parentibus necatis: eis apud
sancti Bennonis aedificavit orphanotrophium sedulam que eorum, tamquam mater
amantissima, curam gerebat: suis manibus lavabat mundabatque, docebat
christianae religionis rudimenta, per ostia atque tabernas, quibus eos
nutricaretur, eleemosynas quaeritabat; grandiores factos diversis artificiis per
idoneos magistros instituebat, ut vitam possent tolerare, vel, quos vitae
religiosae proclives comperiret, in sodalium suorum numerum cooptabat.
Viri tantam caritatem Varsavienses cives suscipientes, iam suum
erga eum animum mutaverant, iam ei favebant templumque sancti Bennonis, non ex
urbe modo frequentes adibant, sed e continentibus etiam agris. Interea enim
alios plures sibi ille socios adsciverat, sive natione Germanos sive etiam
Polonos, qui sacra suis popularibus ministrarent, aliquot etiam Gallos, qui
patrios tumultus turbasque fugientes illuc confugerant. Quare in eo templo, quum
Germanico, tum Polono sermone, pluries in die habebantur conciones ac sacri
ritus piaeque exercitationes, ad excolendam christifidelium religionem. Aede
sacra refecta, aucta et ornata, splendido apparatu divinus cultus celebrabatur;
magnificae supplicationes ducebantur; sacrae expeditiones, et Varsaviae et in
provincia eius susceptae sunt : quare ad meliorem frugem multi sunt homines
adducti aut hebraei vel haeretici ad fidem catholicam. Pro sacris concionibus
errores refutabat Clemens, quos mali libri insinuabant, ab iisque legendis
homines deterrebat; pios simul impiis libris opponebat, ac praecipue sancti
Alfonsi scripta inter populum disseminare conabatur. Cum vero unius urbis
finibus, quo flagrabat, nequiret studium beatus vir continere, anno MDCCXCV,
sodales a SS. Redemptore in urbem Mietau induxit, quod Curlandiae
provinciae est caput; anno autem MDCCCII, in oppido Lutkowa et
Radzumin.
Verum maximo eum opere pungebat, quod, Iesu exstincta Societate,
iuventutis institutio iaceret, et sacrae disciplinae abiectae essent. Ergo
Varsaviae instituit ephebeum, in quo optimis artibus adolescentes imbuti, ut
quemque appellabat Deus, clerici fierent aut inter religiosos sodales
exciperentur. Postquam vero regnum Poloniae est eversum, et Varsavia urbs in
ditionem Borussiae regis cessit, Polonis suis institutis infausta quaeque
providens, animum Clemens adiecit, ut sodalitio a SS. Redemptore in Germania
quaereret tutiores sedes, in iisque adolescentes pie docteque institui curaret.
Quare, a viro principe Ioanne Schwarzenberg invitatus, volenti
animo in praedium eius, anno MDCCCII, se contulit, ut in vetere quodam et
corruente coenobio a monte Tabor nuncupato sodales Alfonsianos collocaret,
ibique sesquiannum mansit, ad novam domum constituendam, sodales confirmandos,
iuvandam christifidelium plebem. Inde cum in Italiam cum tribus clericis
peregrinatus esset, quos sacerdotio initiari curaret, annoque MDCCCIV Varsaviam
rediisset, certior factus est, montis Tabor sodales intolerabili quarumque rerum
inopia premi. Accurrit igitur, ut afflictos erigeret, egestatemque eorum, si qua
potestas daretur, sublevaret. Cumque simul consueto studio, ad excolendas populi
christiani animas, operam daret, fama eius per vicinitatem pervulgata,. Tribergo
legati ad eum advenerunt, qui civitatis eius nomine peterent, ut illuc quoque
mitteret ex suis sodalibus, qui rem religiosam eodem fervore procurarent. Eo cum
quibusdam sodalibus ipse profectus est, eorumque opera brevi res immutatae sunt:
namque fides renovabatur, pietas excitabatur, adventabant peregrinantium turbae,
ut pietati satisfacerent et sancti viri verba exciperent. Unde Dei inimicorum
impotens dolor exstitit, qui moliti sunt, ut Alfonsiani sodales eo in oppido
manere vetarentur.
Igitur Clemens perfugium aliquod in urbem Babenhausen
quaesivit, ac, venia principis Anselmi de Fugger, religiosos sodales clericosque
operam studiis dantes, Tribergo et e montis Tabor coenobio, illuc deduxit: ipse
hospitio utebatur parochi Weinriedi, quod oppidum mille fere passus aberat. Erat
ibi assiduus in confessionibus excipiendis, habendis concionibus , aegrotantibus
ac morientibus visitandis, aspera per itinera, per pluvias, nives atque pruinas.
Babenhausen saepius petens, scholas visitabat, obambulantibus adolescentibus
animumque recreantibus humanissimum se comitem praebebat, fratri Norberto, minus
perito coquo, in cibis praeparandis erat auxilio. Verumtamen hic quoque ab
impiis hominibus depravatisque clericis maledicta multa, convicia,
obtrectationes Clementi religiosisque eius sodalibus toleranda fuerunt. Cum vero
Babenhausensis principatus regno Bavarico addictus est, sodales a SS. Redemptore
per vim inde deturbati in Helvetiam confugerunt.
Quamquam, paulo ante eam expulsionem, ex iis locis iam Clemens
decesserat, trepidis nuntiis excitus, quos Varsavia receperat, ut laborantibus
suis ope, consilio, denique praesentia praesto esset. In itinere tamen
aliquantum constitit Vindobonae, ut denuo periclitaretur, an quid ibi loci suae
congregationi inveniri daretur. Ut vero perspexit, huiusmodi rei nullam spem
esse, iter pergens, mense decembri anni MDCCCVI, Varsaviani pervenit. In ea
civitate, quotquot erant impii et catholicae veritatis hostes, quotquot occultis
societatibus nomen dederant sodales a SS. Redemptore, quos Bennonitas
nuncupabant, odio implacabili prosequebantur; quippe exploratum erat, hoc esse
iis in locis Ecclesiae catholicae columen ac validissimum propugnaculum. Horum
creverant spiritus, cum Gallorum exercitus Varsavia potitus est, quos sperabant
infestiores etiam atque Borussos religioni fore. Neque impías eorum spes"
imminuerat, quod, anno MDCCCVII per conventionem a Tilsit appellatam, ea regio
Saxionae fuerit adiudicata, cuius Fridericus Augustus rex, quamvis religione
esset catholicus idemque pius ac benevolus, totus tamen erat in Gallorum
imperatoris potestate. Quare illi in nefarium bellum pertinacius instabant, ac
religiosos sodales, obtrectationibus, mendaciis, libellis petebant, in scenis
plebeculae maledictis et conviciis eos obiectabant, sperantes, his se artibus
turbas esse concitaturos atque eos per ignominiam exturbaturos.
Ac res quidem flagitiosis eorum inceptis prospere cessit. Nam
sabato sancto anni MDCCCVIII, centurionum militumque Gallorum petulantia, inter
ipsos sacrae aedis parietes tumultuatum est. Lutetiam Parisiorum, delata re,
iussus est Saxoniae rex patres Bennonitas e Polonia'exterminare. Igitur, ante
diem XII kalendas Iulii, urbe militaribus praesidiis occupata, militum valida
manus ad sancti Bennonis emissa est, qui sodales omnes a SS. Redemptore, nullo
facto iudicio, velut nocentes homines, curribus imposuerunt, et in castrum
Cüstrin, quae in provincia Borussica Brandeburgensi est munita urbs,
deductos in custodiam dederunt: tum, aliquo spatio intermisso, iussus quisque
est in patriam regionem redire: quare Clemens, cum uno clerico Martino Stark,
Vindobonam perrexit. Ita tot, tam graves diuturnique labores, uno temporis
puncto, miserrime sunt ad nihilum redacti: sub idem enim fere tempus, sodales a
SS. Redemptore e reliquis etiam domibus disiecti sunt, quas in Polonia aut in
Russia instituerant.
Haud tamen tam gravi casu Clemens fractus est: qui Vindobonae eo
animo apud Italicorum templum constitit, ut omnes labores de integro suscipere
paratus esset, in animarum utilitatem. Ut vero eum non fugiebat, securitatis
urbanae custodes in se oculos intentos habere suasque actiones diligenter
investigare, ratus est,, primis eis temporibus, habendis sacris concionibus esse
sibi abstinendum. Igitur, segregem ducens vitam, non intermissis precibus operam
dabat, divinum cultum in ea Italicorum aede singulari pietate procurabat, ritus
catholicos inusitato quodam decore atque honestate celebrabat. Viri pietatem ac
studium cives admirantes coeperunt id templum frequentare illique peccata
confiteri. Nec vero obliti eius erant veteres illi amici et contubernales,
quibuscum necessitudinem contraxerat, cum Vindobonae pistor erat: cumque ad
eorum domos saepe invitaretur, ipse inter coenandum convivarum animos piis
sermonibus excolebat.
Interim sancti viri pietatis et in fovenda populi religione
alacritatis cum fama percrebresceret, Sigismundus de Hohenvarth Vindobonensis
Archiepiscopus eum elegit, qui sanctimonialibus Ursulinis a confessionibus esset
earumque templi rector. In domicilium ergo se contulit, quod ab eis, una cum
cibo quotidiano, praebebatur. Hoc tempore ipse arbitratus est, sibi oblatam esse
facultatem, aliquanto maiora in animarum utilitatem aggredienda cuius rei
iudicatu difficile est, utrum maior esset difficultas, an necessitas. In summa
enim quum improborum hominum audacia, tum segnitie ac stupore christifidelium,
unus omnium Clemens non dubitavit catholicam fidem verbis atque actionibus
constanter profiteri ac prae se ferre; omnium primus perarduum opus suscepit, ut
pietatem pristinam referret et hominum religionem, velut a sepulcro, ad vitam
excitaret. Plurimum quidem exemplo proficiebat: in templo enim Ursulinarum cum
Sacrum faciebat, cum fidelibus sanctam Eucharistiam dividebat, Cum habebat
supplicationes, dignitatem atque fervorem viri et quas effundebat lacrimas ita
homines mirabantur, ut quadam invincibili vi ad Deum et caelestia, ipso eius
conspectu, sese pertrahi sentirent. Aedem, quam squalidam horridulamque
acceperat, sordibus emundavit, decoravit ornamentis; supellectilem, vasa,
vestes, quae postremo ad cultus divini decentiam dignitatemque pertinerent,
comparavit. Ita restituta aede et instructa, Ecclesiae catholicae caerimonias,
assidue, sancte, honestissime in ea conficiebat, per festos dies apud frequentem
intentumque populum habebat conciones.
Hisce concionibus inconcussam suam fidem, in Deum caritatem, in
Matrem eius ac Caelites, in mortales omnes, infundere in auditorum animos pro
viribus nitebatur; eaque se facilitate in eos insinuabat, ut mentes convinceret,
flecteret voluntates, corda permoveret: quare ad sermones eius plebecula
concurrebat; at cum ea permixti nobiles ac divites et ecclesiastici viri
divinarum disciplinarum peritissimi. Cumque dissoluti quoque ac derisores
adolescentes eo identidem convenirent, non semel est factum, ut talium etiam,
orationis vi, pervicacia frangeretur quique venerant ad irridendum, a sancto
viro demisse peterent, ut suam exciperet confessionem eiusque discipuli aut
etiam religiosi sodales evaderent. Nec, si quae erant res, quibus imperantium
voluntates offendi possent, aut si qua catholica dogmata pervagantibus erroribus
maxime adversaretur, de iis, ut ceterorum concionatorum fere consuetudo erat,
caute tacebat : sed libere constantissimeque loquebatur, prout ferre
necessitatem et animarum utilitatem arbitrabatur. Unde hominum non exiguus
numerus, sermonibus eius commoti, errores abiiciebant, perditos mores
emendabant, atque ad Deum se et ad virtutem conferebant.
Hi vero, a quo fuerant ad Deum perducti, in eius disciplinam se
studiosissime tradebant eique confitebantur peccata: quamobrem Clementi in
excipiendis confessionibus multum laboris ac temporis erat quotidie consumendum;
miramque industriam sedulitatemque in sacro obeundo munere expromebat. Haud diu
poenitentes retinebat: sed, intima eorum penetrans, quin opportuna remedia
praeberet cuique, neminem dimittebat. Existimans reliquarum virtutum columen
humilitatem esse, humiliabat poenitentes; simul erga Deum et Matrem eius
excitabat eorum confidentiam, atque anxios tranquillos faciebat; fugiebat
immodica ac nimia; mansuetudinem adhibebat, quam numquam a gravitate et
prudentia seiungebat. Ad poenitentiam et exomologesim peccatores adigere,
omnibus viribus, omnibus industriis nitens, ad hoc publicas adhibebat conciones,
ad hoc privata colloquia et familiares suasiones; hoc a Deo suppliciter petebat
ac beatam Virginem sanctosque interponebat deprecatores; ut hoc impetraret,
corpus atflictabat: quoties vero desiderii fiebat compos, id ei optatissimum
accidebat atque gestiebat laetitia animus.
Erga alienos adeo sollicitus, in Ursulinas virgines, suis curis
potissimum permissas, mirum qua alacritate uteretur : praesertim cum ad mille ab
eis puellae educarentur; quare sperandi suberat locus, caritate Dei flagrantibus
institutricibus, eadem caritate tenellos adolescentularum animos ut ipsae
accenderent eaeque vicissim in domesticos suos, in parentes necessariosque ignem
hunc divinum essent iniecturae. Ergo omnes nervös, in collapsa virginum
disciplina restituenda, intendit, quibusdam ex illis frustra reluctantibus, quae
malebant in ea laxitate iacere. Vigilabat, ut, quibus divino Sponso votis
adigebantur, sancte praestarent; peccantes suaviter corripiebat vel, si
severitate erat opus, severius castigabat; auctor eis ut otium obtrectationesque
odio capitali haberent ; item tristitiam; at crucem hilari ac volenti animo
amplecterentur; humilitatem in deliciis haberent, quippe quae virtutum est radix
et principium. Quare, monitis sancti viri illis obsequentibus, curis
respondentibus, disciplina regularis brevi relata est et Ursulinarum monasterium
refloruit.
Verum, si qua ex religiosis sororibus vel ex puellis apud illas
commorantibus morbo arripiebatur, tunc vero paterna Clementis sollicitudo maxime
prodibat : invisebat eam, solabatur, suadebat non in aerumnae, sed in Dei
insignis beneficii numero eum morbum haberet. Quod si letalis morbus erat,
praesto erat assidue, caelestia solatia deprecabatur moriturae, animos addebat,
quibusque spiritualibus praesidiis, usque ad ultimum anhelitum, eam afficiebat.
Sed ne extranei quidem aegri ac moribundi Clementi leviori erant curae, non sine
illorum animarum maximo fructu. Cuius rei ita per civitatem pervulgata erat
fama, ut, si gravius quis aegrotaret, nec modo de corporis, sed de animae quoque
eius salute iam desperaretur, omnibus adiumentis frustra adhibitis, ad sancti
Hofbauer caritatem extremum refugium esset. Ille vero sui potestatem, quavis ex
causa numquam negabat; sed promptus alacerque accurrens et in itinere Dei
virginisque Mariae opem implorans et aliorum quoque, praesertim Ursulinarum
sororum, adhibitis deprecationibus, viribus adeo nitebatur supernisque iuvabatur
praesidiis, ut etiam contumacissimos ac Dei legisque eius iamdiu oblitos in eius
gratiam semper fere reconciliaret. Ita plurimas, ex ipsis inferni faucibus
animas ereptas, salvas praestitit.
Vicem illorum magno opere dolebat Clemens, qui extra catholicam
Ecclesiam degunt: cumque sciret, tales quoque homines, concionum suarum adductos
fama, eis saepe interesse, eorum mentes ac voluntates trahere ad catholicam
veritatem studiose conabatur. Numquam vero conviciis homines laedebat, sed
proponebat catholicae religionis dignitatem atque decorem, dogmata declarabat,
Sacramenta illustrabat: his rebus desiderio audientium animos accendebat, ut
sese tam sanctae religioni addicerent. Nec, quibus suaserit, sunt pauci inventi:
quippe fervore hominis invitabantur, ingenuitate quaque in Deum proximumque
caritate aestuabat; simplicitatem et perspicuitatem mirabantur, qua coram doctis
atque rudibus de abstrusis fidei mysteriis agebat; verebantur vitae
sanctimoniam, quae e vultu, ex oculis, ex habitu elucebat. Itaque singulis fere
hebdomadis erat aliquis, magni etiam hominis ac doctrinae vir, qui aut ex
haeresi fidem catholicam profiteretur aut hebraeus baptismum exposceret.
Pueros Clemens diligebat ab iisque diligebatur: qui, si quando
obvium habebant, viae se addebant comites domumque usque prosequebantur eum.
Ipse fidei rudimenta eos docebat, eorum animum conformabat ad sanctam synaxim
primum excipiendam; apud parentes instabat, ut pie liberos instituerent. Cumque
moleste ferret, quod per id tempus Vindobonae ephebea non exstarent, in quibus
catholice adolescentes instituerentur, Adamo Müller ac deinceps Friderico de
Klinkowström fuit auctor, ut darent huic negotio operam eisque, in eo
transigendo, auxilio fuit. Puellae vero, quae ab Ursulinis educabantur, paternae
ei curae fuerunt.
At ne corporales quidem proximorum necessitates neglectui erant
pauperum sollicitus, praesertim si quos, ex locupleti statu deiectos,
paupertatis pudebat; eos ut iuvaret, libenter ipse cibo abstinebat. Pauperibus
pecuniam, vestes, cibaria, panem potissimum afferebat. Misericordem enim sancti
hominis voluntatem pernoscentes, seu pistores amici eius, seu sanctimonialium a
Visitatione moderatrix, panes ei dono mittebant, quos ille, domo mane egrediens,
iniiciebat in crumenam atque interdiu esurientibus dispertiebat. Cum vero, in ea
publicae rei inclinatione, Ursulinae virgines, quibus a confessionibus erat, rei
familiaris facta iactura, in inopiam incidissent, quis narrare posset, qua
sollicitudine, quibus industriis earum egestatem conatus sit sublevare? Maximis
in angustiis, aliquando ad eas vim pecuniae non mediocrem attulit; eiusque
inductus auctoritate Cardinalis Olmutiensis Archiepiscopus ab imperatore fratre
impetravit, ut ex imperiali gaza devotarum mulierum aes alienum dissolveretur.
Clemens, postquam totum diem, ad gloriam Dei amplificandam,
impigre absumperat, cum tandem domum vespere concedebat, non eum quies, sed nova
quaedam et gravis et fructuosissima occupatio exspectabat. Inveniebat enim
amicis discipulisque domum refertam: viginti erant, triginta, postremis annis
etiam quinquaginta adolescentes, alii operam theologiae dantes, alii medicinae
aut legibus, cum iisque publici scribae permixti: hos humanissime excipiebat
iuvenilesque animos familiaribus colloquiis, cohortationibus excolebat, piis
lectionibus, quas enarrationibus interpellabat. Nec universorum modo, sed
singulorum quoque sollicitus erat: nemini assentabatur, sed ingenue veritatem
proferens eorum spiritualia commoda quae ritabat; iuveniles continebat spiritus;
castigabat, si quem peccantem deprebendebat, sive dives ille esset seu pauper,
omnibus aeque iustus; alacres volebat eos esse atque sinceros: nam, si qui
pietatem simularent, ab iis vehementer refugiebat. Quare fidentes ii iuvenes
eximiis his artibus, ea sanctitate, ea facilitate hominem praeditum unice
diligebant ac reverebantur, ex oreque eius pendentes ei se omnino permittebant.
Ita, ex vespertino hoc labore, uberes ille fructus percepit: nam, de eo
domestico amicorum circulo, alii quidem exstiterunt actuosi sacerdotes, divinae
gloriae et animarum salutis studiosissimi ; alii evangelica consilia sequuti
congregationi a SS. Redemptore aut religiosis aliis sodalitiis sese addixerunt;
alii, qui laici manserunt, in suo quisque instituto ac statu, integritatis,
innocentiae, religionis singularia exempla praebuerunt; omnium plurimum valuit
opera, ad collabentem in ea civitate et pene afnictam rem catholicam erigendam
et confirmandam.
Verum, in saluberrimis inceptis aggrediendis, quo alacrior
sanctus Hofbauer erat, eo suberat maior causa catholici nominis inimicis, qui
rerum summam fere tenebant in manibus, eum odendi omnibusque viis perniciem eius
conandi. Igitur eius nomen apud archiepiscopalem Curiam detulerunt: quo ex
periculo cum ille evasisset, apud Franciscum I imperatorem, uti noxium hominem
arguerunt, qui, ad publicam tranquillitatem tutandam, ex finibus imperii
deturbandus esset: at negavit imperator, esse verum, civem Austriacae ditionis
exsilio indemnatum multare. Ut vero compererunt inimici homines, congregationis
a SS. Redemptore, cui in eo imperio legitimus locus non erat, Clementem esse
sodalem, nullam iam ei incolumitatis rationem superesse arbitrati sunt.
Denuntiantibus necesse esse descisceret a congregatione aut Austriam
relinqueret; non dubitavit ille confirmare, quam deserere religionem, malle se
patria carere. Qua significatione viri laetitia illi gestientes ad imperatorem
retulerunt, petere patrem Hofbauer, ut per eum sibi fas sit in terras longinquas
transmigrare.
Beatus vir, quamquam moerebat impendentem calamitatem, omnia
tamen Deo sedato corde permittebat. At non eadem animi aequitate usus est
Vindobonensis Archiepiscopus, cui indignum visum est, et illum per dolum
iniuriamque circumveniri, et pastoralibus suis curis commissae civitati tantam
iacturam exsilio illius imponi. Quapropter, tametsi senectute pene erat
confectus, adiit imperatorem, resque quo in loco essent aperte demonstravit.
Ipsis iis diebus Romam erat imperator profecturus; quare, Praesulis sermone
commotus, de eo negotio quidquam, absente se, statui vetuit. Romae interim Pius
VII Pontifex per Legatum suum Vindobonensem quum de eximiis sancti Hofbauer in
religionem promeritis, tum de vexationibus, quibus exagitabatur, admonitus
fuerat. Cum ergo Franciscus I, Austriae imperator, anno MDCCCXIX, Romam advenit,
de hac re cum eo Pontifex familiariter colioquutus, facile principi persuasit,
adeo eximium virum per nefas affici molestia. Cuius rei cum maximo opere
imperatorem poeniteret rationemque excogitaret, qua illata homini damna
resarcirentur, Vincentium Darnaut sacerdotem, quem a confessionibus habebat,
adhibuit in consilium: hic vero negavit, quidquam posse accidere Clementi
exoptatius, quam si congregationem a SS. Redemptore in Austria constituendi
fieret potestas. Perplacuit imperatori res, qui ex ipso itinere litteras
Vindobonam dedit, vi quarum iussus est pater Hofbauer congregationis leges
exhibere, et proponere rationem, qua in Austriam ipsa induceretur. Ille,
insperata laetitia commotus, mandatum alacriter curavit; octobrique mense ipsius
anni MDCCCXIX, supplicem libellum tradidit imperatori, de congregatione a SS.
Redemptore in Austriam inferenda.
Ecce ergo Clemens antiquissimi voti factus est compos.
Verumtamen non placuit Deo, fidelem servum exoptatum rei eventum suis oculis
percipere: ut qui in diuturno vitae curriculo tot sanctissima incepta disiici
conspexerat, tot labores dissipari, huic, ne in extrema quidem aetate, vel
spiritualis voluptatis aliquid in hoc mundo concederetur. Equidem corporis
robustas vires natura nactus erat: eas tamen deminuerat iamque plane exhauserat
et aetas exacta et numquam intermissi labores; longinqua itinera per imbres
nivesque aut per solis aestum pedibus obita; laboriosae conciones; ad exedrani
poenitentiae multas quotidie horas sessiones productae; noctes ad morientium
lectum vigilatae. Quamquam corporis deficientes vires pristina animi supplebat
alacritas eademque in Deum ac proximum caritas: quare nihil laboris in
confessionibus excipiendis remittebat aut in habendis concionibus aut in
discipulis docendis hortandisque.
Ita fractus consumptusque, ante diem vii idus martias anni
MDCCCXX, ad sacram Italorum aedem se contulit, solemne Sacrum acturus, in
solatium animae mulieris principis Iablonowskae, quae diem supremum nuper
obierat Romae, ac de congregatione a SS. Redemptore bene in Polonia meruerat. Ut
vero, in perfrigida tempestate niveque maxima, pedibus illuc perrexit, adeo
gravior factus est morbus, ut Sacrum conficiendi vires vix suppeditaverint. Inde
curru domum vectus lectulo iacuit, ac morbi dolores molestiasque remediorum
patienti animo toleravit, medico in omnibus morem gerens discipulisque, qui, cum
famulus nullus esset, ei ministrabant. Quos ex vetere instituto non
intermittebat solari, hortari, docere, imo et eorum audire confessiones. Corpore
languescente, erat animus ad Deum erectus, quem ferventibus precibus petebat:
nullum ei desiderium, nulla voluntas, nisi ut voluntati illius se plane
subiiceret. Tertio idus martias, summo ardore morientium sacramenta excepit:
postquam vero cum morte diem solidum luctatus est, idibus martiis, meridies cum
esset, sonumque aes sacrum ederet, contigit ut eius discipuli ceterique, qui
adstabant, in moribundum intenti, animum id soni non adverterent: tum ille,
viribus extremis collectis, monuit eos, horam esse Virginem ab angelo salutatam
invocandi. Id cum pie ipsi praestitissent, e precibus surgentqs deprehenderunt,
sanctum virum iam animam egisse. De eius obitu in vulgus ut rumor exiit, omnium
commoti sunt animi frequentesque ad cadaver concursus facti sunt : nec magis
pacem ei deprecabantur a Deo, quam deprecatorem apud Deum adhibebant; reverenter
mortua membra osculabantur; quaerebant aliquid secum inde auferre, quod ut
sanctas reliquias colerent. Cum vero illo ipso die cadaver elatum est,
incredibile est dictu, nullo condicente, quanta convenerit undique multitudo
prosequentium ad cathedrale templum, velut ac de viro ageretur, qui amplissimum
dignitatis locum in re publica tenuisset. Advenerant ex suburbiis pauperum
greges, viduarum, puerorum, artificum, qui gratum pro acceptis beneficiis animum
postremo significarent; antecessores atque auditores ex archigymnasio, qui
supremos magistro redderent honores; permixti his publici scribae, tribuni,
centuriones, humanis artibus, litteris, scientiis exculti viri, sacerdotes,
religiosi sodales, patricii homines, matronae nobilissimae; ipsum cadaver
duodecim adolescentes humeris sustentabant vel nobiles vel honesto loco nati.
Ita, inter magnas conspicientium turbas, ad sancti Stephani maximum templum
ventum est: unde postridie cadaver ad coemeterium sanctae Mariae ab
Enzersdorf est delatum, et, expiatorio Sacro celebrato, ibi conditum.
Clementis mortalibus reliquiis magnus ibi habitus honor. Ad eius
enim sepulcrum cuiusvis ordinis et conditionis homines quum Enzersdorfio
affluebant, tum e vicinis oppidis et Vindobona ipsa venerabundi peregrinabantur,
tumulum floréis coronis decorantes atque ex eo glebas, terram, flores, herbulas
tollentes. Inventi etiam sunt, qui erga sanctum virum hac re promerent pietatem,
quod iuxta eius ossa se sepeliri voluerint. At magno opere interim eos sancti
Clementis discipulos pigebat, qui, stratam ab eo viam alacriter ingressi,
congregationi a SS. Redemptore sese addixerant, eiusque Vindobonae domum
feliciter instituerant; pigebat, inquam, parentis dilectissimi corpus, alieno in
loco, tam longe a se, servari atque honorari. Illud igitur, anno MDCCCLXII,
pridie nonas novembres, ad suum templum sanctae Mariae Scalaris, sonantibus
tintinnabulis, inter maximam christifidelium frequentiam, Vindobonam
,deportaverunt et in honestissimo sepulcro peramanter deposuerunt. Quae dum
aguntur, mulier quaedam pectore laborans, et a medicis deposita, subito est
restituta sanitati. Quare in sanctum Hofbauer hominum est pietas aucta, et ad
novum eius sepulcrum ampliores in diem honoris significationes delatae.
Nec tamen interea sancti viri virtutum e sodalium animis,
amicorum, discipulorum omniumque, qui eum cognorant, memoria exciderat; neque
eius praeclarae sanctitatis refrixerat populi christiani opinio;
convalescebatque vulgo eius opis fiducia et exspectatio deprecationis,
praesertim cum nova quotidie proferrentur beneficia, eo sequestre, non sine
prodigio a Deo impetrata. Igitur hisce de rebus, anno MDCCCLXIV, Vindobonensis
Archiepiscopi potestate ordinaria, quaestio instituta est; tabulisque eius Romam
delatis et a sacrorum Rituum Congregatione cognitis, Pius IX Pontifex Maximus,
ante diem xvi kalendas martias anni MDCCCLXVIII, commissionem manu sua signavit,
de Clementis Hofbauer ab eadem sacra Congregatione causa beatificationis et
canonizationis suscipienda. Igitur minora iudicia peracta sunt, et de singulis
virtutibus auctoritate apostolica confectae quaestiones: quibus a sacra
Congregatione ternis comitiis mature perpensis, idem Pontifex Maximus, anno
MDCCCLXXVI, pridie idus maias, solemniter decrevit, constare de virtutibus
theologalibus, fide, spe et caritate in Deum et proximum, nec non de
cardinalibus, prudentia, iustitia fortitudine et temperantia earumque adnexis
venerabilis servi Dei Clementis Mariae Hofbauer, sacerdotis professi e
congregatione SS. Redemptoris, in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo
agitur.
Tum de miraculis aggressum est iudicium, ac duo sunt proposita:
unum instantaneae perfectaeque sanationis adolescentiae Agnetis Fiath a coxalgia
scrophulosa, imminente sinistri femoris spontanea luxatione; alterum
instantaneae perfectaeque sanationis Mariae Hoffmann ab hernia crurali sinistra
incarcerata, letalibus stipata symptomatibus. De utroque postquam ter
disceptatum est, constare decrevit Leo XIII Pontifex Maximus, ante diem IX
kalendas martias, anno MDCCCLXXXVI. Idemque, anno eodem, ante diem XI kalendas
decembres, decrevit, tuto procedi posse ad solemnem venerabilis Clementis Mariae
Hofbauer beatificationem. Nec ita longo interposito intervallo, anno
MDCCCLXXXVIII, ante diem iv kalendas februarias, apud Vaticanam beati Petri
aedem, solemne concelebratum est, quo Clemens Maria Hofbauer in beatorum
caelitum est numerum relatus.
Cum vero, ipso deprecante, nova a Deo patrata miracula
dicerentur, idem Pontifex Leo XIII, anno MDCCCXCVI, ante diem XVIII kalendas
ianuarias, resumptionis causae signavit commissionem. Tria tum miracula
protulerunt postulatores; ex his duo probaverunt. Primum, anno MDCCCCV mense
martio, factum est Neapoli, eoque sanitatem recuperavit Amalia Conte, quae
septimum iam mensem aegra trahebat, sicca arthritide laborans; morbusque in dies
ingravescens in insanabilem anchylosim cesserat. Beati Clementis icone laevo
genu fervidis cum precibus admota, mulier, cui ante ortum movendi nulla
supererat facultas, sustentaculo proiecto, repente vita, motu, vigore praeditum
habuit. Alterum miraculum contigit in Malerdorfiensi coenobio sororum
Franciscanum, februario mense anni MDCCCXCVII. Vigora Verzinger in devotarum
virginum erat numero, quae tubercolosi pulmonari iactabatur: morbus autem, cum
accederet pleurites acuta eiusdem indolis tubercularis, ita ad fatalem exitum
properabat, ut supremis sacramentis mulier munita fuerit. Institutis vero, ad
sanctum Clementem exorandum, precibus novendialibus, sub earum exitum, Vigora
tranquillo somno arripitur, ex eoque mane expergefacta integre ac perfecte
sanata e lectulo surgit. De huiusmodi prodigiis, postquam, iuxta institutum a
maioribus morem, apud sacrorum Rituum Congregationem est disceptatum, Nos, ante
diem IX kalendas februarias huius anni MDCCCCIX, solemniter ediximus, constare
de duobus propositis miraculis, scilicet de primo, instantaneae perfectaeque
sanationis Amaliae Conte ab arthritide sicca in sinistro genu ; atque de altero,
instantaneae perfectaeque sanationis Vigorae Verzinger a tuberculosi pulmonari
et pleuritide. Iterumque decrevimus, VI kalendas maias, tuto procedi posse ad
solemnem beati Clementis Mariae Hofbauer canonizationem. Quibus omnibus
expletis, tradito a maioribus more, Consistorium secretum indiximus, in quo,
ante diem III kalendas maias huius anni, Fratrum Nostrorum sanctae romanae
Ecclesiae Cardinalium sententiam rogavimus. Qui, de beati Clementis Hofbauer
rebus gestis, virtutibus et miraculis de rebusque in eius causa actis, dilecti
Fratris Nostri Cardinalis Sebastiani Martinelli audita oratione, perplacere sibi
responderunt, eximium illum virum in Sanctorum numerum cooptari. Tum,
Consistorio publico ipso eo die convocato, dilectus filius Philippus Pacelli
Nostrae consistorialis aulae advocatus pro eiusdem Beati canonizatione diserte
peroravit, de eaque quantocius celebranda Nobis humiliter supplicavit. Nos vero,
cum animo reputantes, de negotio agi maximi ponderis et gravitatis,
existimavimus, precibus, ieiuniis, largitionibus piisque aliis operibus, divini
Spiritus adhuc esse implorandam opem, qui lucem claritatis suae super mentem
Nostram effundere dignaretur. Interim, a sacra Consistoriali Congregatione datis
litteris, curavimus, ut non viciniores modo venerabiles Fratres Episcopi, sed
remotissimi quoque de tam gravi negotio fierent certiores, qui se ad Urbem
conferrent Nobisque sententiam suam panderent, de honoribus Sanctorum beato
Clementi Hofbauer ac beato Iosepho Oriol, quem cum illo coniunximus,
decernendis. Hi ex universo orbe cum frequentes convenissent, de causa plane
edocti, tum ex iis, quae acta coram Nobis iam fuerant, tum ex sacrorum Rituum
Congregationis documentis, quorum singulis tradita fuerunt exempla, in
semipublicum Consistorium coram Nobis coactum, ante diem III idus maias,
convenerunt. Nec tantum venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales,
sed et Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi unanimi voluntate ad hanc
canonizationem absolvendam Nos cohortati sunt. Cuius rei instrumenta, a dilectis
filiis Sedis apostolicae notariis publice confecta, in tabularium sacrorum
Rituum Congregationis relata sunt.
Igitur huiusce canonizationis solemnia celebrare in basilica
vaticana constituimus, hac XIII die ante kalendas iunias, qua Domini nostri
celebramus memoriam, qui, discipulis suis cernentibus, est elevatus in caelum,
ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. Ac templis statutis ad sacras
indulgentias lucrandas, hortati sumus christifideles ut, vera cordis
contritione, novensiles sibi sanctos facerent propitius, et benevolos caelestium
donorum deprecatores.
Statuta faustissima dies cum advenerit, omnes tum saecularis,
tum regularis cleri ordines, singuli romanae Curiae Praesules et Officiales,
venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales, Patriarchae, Primates,
Archiepiscopi, Episcopi convenerunt. Quibus solemni supplicatione praeeuntibus,
Nos vaticanam basilicam ingressi sumus magnificentissime ornatam. Tunc dilectus
Frater Noster Cardinalis Sebastianus Martinelli, praepositus canonizationi huic
procurandae, perorante dilecto filio Philippo Pacelli, sacrae consistorialis
aulae advocato, vota nobis Sacrorum Antistitum detulit necnon religiosae
familiae a SS. Redemptore, cumque iterum et tertio iisdem votis et precibus
institisset; divini Paracliti afflatu Nos humiliter implorato, ad honorem.
sanctae et individuae Trinitatis, ad catholicae fidei incrementum et decus,
auctoritate Domini nostri Iesu Christi, sanctorum apostolorum Petri et Pauli et
Nostra, matura deliberatione, et voto Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium,
Patriarcharum, Primatum, Archiepiscoporum, Episcoporum consilio, praedictum
beatum Clementem Mariam, sacerdotem professum e congregatione SS. Redemptoris,
eiusdemque congregationis ultra montes propagatoris insignis, sanctum
confessorem esse declaravimus. Cui sociavimus eodem decreto beatum Iosephum
Oriol, presbyterum beneficiarium Barcinonensis ecclesiae sanctae Mariae Regum.
Memoriam sancti Clementis Mariae Hofbauer quotannis in martyrologio, die eius
natali, referri mandavimus, et cunctis christifidelibus, qui ea die exuvias eius
venerati fuerint, indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum perpetuo
impertivimus. Gratiis deinde Deo optimo maximo actis, solemniter rem divinam
fecimus, et post evangelii lectionem confertissimam et exsultantem multitudinem
cohortati sumus, ut novensilium sanctorum gratiam, imitatione virtutum, sibi
potissimum conciliarent. Deinde, benedictione, apostolica solemniter impertita,
apostolicas has litteras manu Nostra et S. R. E. Cardinalium signatas, sub
plumbo expediri mandavimus.
Habetis, filii dilectissimi, in sancto Clemente Hofbauer, quum
reliquarum virtutum, tum potissimum constantiae et fortitudinis eximium
specimen, quod non modo suspiciatis laudibusque efferatis, sed acri etiam studio
imitemini. Quoties ille moerentibus oculis conspicatus est, diuturnorum ad Dei
gloriam ac animarum salutem susceptorum laborum fructus, uno scelestorum hominum
impetu, disiectos et ad nihilum redactos ! Quoties quotque dissitis in locis, ab
anno MDCCLXXXV, quo sacerdotio vix initiatus reversus est Vindobonam, ad annum
MDCCCXX, qui vitae postremus fuit, congregationem suam a SS. Redemptore
aggressus est ultra montes inferre ac firmiter stabilire! Quamquam vero tot
conatus suos in vanum cedere videbat, fractus numquam est, numquam animum
despondit. Nam Deo fidebat, ad gloriam eius ampliandam enitebatur; ex uno loco
exturbatus, sese ad alterum conferebat, eosdemque labores in animarum salutem de
integro suscipiebat. Verum tot eius laborum posteri uberrimos fructus
perceperunt; atque hodie sanctus Clemens Vindobonensis apostoli nomen est
consequutus; ac, eo vix vita functo, facta tandem discipulis eius copia se
congregationi a SS. Redemptore addicendi, Vindobonae eam constituerunt; brevique
illa in longinquas terras longe lateque propagata est. Ita fidelis servi Deus
laboribus prolixe benedixit sanctaque eius optata implevit. Vos ergo,
dilectissimi filii, sancti viri exempla imitemini. Nunc quoque catholicae fidei
debacchantur hostes, eisque, tamquam mundi huius dominis, quae velint, omnia
permissa esse videntur. Vos vero fortes estote neque cadatis animo; consurgite,
ad proelia Dei strenue pugnanda; ingruentia mala a vobis, a familiis vestris, ab
hominum consortio defendite; propugnate sanctam Christi fidem, hanc Sedem
apostolicam, spiritualia vestra bona ac proximorum vestrorum; nolite hosti
unquam cedere aut e pugna pedem referre. Ita constantiam vestram Deus omnipotens
fortunabit atque Ecclesiae suae, christianis nationibus, christifidelibus
omnibus faustiora tempora adducet.
Omnibus itaque, quae inspicienda erant, bene perpensis, certa ex
scientia atque auctoritatis Nostrae plenitudine, omnia et singula praedicta
confirmamus, roboramus atque iterum statuimus universaeque Ecclesiae catholicae
denunciamus; mandantes ut praesentium litterarum transumptis sive exemplis etiam
impressis, manu alicuius notarii subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica
dignitate constituti munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae hisce Nostris
litteris haberetur, si exhibitae forent atque ostensae.
Si quis vero paginam hanc Nostrae definitionis, decreti,
mandati, relaxationis et voluntatis infringere vel temerario ausu contraire aut
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et sanctorum Petri et
Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud sanctum Petrum, anno Incarnationis dominicae
millesimo nongentesimo nono, XIII kalendas iunias, Pontificatus Nostri anno
sexto.
PIUS PP. X
Ego A. Episcopus Ostien. et Veliternen. Card. OREGLIA A S.
STEPHANO S. R. E. Camerarius S. G. Decanus.
Ego SERAPHINUS Episcopus Portuensis et S. Rufinae Card.
VANNUTELLI Maior Poenitentiarius.
Ego A. Cardinalis AGLIARDI Episcopus Albanensis.
Ego VINCENTIUS Episcopus Praenestin. Card. VANNUTELLI.
Ego FR. Ep. Tusculanus Card. SATOLLI.
Ego FRANCISCUS DE PAOLA Episcopus Sabinensis Card. CASSETTA.
Ego MARIANUS tit. S. Caeciliae Presb. Card. RAMPOLLA D E L
TINDARO.
Ego ANGELUS tit. S. Laurentii in Lucina Presb. Card. Di PIETRO.
Ego Fr. H. M.a tit. S. Mariae de Scala Presb. Card. GOTTI.
Ego ALEXANDER tit. SS. Marcellini et Petri Presb. Card.
SANMINIATELLI.
Ego PETRUS tit. SS. Quatuor Coronatorum Presb. Card. RESPIGHI.
Ego SEBASTIANUS tit. S. Augustini Presb. Card. MARTINELLI.
Ego BENIAMINUS tit. S. Mariae in Ara-Coeli Presb. Card.
CAVICCHIONI.
Ego DOMINICUS tit. S. Priscae Presb. Card. FERRATA.
Ego CASIMIRUS tit. S. Marcelli
Ego RAPHAEL tit. S. Praxedis Presb. Card. MERRY DEL VAL.
Ego OCTAVIUS tit. SS. Cosmae et Damiani Diac. Card. CAGIANO DE
AZEVEDO.
Ego PETRUS tit. S. Bernardi Presb. Card. GASPARRI.
Ego FRANCISCUS S. Mariae in Porticu Diaconus Card. SEGNA.
Ego Fr. IOSEPHUS CALASANCTIUS S. Hadriani Diaconus Card. VIVES.
Ego CAIETANUS S. Nicolai in Carcere Diaconus Card. DE LAI.
A. CARDINALIS AGLIARDI, S. R. E. Cancellarius.
Raphael Virili, Protonotarius Apostolicus.
Augustinus Bartolini, Protonotarius Apostolic.
*A.A.S., vol. I (1909), n. 16, pp. 637-653
|