The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM SUMMA*

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE « HO-NAN » OCCIDENTALI
ERIGITUR IN VICARIATUM APOSTOLICUM.

 

Ad futuram rei memoriam. — Cum summa afficiamur laetitia ob exantlatos a Sacerdotibus labores, ut Christianum nomen in remotis regionibus propagetur, eorum Missiones praecipuis gratiis ac privilegiis libentes exornamus. Itaque compertum habentes Apostolicam Praefecturam de « Ho-Nan » occidentali, alumnis Aemiliani Instituti a S. Francisco Xaverio pro Missionibus ad exteras gentes, iam inde ab anno MCMVI concreditam, magnum incrementum in Domino suscepisse, Guidonis Mariae Conforti, Parmensis Ecclesiae Praesulis votis, cuius studio et cura memoratum Institutum decem et sex abhinc annis ortum habuit, benigne exceptis, eandem Missionem ad maiorem dignitatis gradus evehendam libenti quidem animo censemus. Idque eo propensius cumulatiusque facimus, quod spes Nobis affulget, fore ut uberiores semper fructus ex illa regione percipiantur. Quare omnibus rei momentis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus S. Congregationi Fidei Propagandae praepositis, sedulo diligenterque perpensis, Motu-proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra praesentium vi Praefecturam Apostolicam de « Ho-Nan » occidentali iisdem, quibus in praesens limitibus continetur, eodemque nomine servatis, in Apostolicum Vicariatum erigimus et constituimus cum omnibus et singulis iuribus, privilegiis, honoribus, indultis, quae ad huiusmodi Missiones pertinent. Denique cum Alumni Aemiliani supradicti Instituti eximiam sibi laudem comparaverint in Catholica fide inter Sinenses pro viribus dilatanda ac tuenda, ita hunc quoque novum Vicariatum de « Ho-Nan » occidentali eorum operae et solertiae servatum volumus ac mandamus. Decernentes, praesentes Litteras firmas, validas, efficaces semper existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et in posterum spectabit plenissime suffragari, sicque in praemissis iudicandum esse atque irritum esse et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Sanctionibus Apostolicis in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die II Maii MCMXI, Pontificatus Nostri anno octavo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*A.A.S., vol. III (1911), n. 7, pp. 226-227

 
top