The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

MANILENSIUM ARCHIEPISCOPUS*

ERECTIO IN ARCHICONFRATERNITATEM SOCIETATIS TITULO B. MARIAE VIRGINIS LAPURDENSIS, IN ECCLESIA FRATRUM MINORUM CAPULATORUM,
MANILAE EXISTENTIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Manilensium Archiepiscopus, refert ad Nos iam inde ab anno MDCCCLXXXX, cura Fratrum Minorum Capulatorum, fuisse in Philippinas Insulas erga Lapurdensem Virginem devotionem invectam. Ante illud tempus exiguus in iisdem Insulis erat fidelium numerus, qui miranda thaumaturgae Virginis facinora norant, nondum enim ad dissitas illas oras celeberrimi Sanctuarii Lapurdensis fama pervenerat. Sed anno MDCCCLXXXXIII, annuente Archiepiscopo, in Ecclesia Fratrum Minorum Capulatorum, Manilae, Confraternitas sub titulo Nostrae Dominae Lapurdensis canonice primum erecta est. Haec autem Societas, favente Domino, tam magna brevi suscepit incrementa, tantaque sodalium frequentia floruit, ut modo inter praecipuas adnumeretur Insularum Philippinarum Sodalitates. Nunc autem cum super enunciatus Manilensis Archiepiscopus enixas nobis preces adhibeat, ut eandem Societatem, tot tantisque nominibus de catholica re iisdem in Insulis optime meritam, Archisodalitatis titulo ac privilegiis de Nostra benignitate cohonestare dignemur: Nos, quibus nihil antiquius est, quam ut fidelium devotio erga Lapurdensem Virginem, gratiarum omnium sequestram, magis ac magis amplificetur, optatis his annuendum libenti quidem animo existimamus. Quae cum ita sint, Apostolica Nostra Auctoritate, praesentium vi, perpetuumque in modum Societatem sub titulo Dominae Nostrae Lapurdensis, in Ecclesia Fratrum Minorum Capulatorum civitatis Manilensis canonice institutam, in Archiconfraternitatem erigimus, evehimus atque constituimus, et consuetis honoribus et privilegiis ornamus. Archisodalitatis autem sic per nos erectae Moderatori atque Officialibus praesentibus et futuris, similiter Auctoritate Nostra per praesentes perpetuo concedimus, ut ipsi alias Societates eiusdem nominis atque instituti, intra fines Insularum Philippinarum canonice existentes, servatis forma Constitutionis Clementis PP. VIII Praedecessoris Nostri rec. mem. aliisque Apostolicis Ordinationibus desuper editis, sibi aggregare, illisque omnes et singulas indulgentias, peccatorum remissiones ac poenitentiarum relaxationes eidem Archisodalitati a Sede Apostolica concessas, quae aliis sint communicabiles, communicare licite possint ac valeant. Decernentes praesentes litteras firmas, validas et efficaces semper existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et spectare poterit in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque Iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, irritumque esse atque inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XXVII Augusti MDCCCCX, Pontificatus Nostri anno octavo.

                                                                                                        R. CARD. MERRY DEL VAL
                                                                                                                            a Secretis Status.

*A.A.S., vol. II (1910), n. 22, pp. 900-901

 

top