The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

 CONSTAT APPRIME*

SUPERIORI PRO TEMPORE SANCTUARII B. M. VIRGINIS DE " POUPSIS "
IN DIOECESI HIERACENSI (GERACE) TITULUS PRAELATI DOMESTICI
IN PERPETUUM CONCEDITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Constat apprime Sanctuarium de Poupsis appellatum in dioecesi Hieracensi extans, inter sanctiora ac vetustiora totius Calabriae iure meritoque accenseri posse. A Decessore enim Nostro Sancto Silvestro Papa, uti fertur, in honorem Virginis erectum, labentibus saeculis a Romanis Pontificibus, atque Archiepiscopis et Episcopis auctum ornatumque fuit, et mirificis artis operibus conspicuum, ad nostra usque tempora quasi perenne monumentum Calabriae regionis, germanas fidem devotionemque luculente testatur. Illuc innumerae turmae fidelium, gratiarum sequestrae Virginis opem implorantium, confluere solent quotannis; sed nuper Sanctuarium idem gravi damno, immanis terraemotus vi perculsum, supremum in discrimen venit, et Cleri populique ope indiget, ut reficiatur et instauretur. Nos vero quibus nobilis Calabra terra summopere cordi est opem prope certam foventes, futurum ut Sanctuarium idem brevi ad pristinum splendorem redeat, ut perinsignis aedis Virginis de Poupsis, quantum est situm in Nobis, singulari Pontificiae voluntatiť significatione, provehendo decori consulamus, votis quoque annuentes Antistitis Hieracensis, qui utpote Supra-superior in eodem Sanctuario supremam auctoritatem exercet, Apostolica Nostra auctoritate, vi praesentium, perpetuum in modum concedimus, ut hodiernus Superior et alii in posterum Superiores, ipsius Sanctuarii Virginis de Poupsis in dioecesi Hieracensi, ad nutum Episcopi eligendi et vocandi ad munus praefatum arbitrio illius Antistitis duraturum, Antistitum Urbanorum, idest domesticorum Praelatorum titulo ac dignitate, ipso dumtaxat durante munere, polleant. Itaque hodiernis aliisque ad nutum Episcopi designandis in posterum, memorati Sanctuarii superioribus, quousque in munere permaneant, pariter per praesentes, Apostolica auctoritate veniam tribuimus, ex qua ipsi violaceas vestes induere, atque etiam in Romana Curia, lineum amiculum manicatum sive Rochetum gestare licite possint ac valeant, atque fruantur, utantur singulis quibusque honoribus, privilegiis, praerogativis, indultis quibus alii ecclesiastici viri hac dignitate aucti fruuntur, utuntur, vel uti frui possunt ac poterunt. Verum expresse praecipimus ut superiores iidem, quum quavis de causa vel ab officio gerendo amoveantur, vel ab ipso sponte abdicent, haud amplius, ulla unquam ratione, huiusmodi domesticorum Praelatorum titulo atque insignibus uti praesumant. Decernentes praesentes litteras firmas, validas atque efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et spectare poterit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae regula de iure quaesito non tollendo, aliis Constitutionibus et ordinationibus Apostolicis ceterisque speciali licet atque individua mentione et derogatione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die IV Maii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*A.A.S., vol. II (1910), n. 18, pp. 703-704

 

top