|
PIUS PP. X
LITTERAE
APOSTOLICAE
PIA CONSOCIATIO*
SUPERIOR GENERALIS PRO TEMPORE CONGREGATIONIS IESU ET
MARIAE ELIGITUR IN PERPETUUM SUPREMUS MODERATOR
SOCIETATIS A CORDE MATRIS ADMIRABILIS.
Ad perpetuam rei memoriam. — Pia Consociatio, quam
saeculo XVII B. Ioannes Eudes condidit et appellatione Cordis Matris Admirabilis
notavit, progrediente aetate tantum incrementum cepit, ut nunc temporis
compluribus in dioecesibus rite instituta inveniatur, quamquam, variato nomine,
modo Tertius Ordo Sacri Cordis modo Tertius Ordo Eudistarum passim audit. Cuius
Consociationis finis maxima videtur laude dignus; Sodalibus enim propositum est
virtutes Sacratissimorum Cordium Iesu et Mariae, quibus se devovent, imprimis
caritatem, mansuetudinem, misericordiam sollerti imitatione persequi, divinam
gloriam pro viribus curare, assiduasque Domino adhibere preces, ut sacerdotum
copiam, qui enixo religionis studio flagrent, Ecclesiae suae suppeditet in dies
abundantiorem. Quae quum ita sint, quumque iam per trecentos fere annos
Consociatio illa uberes fructus ediderit, Nos, ad periculum arcendum ne, in
ramos divisa, laboret seiunctione pristinumque amittat vigorem, illius perenni
vitae securius et efficacius prospicere statuimus. Apostolica igitur Auctoritate
Nostra, per has litteras, Superiorem Generalem Congregationis Iesu et Mariae,
pro tempore existentem, Supremum Moderatorem Societatis Cordis Matris
Admirabilis, quam vulgo Tertium Ordinem Sacri Cordis vel Eudistarum appellant,
in perpetuum eligimus, facimus ac renuntiamus, eique omnia et singula tribuimus
iura et praerogativas, quae huic insunt muneri. In contrarium facientibus non
obstantibus quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die II Maii
MDCCCCXI, Pontificatus Nostri anno octavo.
R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.
*A.A.S., vol. III (1911), n. 7, pp. 227-228
|