PIUS
PP. X
EPISTULA
IS TUUM*
AD VITALEM LEHODEY ABBATEM EX ORDINE CISTERCIENSIUM
REFORMATORUM.
Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem. — Is tuus liber
de Les vois de Voraison mentale, cuius Nobis dedisti exemplar, quanquam
in argumento sacris auctoribus usitato versatur, non tu tamen rem supervacaneam
fecisti scribendo; imo valde utilem, nec solum religiosis hominibus, sed
omnibus, quicumque perfectionem christianae vitae assequi contendunt. Certe de
opere isto tale intelligendum est iudicium; quibus tua et doctrina et peritia
iure probatur. Nos igitur cum gratias tibi agimus, tum gratulamur; et quos ex
labore tuo fructus communis pietatis expectas, ii ut uberes sequantur, exoptamus.
Divinorum autem munerum auspicem, et benevolentiae Nostrae testem, tibi, dilecte
fili, Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die XIII Decembris MCMVIII, Pontificatus
Nostri anno sexto.
PIUS PP. X
*A.A.S., vol. I (1909), n. 2, p. 139-140