PIUS
PP. X
EPISTULA
QUAM TU*
AD AMBROSIUM MONTAGNE SACERDOTEM ORDINIS
DOMINICANI.
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem. — Quam tu
et Venerabiles Fratres, qui tecum in unum convenerant, misistis ad Nos
epistolam, ea Nos valde delectavit, non solum quia vestram et populorum
vestrorum declarabat in Nos pietatem, solemnibus sacerdotii Nostri gratülantium,
sed' etiam quia pastorale studium vestrum indicabat. Intelleximus enim ob eam
causam una vos fuisse, ut primum de sacris concetìtibus ad praescriptum Nostrum
temperandis ageretis, deinde ut catholicorum coetum de rè sociali, istic
habitum, uti ässolet, per septenos dies, praesentia vestra honestaretis. Ülüd
scilicet postulabat a vobis dignitas divini cultus, hoc utilitas christianae
societatis: quod utrumque vobis esse cordi, gaudemus. Quare et de vestra muneris
diligentia tribuimus vobis laudem, et pro vestro in Nos officio gratias agimus.
Haec tu ceteris Venerabilibus Fratribus sighifices, mandamus; itemque cum iis
Apostolicam benedictionem communices, quam divinorum munerum auspicem, tibi,
Venerabilis Frater, collegis tuis, et uniuscuiusque vestrum gregi amantissime
impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die VIII Decembris MCMVIII, Pontificatus
Nostri anno sexto.
PIUS PP. X
*A.A.S., vol. I (1909), n. 2, p. 139