PIUS
PP. X
EPISTULA
HAUD SANE*
AD AMBROSIUM MONTAGNE SACERDOTEM ORDINIS DOMINICANI.
Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem. — Haud sane diu
est, cum dilectus filius, Thomas Coconnier Commentarii Revue Tkomiste
volumina quindecim, vertente sacerdotii Nostri anno quinquagesimo, Nobis
obtulit: cui quidem religioso viro, optimo ac strenuo veritatis defensori, quum
meritas pro eo munere gratias agere vellemus, tristem nec opinato nuntium de
ipsius morte accepimus. Aegre id tulimus, praesertim quia videbatur is
Commentarius posse cum auctore suo dilabi; at vero huic rei feliciter
occurrerunt moderatores istius Ordinis, qui quod ille instituerat, non modo non
passi sunt intercidere, sed etiam promovendum putarunt: cui te negotio, dilecte
fili, praefecerunt. Opus habes in manibus profecto non difficultatibus vacuum,
tum quia, ut doctrina Aquinatis apte adhibeatur ad multiplices gravesque
dirimendas quaestiones, quae nunc agitantur, ipsius principia et horum inter se
colligationem penitus perspexisse oportet; tum quia plures hodie, nimium
studiosi novitatum, veterem Thomae sapientiam, quamvis sine intermissione ab
Apostolica Sede commendatam, aut fasstidiunt, aut certe non tanti faciunt,
quanti par est. Sed tamen confidimus fore, ut tu cum tuis adiutoribus, concordia
solertiaque vestra, sensim impedimenta superetts omnia; et doctrinam Aquinatis
incorruptam atque integram propagando; ipsos quia christiana philosophia alieni
sunt, paullatim adducatis, ut hunc adeant sapientiae fontem, in omni disciplinae
genere uberrimum. Praeclarum enimvero munus: quo quidem fungemini vel commodius,
si studium, quod in scriptis Doctoris Angelici ponitis, cumuletis imitatione
virtutum quae in eo eluxerunt; ac sequamini praesertim eius orandi assiduitatem,
obsequium magisterio Ecclesiae, humilitatem, modestiamque animi, atque in
adversarios vel asperrimos lenitatem ac mansuetudinem. — Quae ut e sententia
succedant, auspicem caelestium munerum, tibi, dilecte fili, et omnibus qui tuos
labores aliquo pacto • adiuverint, Apostolicam benedictionem peramanter
impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die XXIII Novembris MCMVIII, Pontificatus
Nostri anno sexto.
PIUS PP. X
*A.A.S., vol. I (1909), n. 2, pp. 138-139