PIUS
PP. X
EPISTULA
QUUM CETERIORES*
AD MODERATORES ET LECTORES UTRIUSQUE COMMENTARII «MESSAGER
CANADIEN DU SACRÈ COEUR» «CANADIAN MESSENGER OF THE
SACRED HEART», ET UNIVERSOS SODALES AB APOSTOLATU PRECUM.
Dilecti filii, salutem et Apostolicam benedictionem. — Quum
certiores facti sumus earum omnium rerum, quas pie sancteque vos, ut solemnia
sacerdotii Nostri celebraretis, egistis Nostra causa, ineundam sane, uti
existimare potestis, cepimus animo voluptatem. Neque hoc solum gratum Nobis fuit,
quod vos tam multi communem vestrum erga Nos amorem testati estis, sed etiam
quod eo testimonii genere voluistis uti, quo nullum opportunius. Placuit enim
vobis, nempe ex instituto vestro, collectos summa copia summaque varietate
spirituales flosculos Deo pro Nobis offerre: quorum quidem florum quum ea sit
natura, ut non spem duntaxat contineant caelestium fructuum, sed cum his ipsis
coniuncti sint; licet coniicere quanta Nobis divinae bonitatis subsidia
conciliaveritis. Eo magis quod Vos, inter sacra solemnia ob memoriam initi a
Nobis sacerdotii et illa anni quinquagesimi, ex quo Virgo Immaculata ad oppidum
Lourdes apparuit, necessitudinem quandam agnoscentes, eodem quasi pietatis
impetu incubuistis ad honores Vicario Iesu Christi et magnae Christi Matri
habendos; et quae in gratiani Nostri fecistis religionis opera, ea curastis,
adhibito Mariae patrocinio, ut Deo suaviora acciderent. Grates vobis, dilecti
filii, agimus ex animo; et quanquam non dubitamus, quin pro vestris in Nos
officiis, atque etiam pro collata Nobis stipe Deum praeclare demeriti sitis,
optima quaeque ab eo munera precamur. Quorum auspicem, et paternae Nostrae
benevolentiae testem, Apostolicam vobis benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die xiv Decembris MCMVIII, Pontificatus Nostri
anno sexto.
PIUS PP. X
*A.A.S., vol. I (1909), n. 2, p. 140