Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

GRATE ACCEPIMUS*

AD R. P. D. EDUARDUM PULCIANO, ARCHIEPISCOPUM IANUENSEM,
DE NUPER HABITA SYNODO DIOECESANA

 

Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Grate accepimus communes litteras, quibus tu et bene multi de Clero tuo paucis ante diebus, quum Synodum dioecesanam auspicaremini, vestrum in Nos obsequium studiumque declarastis: eo magis quod inde intelleximus, vos, hac formidolosa conditione temporum graviter, uti par est, commotos, idcirco maxime in unum convenisse, ut quae ad religionem istius populi defendendam, quaeque ad depositum Fidei inviolate custodiendum pertinerent, collatis inter vos consiliis statueretis. Optime autem in causa tanta caelestes apud Deum patronos adhibetis Carolum Borromaeum et Catharinam Fliscam, appetente iam ipsorum memoria saeculari. Aderit certe vobis Episcopus sanctissimus, cuius quidem pastoralis sollertia ac diligentia cum in omni genere, tum praecipue in tuenda integritate doctrinae catholicae fuit miraculo: nec vero vobis praesidium deerit foeminae incomparabilis, quae, cum insigne Liguriae decus exstiterit, profecto studere debet, ut populares sui laudem christianae professionis incorruptam retineant. Nos cum pietati vestrae paterna caritate respondemus, tum salutaribus vestris consiliis atque coeptis propitium Deum apprecamur. Cuius munerum auspicem tibi, Venerabilis Frater, et Clero populoque tuo apostolicam benedictionem amantissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XI Decembris MCMIX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 

 PIUS PP. X


*AAS, vol. II (1910), p. 6.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana