The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

 NOBIS IN SUBLIMI*

SEPARATUR A VICARIATU APOSTOLICO CE-LI SEPTENTRIONALIS DISTRICTUS PAO-T1NG-FOU, ATQUE EX EO NOVUS ERIGITUR VICARIATUS APOSTOLICUS
CE-LI CENTRALIS APPELLATUS.

 

Ad futuram rei memoriam. — Nobis in sublimi Principis Apostolorum cathedra nullis quidem meritis Nostris divinitus collocatis, illud ante omnia cordi est, ut vera fides in universum terrarum orbem propagetur; eaque de causa catholicas missiones longinquis in regionibus constitutas, impenso studio provehere satagimus, quaeque in illarum emolumentum cedant, vigili sollicitudine praestare maturamus. Iamvero cum ad fovenda felicia incrementa, quae postremis hisce annis, adlaborantibus sacerdotibus a Missione suscepit christianum nomen in Vicariatu Apostolico Celi Septentrionalis seu Pekinensis, venerabilis frater Stanislaus Jarlin, Episcopus titularis Pharbaetitensis, et memorati Vicariatus dignissimus Praesul, Nobis proposuerit, ut in separatam missionem erigere dignaremur ipsius Vicariatus districtum Pao-ting-fou nuncupatum; Nos omnibus rei momentis attento ac sedulo studio perpensis, cum Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus negotiis Prop. Fidei praepositis, votis his annuendum existimavimus. Quae cum ita sint, Motu proprio, ac certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi, districtum Pao-ting-fou a Vicariatu Ce-li Septentrionalis seiungimus, eumque erigimus in separatum Vicariatum apostolicum, sub nomine Ce-li Centralis, sacerdotum a Missione curis tradendum. Itaque novus hic Vicariatus Apostolicus Ce-li Centralis sic per Nos erectus, complectatur dictum districtum Pao-ting-fou, constantem Praefectura primi ordinis Pao-tingfou, nec non altera secundi ordinis Y-tchoo, et finiatur ad septentrionem Praefecturis Suen-hoa-fou et Choun-tien-fou ad orientem, et meridiem Praefectura Ho-kien-fou, ad occidentem vero tum Praefecturis Ting-tchoo et Tcheng-ting-fou pertinentibus una cum memoratis ad provinciam civilem Tche-ly tum provincia civili Chan-Si. Ecclesiasticae autem limitetur ad septentrionem Vicariatu Apostolico Ce-li Septentrionalis, ad orientem et meridiem Vicariatu Ce-li Meridionalis, tandem ad meridiem et occidentem Vicariatu Ce-li Meridio-occidentalis. Decernentes praesentes litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et spectare poterit in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et ordinationibus Apostolicis ceterisque, speciali licet atque individua mentione et derogatione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XIV Februarii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*A.A.S., vol. II (1910), n. 4, pp. 141-142

 

top