The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

 CATHEDRALIS PLOCENSIS*

ECCLESIA CATHEDRALIS PLOCENSIS
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Cathedralis Plocensis Ecclesia titulo S. Mariae Masoviensis, Cathedralibus omnibus Poloniae Russicae vetustate antecellit. Eminet structura, picturis muralibus vitreisque; nec minus innumeris priscae artis monumentis nobilitatur. Duo Polonorum reges inibi compositi in pace expectant immutationem, et splendida ipsorum sepulcra sacram eandem aedem exornant. Perinsignibus etiam Sanctorum reliquiis gaudet, et Sancti Sigismundi Burgundiae Regis caput antiqua ibidem religione asservatur. Est Sedes dioecesanae Confraternitatis a SS. Sacramento; Sacrarium abundat mirandis sacris vasis, et pretiosa supellectile; adiacet Ecclesiae musaeum quod omnigenae artis conspicuis documentis excellet. Iam vero cum3'venerabilis frater Antonius lulianus, Episcopus Plocensis Nos enixis precibus flagitaverit, ut Cathedralem ipsam suam, Basilicam Minorem renuntiare dignaremur, Nos gloriosas animo repetentes sacrae illius aedis memorias, votis his annuendum propensa voluntate censuimus. Quare cum ita sint Apostolica Nostra auctoritate, praesentium tenore, cathedrale templum Plocense titulo S. Mariae Masoviensis, ad Basilicae Minoris dignitatem evehimus; illique privilegia omnia tribuimus quae Minoribus almae huius Urbis Nostrae Basilicis de iure competunt. Decernentes praesentes litteras firmas atque efficaces semper existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et in posterum spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum esse et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Nos obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die I Iulii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*A.A.S., vol. II (1910), n. 15, pp. 572-573

 

top