 |
EPISTOLA ENCYCLICA
IAMDUDUM*
SUMMI PONTIFICIS
PIUS PP. X
VENERABILIBUS FRATRIBUS
PATRIARCHIS PRIMATIBUS
ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS
ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS
Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam benedictionem
Iamdudum in Lusitania incredibilem quemdam cursum fieri per omnem Humanitatem
facinorum ad Ecclesiam exprimendam, vobis quidem omnibus, Venerabiles Fratres,
satis cognitum arbitramur. Nam, ubi status eius civitatis in formam conversus
est reipublicae, continuo coepisse, aliud ex alio, sanciri talia quae
inexpiabile religionis catholicae spirent odium, quis ignorat? Violenter pelli
de medio vidimus familias religiosorum, atque hos, maximam partem, dure
inhumaniterque e Lusitanis exterminan finibus. Vidimus, ob studium pertinax
omnem disciplinam civilem profanandi nullumque religiosae rei vestigium in
actione vitae communis relinquendi, expungi de numero festorum festos Ecclesiae
dies; iuri iurando insitam religionis notam detrahi; festinanter legem de
divortiis condi; praeceptionem doctrinae christianae a scholis publicis excludi.
Denique, ut alia omittamus quae persequi longum est, vehementius ab his
Antistites sacrorum peti, duosque e spectatissimis Episcopis, Portugalliensem et
Beiensem, viros cum integritate vitae tum magnis in patriam Ecclesiamque
promeritis illustres, de sedibus honoris sui deturbari. — Quum autem novi
gubernatores Lusitaniae tot tantaque ederent imperiosae libidinis exempla,
scitis quam patienter quam moderate sese adversus eos Apostolica haec Sedes
gesserit. Equidem summa diligentia duximus cavendum, ne quidquam ageremus, quod
posset contra Rempublicam hostiliter actum videri. Nonnulla enim spe tenebantur
fore, ut ii aliquando saniora inirent consilia, ac de iniuriis illatis aliquo
tandem pacto Ecclesiae satisfacerent. Verum tota re Nos fefellit animus: ecce
nefario operi tamquam fastigium imponunt pessimae ac perniciosissimae
promulgatione legis de Civitatis ab Ecclesiae rationibus separandis. Iamvero
vulnus tam grave iuri et dignitati inustum religionis catholicae toleranter
ferre ac praeterire silentio haudquaqum apostolici religio officii Nos patitur.
Quapropter his vos litteris appellamus, Venerabiles Fratres, universoque nomini
christiano omnem huius facti indignitatem denuntiamus.
Principio legem de qua loquimur, absurdum quiddam esse et monstmosum apparet ex
eo, quod rem publicam divini cultus esse expertem statuit, quasi vero non ab
Ipso, qui conditor et conservatur est rerum omnium, cum homines singuli tum
consociatio quaevis hominum et communitas pendeat: item, quod catholicae
religionis observantia solvit Lusitaniam; eius inquimus religionis, quae huic
genti maximo semper praesidio et ornamento fuit, quamque universitas fere civium
profitetur. Sed tamen, esto: placuit tantam civitatis Ecclesiaeque
coniunctionem, eamque sollemni pactorum fide confirmatam, discindi. Hoc posito
discidio, consentaneum profecto erat omittere Ecclesiam et sinere ut communi
libertate ac iure uteretur, quo quisque civis et honesta quaeque civium societas
utitur. Quod totum contra est. Nam a separatione quidem haec lex nomen habet, re
tamen ipsa eam habet vim, ut Ecclesia in externis bonis ad extremum inopiae
spoliando redigat, in iis autem quae sunt sacrae potestatis ac spiritus, in
servitutem reipublicae opprimendo tradat.
Et primum, quod attinet ad res externas, ita se Lusitana Respublica ab Ecclesia
segregat, ut nihil omnino ei relinquat unde tueri decus Domus Dei, sacricolas
alere, multiplicia caritatis pietatisque exercere munia possit. Etenim, huius
praescripto legis, non solum quascumque res Ecclesia mobiles immobiles obtinet,
ex earum possessione, quamvis optimo iure parta, detruditur; verum etiam quaevis
ei potestas adimitur quidquam sibi in posterum acquirendi. Statuitur quidem, ut
certa civium corpora divino cultui exercendo praesideant; verum quae his datur
facultas ad accipiendum quidquid in eam causam oblatum sit, mirum quam angustis
terminis circumscribitur. Praeterea quibus obligationibus obstricti, cives
catholici aliquid vel subsidii vel stipendii suo quisque curioni praestare
consueverunt, eas extinguit lex ac perimit, prohibens, ne quid iam eo nomine
exigatur. Utique sinit, ut ipsi sumptibus in divinum cultum faciendis catholici
homines voluntaria stipis collatione provideant; sed tamen iubet de summa ob eam
rem confiata detrahi tertiam partem et in officia beneficentiae civilis nisum i.
Atque ad haec omnia illud velut cumulus accedit, quod ex hac lege aedificia quae
deinceps comparari aut exstrui contingat in usum sacrorum, ea, cum definitus
annorum numerus effiuxerit, submotis possessoribus legitimis nec iis factis
indemnibus, in publicum referentur.
De rebus vero, in quibus sacra Ecclesiae potestas proprie versatur, multo est
gravius multoque perniciosius ludibrium Separationis huius, quae, uti
diximus, ad indignam ipsius Ecclesiae recidit servitutem. — Primum omnium,
Hierarchia prorsus, tamquam ignorata, negligitur. Si qua de hominibus sacri
ordinis mentio fit, ideo fit, ut interdicatur eis, ne ullo se modo ordinationi
religiosi cultus immisceant. Omnis ea cura demandata est consociationibus
laicorum, quae institutae iam sint, aut futurae sint, beneficentiae causa,
et quidem institutae ad normam disciplinae civilis, ex auctoritate Reipublicae,
nulla ut ratione ab Ecclesiae potestate pendeant. Quod si de consociatione, cui
sit hoc muneris deferendum, clerici cum laicis dissenserint, aut inter laicos
ipsos non convenerit, diiudicanda res relinquitur non Ecclesiae sed arbitrio
Reipublicae, quae sola in hisce institutis dominatur. Atque in constituendo
divino cultu usque adeo rectores rei Lusitanae non patiuntur locum esse Clero,
ut aperte praescriptum et statutum sit, non posse, qui religionis ministeriis
sint addicti, aut in decurias parochiarum cooptari aut in partem vocari
administrationis vel regiminis consociationum, quas memoravimus: qua quidem
praescriptione nihil iniquius aut intolerabiles cogitari potest, cum clericorum
ordinem in ea ipsa re, qua praestat, inferiorem, quam ceteros cives, conditione
faciat. Quibus autem vinculis Lusitana lex constringat et implicet Ecclesiae
libertatem, vix credibile est: adeo cum institutis horum temporum atque etiam
cum publicis libertatum omnium praeconiis pugnat res: adeo est humano quovis
civilique populo indigna. Igitur sancitum est gravibus poenis, ne qua sacrorum
antistitum acta mandari typis, ullove pacto, ne intra parietes quidem templorum,
proponi populo liceat, nisi concessu Reipublicae. Praeterea interdictum, extra
sacrarum aedium limina, ne, inconsulta Republica, caerimoniarum quid celebretur,
ne qua pompa circumducatur, ne quis ornamenta sacra neve ipsam vestem talarem
gerat. Item vetitum, non modo ad monumenta publica, sed etiam ad aedes
privatorum quidquam apponi quod catholicam religionem sapiat; at minime vetitum,
quod catholicos offendat. Item societatem coire religionis pietatisque colendae
gratia, non licet: cuius quidem generis societates eodem plane habentur loco
atque illae nefariae, quae scelerum causa conflentur. Ad haec, cum concessum sit
omnibus civibus ad suum arbitrium uti posse rebus suis, catholicis tamen, contra
ius fasque importune coangustatur potestas huiusmodi, si quid de suo attributum
velint solandis piorum manibus aut sumptibus divini cultus suppeditandis : et
quae id genus pie statuta iam sunt, impie deformata convertuntur in alios usus,
violatis testamentis et voluntatibus auctorum. Denique Respublica - id quod
maxime est acerbum et grave - non dubitat regnum invadere auctoritatis
Ecclesiae, ac plura de ea re praescribere, quae cum ad ipsam sacri ordinis
constitutionem spectet, praecipuas curas Ecclesiae sibi vindicat: de disciplina
dicimus et institutione sacrae iuventutis. Neque enim solum cogit alumnos Cleri,
ut doctrinae et litterarum studiis, quae theologiam antecedunt, in lyceis
publicis dent operam, ubi ipsorum integritas fidei, ob alienum a Deo Ecclesiaque
institutionis genus, praesentissimis sane periculis est obiecta; verum in
domesticam etiam Seminariorum vitam temperationemque sese infert Respublica,
sibique ius arrogat designandi doctores, probandi libros, sacra Clericorum
studia moderandi. Ita vetera in usum revocantur scita Regalistarum; quae
quidem molestissimam arrogantiam habuerunt, dum Civitatis Ecclesiaeque concordia
stetit, nunc vero, quum Civitas sibi cum Ecclesia nihil iam vult esse, nonne
pugnantia et plena insaniae videantur? — Quid, quod etiam ad Cleri depravandos
mores atque ad incitandam defectionem a praepositis suis hanc apprime factam
legem dixeris? Nam et certas pensiones ex aerario assignat iis, qui sint,
antistitum auctoritate, a sacris abstinere iussi, et singularibus beneficiis
sacerdotes ornat, qui, suorum officiorum misere immemores, ausi fuerint
attentare nuptias, et, quod referre piget, eadem beneficia ad participem
fructusque, si qui fuerint superstites, sacrilegae coniunctionis extendit.
Postremo parum est quod Ecclesiae Lusitanae, suis despoliatae bonis, servile
prope iugum imponit Respublica, nisi etiam nitatur, quantum potest, hinc ipsam e
gremio catholicae unitatis deque complexu Ecclesiae Romanae divellere, illinc
impedire, quominus religiosis Lusitaniae rebus Apostolica Sedes auctoritatem
providentiamque suam adhibeat. Itaque ex hac lege, ne Romàni quidem Pontificis
iussa pervulgari, nisi concessum sit publice, licet. Pariter sacerdoti, qui apud
aliquod athenaeum, Pontificia auctoritate constitutum, academicos in sacris
disciplinis gradus consecutus sit, etiam si theologiae spatium domi confecerit,
sacris fungi muneribus non licet. In quo planum est, quid velit Respublica:
nempe efficere, ut adolescentes clerici, qui perfici sese et perpoliri in
studiis optimis cupiunt, ne ob eam causam conveniant in hanc urbem, principem
catholici nominis; ubi certe proclivius, quam usquam alibi, factu est, ut et
mentes incorrupta christianae doctrinae veritate, et animi sincera in
Apostolicam Sedem pietate ac fide conformentur. Haec, praetermissis aliis, quae
quidem non minus iniquitatis habent, haec igitur praecipua sunt improbae huius
legis capita.
Itaque, admonente Nos Apostolici conscientia officii ut, in tanta importunitate
et audacia inimicorum Dei, dignitatem et decus Religionis vigilantissime
tueamur, ac sacrosancta Ecclesiae catholicae iura conservemus, Nos legem de
Lusitana Republica Ecclesiaque separandis, quae Deum contemnit, professionemque
catholicam repudiat; quae pacta solemniter conventa inter Lusitaniam et
Apostolicam Sedem, ius naturae ac gentium violando, rescindit; quae Ecclesiam de
iustissima rerum suarum possessione deturbat; quae ipsam Ecclesiae libertatem
opprimit divinam que constitutionem pervertit; quae denique maiestatem
Pontificatus Romani, Episcoporum ordinem, Clerum populumque Lusitaniae atque
adeo catholicos homines, quotquot sunt orbis terrae, iniuria contumeliaque
afficit, pro apostolica auctoritate Nostra improbamus, damnamus, reiicimus. Quum
autem vehementer conquerimur huiusmodi latam, sancitam, propositam in publicum
esse legem, sollemnemque cum omnibus, quicumque rei auctores ac participes
fuerunt, expostulationem facimus, tum vero quidquid ibi contra inviolata
Ecclesiae iura statutum est, nullum atque inane et esse et habendum esse
edicimus ac denuntiamus.
Profecto haec difficillima tempora, quibus Lusitania, post indictum publice
Religioni bellum, connectatur, magnam Nobis sollicitudinem tristitiamque
efficiunt. Dolemus nimirum tot maiorum spectaculo, quae gentem, Nobis penitus
dilectam, premunt; angimur exspectatione acerbiorum rerum, quae certe eidem
impendent, nisi qui praesunt, mature se ad officium revocarint. - Sed vestra Nos
eximia virtus, Venerabiles Fratres, qui Lusitanam gubernatis Ecclesiam, Clerique
istius ardor vestrae virtuti mirabiliter concinens, valde consolatur, bonamque
spem affert, fore istic aliquando res, Deo adiuvante, meliores. Vos enim omnes
non sane securitatis rationem aut commodi, sed officii et dignitatis habuistis
nuper, cum iniquam discidii legem palam et libere indignando repudiastis;
cum una voce professi estis malle vos vestrorum iactura bonorum sacri muneris
redimere libertatem, quam pro mercedula pacisci servitutem; cum denique negastis
ullo unquam aut astu aut impetu inimicorum posse vestram cum Romano Pontifice
coniunctionem labefactari. Ista quidem, quae in conspectu Ecclesiae universae
dedistis, fidei, constantiae magnique animi praeclara documenta, sciatis cum
voluptati bonis omnibus, tum vobis honori, tum ipsi laboranti Lusitaniae
emolumento fuisse non mediocri. — Quare pergite, ut instituistis, Religionis
causam, quacum salus ipsa communis patriae connexa est, agere pro viribus: sed
videte in primis, ut et ipsi inter vos, et christianus populus vobiscum, et
omnes cum hac Beati Petri Cathedra summam consensionem et concordiam retineatis
diligenter et confirmetis. Hoc enim auctoribus nefariae legis propositum est,
quod diximus: non a Republica (ut videri volunt) separare Ecclesiam
Lusitanam, quam despoliant opprimuntque, sed a Vicario Iesu Christi. Quod si
tali hominum consilio ac sceleri occurrere atque obsistere omni vos ope
studueritis, iam rebus Lusitaniae catholicae commode per vos consultum fuerit.
Nos interea, pro singulari qua vos diligimus caritate, Deo omnipotenti supplices
erimus, ut diligentiae studioque vestro bonus faveat. - Vos autem rogamus,
reliqui orbis catholici Antistites, ut id ipsum officii tam necessario tempore
sollicitis e Lusitania fratribus praestare velitis.
Auspicem vero divinorum
munerum ac testem benevolentiae Nostrae, vobis omnibus, Venerabiles fratres, et
Clero populoque vestro Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die XXIV mensis Maii, in festo Dominae Nostrae
Mariae, adiutricis christianorum, anno MCMXI, Pontificatus Nostri octavo.
PIUS PP . X
*A.A.S., vol. III (1911), n. 7, pp. 217-224
|