The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

 PAUCIS ANTE DIEBUS*

AD MINISTROS GENERALES TRIPLICIS FRATRUM MINORUM FAMILIAE DIONYSIO SCHULER, DOMINICO REUTER, PACIFICO A SEIANO [1] .

 

Dilecti Filii, salutem et apostolicam benedictionem. — Paucis ante diebus, ex occasione saecularium solemnium ob memoriam Franciscalis Ordinis instituti, Apostolicas Litteras « Septimo iam pleno saeculo » edidimus in eum quidem finem, ut fraternam concordiam, quae inter tres Ordinis vestri familias intercedere debet, apte confirmaremus. Nunc,eiusdem concordiae studio adducti, ad ea revertimur, quae per ipsas illas Litteras vel declaravimus vel decrevimus, quo nempe mens et voluntas Apostolicae Sedis in hoc argumento illustretur magis et pateat. Quas enim contentionum conviciorumque causas aut humanae cupiditates sub specie recti aut opinionum errores afferre consueverunt, eas omnes resecari de medioque tolli iam tandem oportet. Igitur, habentes rata quaecumque a Nobis in iisdem, quas memoravimus, Apostolicis Litteris definita, constituta, concessa sunt, haec praeterea documenta praeceptaque Nostra inviolate ab omnibus in perpetuum custodiri volumus.

I. Etsi beatus Franciscus simplici Fratrum Minorum nomine sodales Ordinis sui nominavit, id tamen minime prohibuit, quominus, Ordine Franciscali in duas primo, in tres deinde Familias canonice diviso, hae Familiae peculiarem appellationem, nomini Fratrum Minorum additam, invenirent, qua nimirum inter se facile distinguerentur: quod cum mente Seraphici Patriarchae pugnare, nemo sine temeritate dixerit.

II. Minores Conventuales profecto, ut corpus distinctum, ante annum MDXVII non extiterunt: sed pariter Minores a Regulari Observantia, ut corpus distinctum, ipso dumtaxat anno ac die, quo Conventuales, legitime esse coeperunt. Ante editam a Leone X Constitutionem « Ite et vos, » quae quidem prodiit die xxix maii anno MDXVII, non ex Conventualibus tantum, nec ex solis Observantibus constabat Ordo Minorum; sed ex utrisque. Ipse Leo X in ea Constitutione Fratres « Regulam ipsam B. Francisci pure et simpliciter observantes » inter se copulans, « ex quibus omnibus supradictis, inquit, unum corpus insimul facientes, eosdem ad invicem perpetuo unimus ». Quod factum attingens, Leo XIII affirmat: « Aliorum ab aliis secessione facta, hinc Observantes orti, illinc Conventuales... Ex prioribus iis Fratrum Capulatorum Familiā coalitā, divisio tripartita consecuta est ».

III. Nec vero fas est a Conventualibus nomen propriamque rationem abiudicare Fratrum Minorum, quasi Regulam Sancti Francisci in maximis quibusdam rebus non observent. Iniurium hoc est iis religiosis viris, qui, licet in quibusdam Regulae Seraphicae capitibus, ex venia Sedis Apostolicae, mitiorem sequantur disciplinam, praecepta tamen consiliaque, in quibus ipsius Regulae summa consistit, numquam non observarunt. Quod si legitimus usus privilegii aut indulti, religiosam aliqua ex parte mitigantis Regulam, degenerem sancti cuiuspiam Conditoris prolem argueret, iam haud facile religiosum Ordinem reperires, cuius sodales, sive antistites sive alumni, se iure semper Auctoris sui filios praedicare possent; quandoquidem saepe fit, ut indulgentia Sedis Apostolicae indigeant, quae Regulae rigorem temperet. Hoc plurima Apostolicae Sedis acta, tum vetera tum recentia, confirmant; ex quibus apparet huiusmodi indulta Observantibus quoque et Capuccinis ipsis haud raro tributa esse, atque illa non modo sodalibus singulis aut coenobiis, sed etiam certis provinciis et ad tempus universae eorum Familiae, idque in causa paupertatis atque in tractatione pecuniarum: nec tamen quisquam propterea suspicatus est ipsos vere Fratres Minores, quales fuissent, esse desiisse.

IV. Quod autem Minores Capuccini e Minoribus Regularis Observantiae orti sunt, non idcirco inferioris conditionis sunt habendi, multoque minus Fratrum Minorum pura simplicique appellatione privandi. Ipsi enim non alii sunt, quam Franciscani sodales, qui, quum Regulae Seraphicae observantiam in sinu Familiae Observantium communiter usque a principio inivissent, eam ipsam deinde continuare cum severioris disciplinae studio instituerunt, coalescentes seorsum in corpus Minoriticum, canonice constitutum et Apostolicae Sedis auctoritate recognitum, sub Capuccinorum cognomine.

V. Plena temeritatis est ea sententia, illud recte argumentando colligi, beatum Franciscum unius tantum Familiae Minoriticae, nempe Fratrum a Regulari Observantia, legitimum seu authenticum esse parentem; nec minus temerarie contenditur, si tres Familiae proprium unaquaeque cognomen adhibere deberent, hoc sequuturum, nullam ex tribus Familiis Franciscanis, quae hodie exstent, a Francisco profectam esse, proptereaque Ordinem Franciscanum veri nominis iam interiisse: quae quidem eo spectant ut inferatur, nec beatum Franciscum Conventualium et Capuccinorum esse legitimum seu authenticum Patrem, et harum Familiarum neutram verum esse Franciscalium Ordinem.

VI. Iniuriosum est in Conventuales et Capuccinos, negare ipsos in Primo Ordine numerari eodem prorsus pacto ac Sodales Regularis Observantiae, propterea quod priores illi pontificiis utantur indultis, alteri autem non admodum obsequantur Francisco, qui alumnos instituti sui omnes uni Ministro Generali parere iusserit.

VII. Persuadere autem velle, Familiam Fratrum Minorum Regularis Observantiae esse unicam, cuius perpetuitas vitae legitimae inde a beato Francisco ad hanc diem et historiae monumentis et iuris argumentis ostendi possit, contumeliosum est in duas reliquas Franciscalium Familias, ipsarumque iuri, ab Apostolica Sede sancito, contrarium; quo iure usque ad Seraphicum Conditorem sine ulla intermissione revehuntur.

VIII. Item falsa et duabus aliis Minorum Familiis iniuriosa sunt illa: vel successionem non interruptam pristini Minorum Ordinis tantummodo in Familia Fratrum Regularis Observantiae atque in serie Ministrorum eius Generalium inveniri, vel successorem Sancti Francisci legitimum, ob non interruptam decessorem seriem, nullum esse nisi Ministrum Generalem totius Ordinis Fratrum Minorum, seu Regularis Observantiae.

 IX. Quod si apud quemvis religiosorum Ordinem in duas pluresve Familias aut Congregationes canonice divisum, quae, quum unam eamdemque Regulam servent, Constitutiones tamen sequuntur monastica austeritate dispares, isti, quos hic improbamus, spiritus valerent, profecto passim increbrescerent exempla fratrum, pertinaci studio inter se de primatu Congregationum, de dignitate antistitum, de hereditate ac successione Auctoris sui contendentium, magna cum offensione christianae plebis, maiore cum iactura christianae humilitatis, caritatis fraternae, religiosaeque disciplinae. — Igitur, de quolibet religiosorum Ordine, canonice diviso in plures Familias, quae unam eamdemque Regulam secundum suas quaeque Constitutiones observent, haec edicimus, in legitima Ordinis pristini seu indivisi stirpe omnes numerandos esse sodales, quotquot sunt e variis Familiis, in quas is ordo divisus rite fuit; eorumque summos moderatores habendos omnes esse pari iure veros Patris legiferi successores, utpote successione numquam interrupta ab eo profectos; atque ipsos, etiam quum eorum unus ab alio deberet suae creationis ratihabitionem petere, sui iuris seu autonomos inter se fuisse, plenamque auctoritatem et iurisdictionem in suos quemque subditos exercuisse.

X. Licet tres Minorum Familiae, quemadmodum hodie sunt canonice constitutae, antiquiores non sint saeculo xvi; omnes tamen eodem pacto ac pari iure « habent originem seu principium realiter et cum « effectu computandum a tempore primaevae et originalis institutionis Regulae Seraphicae sine aliqua interruptione seu divisione, per veram lineam rectam numquam interruptam », uti solemniter a decessoribus Nostris, Leone X, Clemente VIII, Paulo V, Urbano VIII, Clemente XII et a Nobis ipsis in causa Observantium, Reformatorum et Capuccinorum declaratum est; quae declarationes etiam Conventualibus pleno iure suffragentur.

XI. Itaque nullo pacto tolerandum est quod asseritur: « Duo vel tres Ministros Generales Minorum non posse eodem tempore esse et haberi veros legitimosque successores Sancti Francisci, nisi manifesta ipsius praescriptione contempta, quemadmodum non licet simul esse duos vel tres Pontifices Maximos, eosque haberi Vicarios Iesu Christi et successores Sancti Petri, quum Christus ipse aperte iusserit unum Ecclesiae suae praeesse Pastorem ». Hoc asserendo, primum magna fit ecclesiastici iuris cum divino confusio; deinde perniciosus error admittitur exaequando successioni Pontificum in Cathedra beati Petri successionem antistitum in supremo regimine Ordinum Religiosorum; quum quidem huius successionis vis omnis ab auctoritate manet Apostolicae Sedis, cuius concessu Ordines Religiosi non solum habent, quidquid iuris habent, sed hoc omnino ut sint, successio autem Pontificum Romanorum Iesu Christi ordinatione nitatur.

XII. Tribus Familiis Minoriticis itemque singulis ipsarum alumnis aptanda perpetuo sunt ea verba, quibus S. Congr. Concilii, quum causa ageretur de Tertio Ordine, usa est, quaeque deinceps Benedictus XIV in Litteris Apostolicis « Laudabile » die II Augusti MDCCXLV adhibuit: « Facultatem hanc potestatemque Tertium Ordinem Poenitentiae instituendi iis omnibus tributam fuisse, qui divi Francisci, horum omnium Parentis, legitimi Filii sunt et veri Successores, quoque demum nomine nuncupentur, sive Minores Observantes, sive Excalceati, sive Recollecti, sive alio atque alio, eousque porrectum fuit, ut Minoribus etiam Capuccinis facultas illa tributa fuerit ». Idque recte: siquidem omnes pari iure Franciscales sunt. Quod si Apostolica Sedes singulos ipsos fratres veros Sancti Francisci successores agnoscit, dolendum sane, tam multum diuque de his rebus disceptatum esse eo consilio, ut una Familia Minoritica supra ceteras attolleretur.

XIII. Ea verba Constitutionis « Felicitate quadam » de Fratribus Regularis Observantiae: « Qui concessu Sedis Apostolicae antecedunt loco et honore ceteros, quique Fratrum Minorum merum nomen a Leone X acceptum retinent itemque illa Ministrum Generalem totius Ordinis Minorum, uti ius est, vocant » non ita interpretanda sunt, tamquam primatum illius Familiae Minoriticae in reliquas duas significent, aut quasi indicent ipsam solam in possessione esse non interruptae Sancti Francisci successionis, verum ut haec denotent: in numerandis legitime Familiis Minoriticis primo loco Familiam Regularis Observantiae numerari debere; Ministrum eius Generalem duobus aliis Ministris Generalibus Minoriticis in coetibus sacrisque publicis praecedere; eumdem honoris causa rite posse et appellatione uti Ministri Generalis totius Ordinis Minorum, et sigillum adhibere quod hunc ipsum titulum impressum habeat.

XIV. Nomen merum Fratrum Minorum Fratribus Regularis Observantiae certe Leo X dedit, idque, ut datum a Decessore fuerat, Leo XIII confirmavit. Sed utriusque Pontificis non ea mens fuit, ut huiusmodi appellatio nullum umquam appositum admitteret, etiam si ad vitandam ambiguitatem videretur necessarium; eoque minus, ut ipsa in instrumentum verteretur inanis gloriae ad sodales ceterarum Familiarum deprimendos. Etenim Leo X Fratribus, de quibus loquimur, facultatem quidem fecit, non necessitatem imposuit utendi eo mero nomine: nam, quum eos solemniter nuncupasset Fratres Minores Sancti Francisci Regularis Observantiae, nihilominus liciturum eis dixit, vel simul vel disiunctive, usurpare hunc titulum, id est expresso tacitove cognomines Regularis Observantiae. Vix autem attinet dicere, hoc titulo non solum significari disciplinae laudem eorum sodalium propriam, sed etiam peculiarem notam, quae ipsos a ceteris Fratribus Minoribus distingueret. — Id vero, nec aliud quidquam, voluisse Leonem X ex eo apparet, quod ipse paucis diebus post editam Constitutionem « Ite et vos » in Litteris Apostolicis « Cum in honorem » die vi Iunii MDXVII, ac deinceps in aliis plurimis Fratres Minores quos coniunxerat, eos Fratres Minores appellat Regularis Observantiae, vel de Observantia, vel Ordinis beati Francisci Regularis Observantiae. Praeterea, Fratres commemorans duplicis Familiae Minoriticae ab ipso constitutae, sic eos vocat, Fratres Observantes et Conventuales. — Atque hoc loco animadvertendum est, non iure ex Constitutione « Licet alias » diei vi Decem b. MDXVII eiusdem Leonis quidquam colligi, quod Conventualibus et Capuccinis obsit. Ibi enim nihil aliud agit Pontifex, quam Fratres Regularis Observantiae defendit contra nonnullos, qui eos esse legitimos Francisci filios negabant. Quum igitur ait: « Quod.... veri et indubitati Fratres Ordinis beati Francisci et eius Regulae observatores semper fuerint, ac, divina favente gratia, sint futuri sine aliqua interruptione », de iis profecto illud affirmat quod ab adversariis negabatur veros esse Fratres Franciscales, nequaquam excludit alios. Adde, iisdem fere verbis deinceps Apostolicam Sedem in causa Minorum Strictioris Observantiae et Capuccinorum usam esse; quae verba Nos in Litteris Apostolicis « Septimo iam » attulimus. — Ceterum qui Leonem X subsecuti sunt Pontifices, similiter eosdem Fratres Minores ab ipso coniunctos adiecto Regularis Observantiae cognomine designare consueverunt. Ita Hadrianus V I , Clemens VII, Paulus III, Iulius III, Paulus IV, Pius IV, Pius V, Gregorius XIII, Xystus V, Clemens VIII. Neque aliter reliqui factitarunt decessores Nostri usque ad promulgatam Constitutionem « Felicitate quadam », qui fere, quum de his Minoritis loquerentur, appellationem Regularis Observantiae usurparunt. Quin etiam huiusmodi appellatio apud ipsos Fratres in amore semper et in usu fuit: qua de re iniustam hanc [querelam habet recens quoddam Manuale Historiae Fratrum Minorum (ubi alia non pauca insunt minime probanda): « Dolendum est quod Ordo titulum Regularis Observantiae ita adamavit, ut eum retineret ad annum usque 1897 ».

XV. Hic igitur titulus sexcentis Apostolicis Litteris, maxime ab anno MDXVII ad annum MDCCCXCVII usitatus, honestissimus fuit semper atque erit Familiae Minoriticae, de qua loquimur. Sed non minus honestus est ille quem Nos eidem attribuimus Fratrum Minorum ab Unione Leoniana: quippe recordationem continet duplicis facti, utique memoria dignissimi, unionis scilicet semel a Leone X per Constitutionem « Ite et vos », iterum a Leone XIII per Constitutionem « Felicitate quadam » peractae. Quod si tamen quis contenderet, oportere semper nomen Fratrum Minorum adhiberi, omni appositione reiecta, ille sane suspicionem moveret, non tam se suae Familiae vindicare titulum, qui numquam tributus est ut proprius et peculiaris, quam velle abuti hoc ipso titulo ad ceteras deprimendas Familias, suam extollendam.

XVI. Summum Moderatorem Fratrum ab Unione Leoniana saepissime Romani Pontifices non Ministrum Generalem totius Ordinis Fratrum Minorum, sed Ministrum Generalem Minorum de Observantia, vel Regularis Observantiae, vel Ordinis beati Francisci Regularis Observantiae, vel Ordinis Sancti francisci de Observantia appellare soliti sunt. Ita Leo X post Unionem peractam, eiusque proxime successores in plurimis Litteris; ita ceteri decessores Nostri in non paucis usque ad Leonem XIII factitarunt, quemadmodum Apostolicae Sedis acta testantur. Quare is quidem titulum Ministri Generalis totius Ordinis Fratrum Minorum et ipse adhibere suo arbitratu poterit, et exigere a suis subditis, ut adhibeant; verumtamen, si sapit, indigne non feret, quod ab iis praesertim, qui suae ditionis non sunt, ambiguitatis praecipue, vitandae causa, cum appositione nominetur aut Unionis Leonianae, quae nota est historica, aut Regularis Observantiae, quod est insigne Familiae.

XVII. Liquet ex his quanta iniuria improbetur titulus Unionis Leonianae:

a) vel quod eum Fratrum Minorum Ordinem subruat, qui usque ab aetate Francisci, Conditoris sui, legitima vita pollet: - quasi duae aliae Familiae Minorum non item legitime viverent, aut ab ipso Francisco originem non ducerent;

b) vel quod eosdem Fratres Minores abhinc annis duodecim ipsis, quum Constitutio « Felicitate quadam » prodiit, legitime esse coepisse indicet: - id enimvero Nostris Litteris « Septimo iam » manifeste repugnat;

c) vel quod menti Leonis XIII et verbis Constitutionis eius « Felicitate quadam » adversetur: - tamquam is Pontifex merum nomen Fratrum Minorum aliter accepisset, ac Leo X, quem in hac sequutus est, accipiendum esse tam multis locis ostenderat. Quod si decessor Noster sapientissimus, Leo XIII, has verborum suorum non rectas interpretationes praesensisset, verisimile est, ipsum integro Fratrum Minorum Regularis Observantiae titulo usurum fuisse, ut Leo ipse et successores eius usque ad annum MDCCCXCVII fecerunt;

d) vel quod continuationem intercipiat sanctarum laudum, quibus Ordo Fratrum Minorum hoc septem saeculorum spatio ornatus est: - quibus verbis perperam significari vult, Sanctos Minoritas, qui ante Unionem a Leone X factam floruerunt, non tribus Familiis, ut commune patrimonium gloriae, adscribendos esse, verum uni Minorum ab Observantia Familiae. Quod si Conventuales et Capuccini beatos coelites, qui e suis Familiis, postquam seorsum ab aliis rite constitutae sunt, prodierunt, de suo cognomine nuncupant, nullius ius violant; integrum est enim illis, itemque Fratribus Regularis Observantiae, id facere. Recte autem in Sanctorum Litaniis, quibus Franciscales ex Apostolico privilegio utuntur, omnes Sancti e primo Minoritarum Ordine, tum qui ante triplicem Familiarum divisionem, tum qui post ipsam fuerunt, nullo Familiae cognomine invocantur. Atque optabile est, ut in Kalendariis trium Familiarum Sancti Beatique Franciscales solo Ordinis nostri apposito notentur; quemadmodum, fraternae caritatis fovendae gratia, apud alios Religiosorum Ordines, in plures Familias Congregationesve divisos, fieri solet.

XVIII. Praeterea quid sit causae, cur titulus historicus Unionis Leonianae nequeat Fratribus Minoribus, quibus inditus est, placere, non videmus; quum utriusque Leonis, X et XIII, magna in eam Familiam promerita indicet. - Item quare iste titulus Unionis Leonianae unionem ipsam intimam in discrimine adducat, quam Fratres non pauci ideo maxime amplexi sunt, ut simplex Fratrum Minorum nomen obtinerent, non apparet; nisi quod eos fefellit opinio, tribuentes huic nomini vim cuiusdam primatus supra ceteros Franciscales, quem quidem Apostolica Sedes numquam concessit. - Affirmare autem hoc titulo Unionis Leonianae magnam ignominiae notam Ordini Minorum inustam esse, id enimvero iniuriosum est Apostolicae Sedi, et longe alienum a Seraphico spiritu. Titulum in honorem duorum Pontificum et in memoriam duplicis praeclarissimi facti datum, eumque per Litteras amoris benevolentiaeque plenas erga universam Minorum gentem, quibus Litteris honorifica quaedam privilegia Minoriticae a Regulari Observantia Familiae rata sunt, huiusmodi, inquimus, titulum nefas est vertere in ignominiam ipsius Familiae, quum eius potius cedat in gloriam. Sed enim iis tantum videri potest minus honestus, quibus obstat, quominus se sodalibus per iniuriam superiores iactent.

XIX. Nihilominus tamen, si Fratres Minores Unionis Leonianae malunt, quoties praesertim merum Fratrum Minorum nomen videbitur ambiguum, adhibeatur titulus, antea usque ad Constitutionem editam «Felicitate quadam» usitatus, Regularis Observantiae, id Nos quidem eis libenter concessuri sumus.

XX. Postremo universis et singulis Fratribus Minoribus trium Familiarum de quaestionibus huiusmodi perpetuum silentium imponimus;  volumusque ut ex omnibus iis, utpote filiis gemellis unius Patris sanctissimi, cor unum fiat et anima una. Atque haec omnia edicimus, iubemus, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, minime obstantibus. - Auspicem vero divinorum munerum, ac testem praecipuae benevolentiae Nostrae, vobis, dilecti filii, et universo Ordini Seraphico Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die i Novembris, in festo Omnium Sanctorum anno MCMIX, Pontificatus Nostri septimo.

PIUS PP. X.


*A.A.S., vol. II (1910), n. 18, pp. 705-713

[1] 1 Improbantur dicta in quodam Memoriali. Eius auctores humiliter se subiecerunt.

 

top