The Holy See
back up
Search
riga

PIUS  PP. X

EPISTULA

GRATIAS TIBI*

VENERABILI FRATRI IACOBO, ARCHIEPISCOPO BONONIENSI, ARCHICANCELLARIO COLLEGII THEOLOGORUM,
OB VOTA SUMMO PONTIFICI OBLATA.

 

Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Gratias tibi, Veneralis Frater, et doctoribus decurialibus Collegii istius agimus ob significationem, quam in Natale Iesu Domini dedistis, vestri in Nos animi: qui quidem etsi iam erat Nobis cognitus, eum tamen recognoscere ex vestra epistola, iucundum fuit. In hac enim non solum pietatem amavimus vestram, vel grate commemorantium divina beneficia, quae anno vertente accepissemus, vel bene Nobis precantium in annum proximum; sed etiam et praesertim amavimus propositum studiumque vestrum religiose semper obtemperandi iis Nostris praescriptionibus, quae ad instituendos rite sancteque Clericos pertinent. Profecto, cum res agatur, de qua maxime laboramus, sic persuadeatis vobis volumus, nullum esse genus, in quo vestra officii diligentia magis probari Nobis possit. Nos autem, vicissim omnia vobis optantes divinae benignitatis munera, horum auspicem vobis, primumque tibi, Venerabilis Frater, apostolicam benedictionem amantissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die X Ianuarii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 PIUS PP. X


*A.A.S., vol. II (1910), n. 2, p. 50-51

 

top