The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

 CONSPICUA TEMPLA*

ECCLESIA PAROCHIALIS PAGI VULGO " BONSECOURS ", DIOECESIS TORNACENSIS, TITULO BASILICAE MINORIS DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Conspicua tempia Dei, quae tum vetustate, tum insignibus Sanctorum simulacris, tum etiam summa fidelium religione celebrantur, amplissimis honoribus ac privilegiis de more institutoque Romanorum Pontificum propensa voluntate cohonestamus. Inter ea merito est sacra aedes recensenda, quae in loco vulgo Bonsecours, intra fines dioecesis Tornacensis, iam usque ab anno MDCXXXVII in honorem veteris ac celeberrimi Simulacri Deiparae Virginis de bono Succursu exaedificata, eidem pago nomen dedit. Quo cum in dies semper maiore numero fideles sive e Belgicis, sive e finitimis Galliarum regionibus confluerent, tantae Matris opem experti et imploraturi, ipsum templum paulo post in ampliorem formam productum fuit. Anno denique MDCCCXCV novum aedificium, funditus erectum, tanta molis amplitudine ac tam pulchris artis operibus exornatum veteri successu, ut illud inter clariora monumenta, superiore saeculo in Belgico regno extructa, optimo sit iure adnumerandum. Neque in sacro huiusmodi templo supellectile abunde instructo, frequens deest clerus, dignitate spectatus, qui cum parocho duce non minus in divinum cultum, quam in spirituale christianae plebis emolumentum intendit. Huc accedit quod Romani Pontifices Decessores Nostri celebratam hanc Ecclesiam indulgentiis ditaverint, ac rec. mem. Pius Papa IX sodalitatem, sub eodem  B. M. Virginis de bono Succursu titulo ibidem institutam, in archisodalitatem inde ab anno MDCCCLXXII erexerit, facta ei potestate sibi ceteras eiusdem nominis sodalitates intra Belgii lirnites aggregandi. Nos autem ipsi, erga vetustissimum signisque claram Simulacrum veneratione adducti, illud per similes Nostras litteras, die quarto et vigesimo Martii anno MCMV datas, aureo diademate sollemni ritu coronandum decrevimus. Quae cum ita sint, precibus venerabilis fratris Caroli Gustavi Walravens, episcopi Tornacensis, benigne exceptis, Mariale hoc templum novo perhonorifico titulo exornantes, novo splendore libenti quidem animo locupletamus. Quare vi praesentium Apostolica auctoritate Nostra parochialem ecclesiam Deiparae Virgini de bono Succursu dicatam, atque in Tornacensis dioecesis pago, ab eadem Deipara Virgine vulgo Bonsecours nuncupato, positam, ad Basilicae minoris dignitatem perpetuum in modum evehimus, illique una cum hoc honorificentissimo titulo omnia et singula conferimus iura, privilegia, praerogativas, honores, indulta, quae minoribus huius almae Urbis Nostrae Basili eis de iure competunt. Decernentes praesentes litteras firmas, validas atque efficaces semper existere et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et in posterum spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum esse et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XIII Aprilis MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*A.A.S., vol. II (1910), n. 8, pp. 323-324

 

top