The Holy See
back up
Search
riga

PIUS  PP. X

EPISTULA

ET PETRIANAM*

VENERABILI FRATRI MARIANO ANTONIO, ARCHIEPISCOPO BONAERENSI,
DE ACCEPTA PETRIANA STIPE.

 

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Et Petrianam tuae Archidioecesis stipem, et tuam accepimus epistolam; quae quidem declarabat, quam volentibus animis BonaŽrenses illud in Nos pietatis suae munus, te auctore, contulissent. Itaque non tantum pro subsidii opportunitate, sed etiam pro suavitate officii vestri gratias vobis agimus. Tu autem scias iucundissimum Nobis fuisse, quod extremum erat in tua epistola, catholicos istos vere hoc se nomine dignos praestare; quamquam ipsa eorum in Apostolicam hanc Sedem caritas id satis Nobis indicat. Talem igitur laudem ut, tua praesertim opera, conservent atque augeant, vehementer cupimus: proptereaque, divinae auspicem gratiae, tibi, Venerabilis Frater, et Clero populoque tuo apostolicam benedictionem amantissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XXIV Ianuarii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 PIUS PP. X


*A.A.S., vol. II (1910), n. 2, pp. 52-53

 

top