The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

 E LAPURDENSI BASILICA*

CAPELLANIS BASILICAE LAPURDENSIS (LOURDES), DIOECESIS TARBIENSIS, INSIGNIA CHORALIA CONCEDUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — E Lapurdensi Basilica in honorem Immaculatae Beatae Virginis immani structura ac mirificis artis operibus intra fines dioecesis Tarbiensis erecta atque ornata, quasi e fonte perenni in universum terrarum orbem caelestia charismata manant. Huc innumerae fidelium turmae gratiarum sequestrae Virginis opem implorantium, non intermissa peregrinatione confluunt tam flagranti germanae pietatis studio, ut ibidem praesenti tempestate veterum christianorum religio reviviscere videatur. Quare cum idem templum inter insigniora catholici nominis sanctuaria iure meritoque recenseatur, consentaneum rationi existimamus, clerum qui eadem in Basilica divino cultui inservit, sacrorum etiam insignium ornamento renidere, ut simul et christianae plebis obsequium sibi magis magisque conciliet, et ipso habitu prodat quantum amplitudine ac dignitate ceteris antecellat. Hoc consilio cum venerabilis frater Franciscus Xaverius Schoepfer, Episcopus Tarbiensis, preces Nobis exhibuerit, gravissimo commendationis officio suffultas Cardinalis Sacrorum Rituum Congregationi Praefecti, ut Capellanis titularibus ipsius Basilicae Lapurdensis peculiaria quaedam choralia insignia de benignitate Apostolica largiri dignaremur, Nos votis his annuendum libenti quidem animo censuimus. Quare ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi, perpetuumque in modum concedimus, ut capellani titulares Basilicae B. Mariae Virginis Immaculatae vulgo de Lourdes appellatae, intra fines sitae dioecesis Tarbiensis, nunc et in posterum existentes, induere queant lineum amiculum manicatum sive rochetum, nec non desuper mozetam sericam nigri coloris cum subsuto, ocellis, globulis ac fimbriis coloris violacei. Largimur insuper ut gestare queant chordulam coloris caerulei e collo pendentem cum numismate quod ex adversa parte Lapurdensis Virginis Imaginem referat, aversa autem effigiem nostram, hoc inscripto titulo Pius X Pont. Max., instante Francisco Xaverio Schoepfer, Episcopo Tarbiensi, anno Iubilaei Apparitionis expleto, concessit, MCMIX . Verum concedimus, ut Capellanis titularibus memoratae Basilicae Lapurdensis liceat deferre insignia huiusmodi intra lirnites dioecesis Tarbiensis: Capellani vero ad honorem B. M. V. Lapurdensis, id est sacerdotes extra-dioecesani, annuente eorundem Ordinario, a venerabili fratre Episcopo Tarbiensi absque numeri limitatione ad hanc dignitatem nominati, tantum in templo Deo sacro in honorem B. M. V. in oppido Lapurdensi uti possint vestibus et signis Capellanis ordinariis in dicto templo inservientibus concessis. Decernentes praesentes litteras firmas, validas atque efficaces semper existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et in posterum spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum esse et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die V Iulii MCMIX, Pontificatus Nostri anno sexto.

 R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*A.A.S., vol. II (1910), n. 8, pp. 317-318

 

top