|
PIUS PP. X
LITTERAE APOSTOLICAE
RELIGIOSAS
FAMILIAS*
AUGUSTINIANIS RECOLLECTIS SEU DISCALCEATIS
CONGREGATIONIS HISPANIAE ET INDIARUM PECULIARIA PRIVILEGIA ET FACULTATES
CONCEDUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Religiosas familias, quae tum
vetustate, tum sodalium in orbe terrarum frequentia, tum praesertim exantlatis
laboribus in augenda Dei gloria aeternaque salute hominibus procuranda, optime
de Ecclesia sint meritae, de more institutoque Romanorum Pontificum praecipuis
honoribus ac privilegiis propensa voluntate decoramus. Nemo itaque ignorat inter
sacros huiusmodi coetus iure recensendos esse Augustinianos Recollectos seu
Discalceatos Congregationis Hispaniae et Indiarum, qui ad inclytum Ordinem
Eremitarum S. Augustini, splendidissimi Ecclesiae luminis, pertinentes,
peculiares suos natales venerabili Thomae a Iesu gloriae vertunt, cuius animus
in vita ac Passione Ss.mi Redemptoris nostri defixus semper fuit, Eumque
imitando feliciter expressit. Ex nobili hac origine mirum est quan tum praedicta
Congregatio brevi processerit; nam non modo in Hispanus, verum etiam in America
meridionali, in Iaponia et in longinquis insulis Philippinis, a doctis
sanctisque viris, quorum multi martyrium fecerunt, cohonestata, luculentum
apostolici studii ubique dedit testimonium. Quod quidem laudis praeconium cum
ceteris eiusdem Congregationis provinciis, tum potissimum est illi tribuendum
quae, a S. Nicolao Tolentinate nuncupata, in dictis Philippinis insulis pro
viribus adlaboravit ut Christi nomen longe lateque propagaretur. Haec enim
provincia, Deo adiuvante, tamquam sacer extitit ignis, quo Recollectorum familia
iterum alta, in veteribus regionibus, ubi iniuria temporum oppressa fuerat,
magna cum spe revixit, atque uberiores religiosi sui ministerii edidit fructus.
Consentaneum igitur esse Romani Pontifices, decessores Nostri, existimarunt, hoc
Augustinianae Recollectionis institutum singularibus privilegiis indultisque
augere, et Nos eodem consilio permoti, vota ac preces dilecti filii Francisci
Sádaba a Virgine Carmeli, Procuratoris generalis, qui novas a Nobis gratias pro
hac sua Congregatione nasuta vit, benigne excipienda censuimus. Quare
Augustinianos Recollectos seu Discalceatos e Congregatione Hispaniae et Indiarum
peculiari benevolentia complectentes, eorumque incremento ac prosperitati
consulere, quantum in Domino possumus, volentes, praesentium tenore, apostolica
auctoritate Nostra, perpetuum in modum concedimus ac largimur, ut in posterum
supremus eiusdem Congregationis Moderator, qui huc usque Vicarius generalis
appellatus fuit « Prior generalis Ordinis Eremitarum Recollectorum S. Augustini
» vocari possit ac debeat. Pari autem auctoritate Nostra concedimus, ut tum huic
Priori generali, tum generali memoratae Congregationis Procuratori locus
assignetur in Cappella Papali, et respective in functionibus, quibus ex
pontificia concessione intersunt ceteri generales Ordinum Moderatores. Denique
quo potius benevolentiae Nostrae eidem bene inerenti Congregationi exhibeamus
documentum, hisce item Litteris potestatem perpetuo facimus, cuius vi praefatus
supremus Moderator Augustinianorum Recollectorum eadem facultate polleat, qua ex
huius S. Sedis concessionibus utitur dilectus filius Prior generalis pro tempore
Ordinis Eremitarum S. Augustini quod ad Sodalitia Ss. Ritae a Cassia et Clarae a
Cruce de Montefalco, nec non quod ad sacrum Scapulare Deiparae Virginis a Bono
Consilio. Decernentes praesentes litteras firmas validas efficaces semper
existere et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere,
illisque ad quos spectat et in posterum spectabit in omnibus et per omnia
plenissime suffragari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et
delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum esse et inane si secus
super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit
attentari. Haec vero impertimus, derogantes de Nostro Motu-Proprio diei VII
aprilis anno MCMX quod ad necessitatem per supremam sacram Congregationem S.
Officii concessas indulgentias recognoscendi, ac non obstantibus Nostra et
Cancellariae apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque
Constitutionibus et Sanctionibus apostolicis in contrarium facientibus
quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die xvi
septembris MCMXII, Pontificatus Nostri anno decimo.
R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.
*A.A.S., vol. IV (1912), n. 18, pp. 617-619
|