PIUS
PP. X
EPISTULA
VESTRA ERGA*
AD AMBROSIUM MONTAGNE SACERDOTAD
BERNARDUM ARCHIEPISCOPUM BOGOTENSEM CETEROSQUE ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS
REIPUBLICAE COLUMBIANAE.
Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem. — Vestra
erga Christi Vicarium pietas et fides praeclare eminet ex eis litteris, quas
occasione solemnis coetus a vobis habiti misistis ad Nos, ut, vestro et
totius nationis Columbianae nomine, ob Iubilaeum sacerdotii Nostri gratularemini. Quamquam de omnium vestrum in Nos voluntate nihil unquam dubii Nobis fuit,
delectamur valde his litteris, quae certe ad fovendam istius
ecclesiae cum Apostolica Sede coniunctionem pertinent. Sed hoc praesertim placet, quod scribitis, vos, quemadmodum Nobis in optatis
erat, in unum convenisse, ut, praesidente Delegato Apostolico, de
accuranda Columbiani populi sempiterna salute consultaretis. Quae ceperitis
consilia, pro certo habemus esse peropportuna : eadem ut frugifera et fructuosa
sint, divinae vobis gratiae munera exposeimus. Quorum auspicem et benevolentiae
gratique animi Nostri testem, vobis, Venerabiles Fratres, et clero populoque,
uniuscuiusque vestrum curae concredito, Apostolicam benedictionem peramanter
impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die xix Decembris MCMVIII,
Pontificatus Nostri anno sexto.
PIUS PP. X
*A.A.S., vol. I (1909), n. 2, p. 141