The Holy See
back up
Search
riga

PIUS  PP. X

EPISTULA

EX ANNALIBUS*

 DILECTO FILIO H. OSTER CONSOCIATIONIS " A SANCTA IESU INFANTIA " MODERATORI PER GERMANIAM, OB COLLECTAM STIPEM IN FAVOREM OPERIS
" A SANCTA IESU INFANTIA ".

 

Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Ex annalibus consociationis a Sancta Infantia Iesu libenter comperimus, pueros catholicos e Germania, anno superiore, adeo largiter opitulatos esse pio Operi, ut totius pecuniae, quae ubique gentium ex collationibus catholicorum redacta est, ipsi partem fere dimidiam contulerint. Hoc certe est non modo puerorum benignitati, sed etiam diligentiae Operis curatorum, praesertimque tuae, tribuendum. Quare tibi, dilecte fili, et adiutoribus tuis, ceterisque consociationis istius moderatoribus valde gratulamur; ac vobis omnibus itemque pueris germanis, quotquot de ista consociatione sunt, auspicem divinorum munerum, et paternae Nostrae benevolentiae testem, apostolicam benedictionem amantissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XXIV Ianuarii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 PIUS PP. X


*A.A.S., vol. II (1910), n. 2, pp. 53-54

 

top