|
PIUS PP. X
LITTERAE
APOSTOLICAE
NON SINE MAGNO*
ERECTIO NOVI VICARIATUS APOSTOLICI SCEN-SI
SEPTENTRIONALIS.
Ad futuram rei memoriam. — Non sine magno animi Nostri
solatio comperimus, novissimis his annis Missionarios ex Ordine Fratrum Minorum
in Vicariatu Scen-Si septentrionalis ministerium apostolicum naviter ac
fructuose exercentes, boreales ac montanas dictae Missionis regiones, pro eo quo
praestant animarum salutis provehendae studio, excolere coepisse : eorumque
laboribus ita Divinam Providentiam respondisse, ut dissitae eaedem ac fere
inhospitae plagae iam frequenti Christifidelium numero polleant. Cum autem
sollertissimus illius Missionis Praesul, Venerabilis Frater Gabriel Maurice,
Ordinis Fratrum Minorum, Episcopus titularis Lesbitensis, inspecta potissimum
nimia neo-conversomm a residentia ipsius distantia et magna simul itinerum
asperitate, enixas Sanctae huic Sedi preces porrexerit, ad impetrandam regionum
borealium ipsius Vicariatus divisionem, earumque erectionem in separatum
Vicariatum ; Nos omnia rei momenta attento seduloque studio cum VV. FF. NN. S.
R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis pertractanda
censuimus. Ut igitur aucto Pastorum numero fréquentions gregis custodiae satius
pro videamus, Motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione
Nostra, nec non de eorundem Fratrum Nostrorum consilio, Apostolica Nostra
Auctoritate, praesentium tenore, quae sequuntur decernimus, edicimusque. Integre
seiungimus a Vicariatu Apostolico Scen-Si septentrionalis tum duas civiles
praefecturas seu « Fu », scilicet « Yu- Lin-Fu » cum quatuor subpraefecturis «
Shien » et unum « Chow »; et « Yen-An-Fu » cum suis decem subpraefecturis; tum
duas civitates secundi ordinis (Chow), videlicet « Suei-Te-Chow » cum suis
tribus subpraefecturis (Shien) et « Fu-Chow » pariter cum suis tribus
subpraefecturis. Hanc vero regionem ita constitutam, prouti ex geographica
charta patet, eadem Nostra Auctoritate in separatum Apostolicum Vicariatum
erigimus, proprio Antistiti committendum : atque huic novo Vicariatui
Apostolico, de Scen-Si septentrionalis nomen facimus; antiqua vero de Scen-Si
septentrionalis Missio sic boreali territorio imminuta, Scen-Si centralis
appellatione distinguetur. Denique curam novi Vicariatus concredimus Fratrum
Minorum Ordini, de fide propaganda illis in regionibus tam ample merito. Porro
haec mandamus, decernentes praesentes Nostras Litteras firmas, validas et
efficaces semper existere ac manere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant plenissime suffragari, sicque in
praemissis rite iudicandum esse, irritum que atque inane fore, si secus quidquam
super his a quovis, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter attentari
contigerit. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure
quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis,
ceterisque etiam speciali atque individua mentione ac derogatione dignis quae in
contrarium faciant quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XII
Aprilis MDCCCCXI, Pontificatus Nostri anno octavo.
R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.
*A.A.S., vol. III (1911), n. 7, pp. 225-226
|