The Holy See
back up
Search
riga

PIUS  PP. X

EPISTULA

QUEM EX PERSPECTA*

AD ANTONIUM TIT. SS. NEREI ET ACHILLEI S. R. E. PRESBYTERUM CARDINALEM FISCHER, COLONIENSIUM ARCHIEPISCOPUM, PRO GRATIARUM ACTIONE
OB VOLUMEN, TAMQUAM VENERATIONE OBSEQUIUM SUMMO PONTIFICI EXHIBITUM, QUO RES OMNES CONTINENTUR
IN CONVENTU EUCHARISTICO COLONIAE AGRIPPINAE GESTAE.

Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Quem ex perspecta tua ac Germaniae Catholicorum sollertia conieceramus felicem exitum non ita pridem a te habiti Conventus Eucharistici, eundem Nobis testatum voluisti misso nuper volumine, ad res in eo gestas referendas edito. Publica iam fama, iam ipse quem Roma misimus Ven. Frater Noster, Episcopus Praenestinus, qui coetui eidem Nostro nomine praesideret, ad Nos attulerant quod istic id temporis licuit intueri mirandum fidei pietatisque publicae exemplum. Sed amavimus Conventum celebritate refertissimum Nostros pene ob oculos litteris versari, uno veluti aspectu emetiendum. Et re quidem vera intelligere vix poteris quantum inde hauserimus solatii, quantaque simus prosequuti animi delectatione quae in eo volumine enarrantur, tum indigenarum peregre convenientium frequentiam pene innumerabilem, tum disceptationum, quae in conciliis habitae sunt, gravitatem atque utilitatem, tum mira sacrorum rituum solemnia atque splendorem, tum denique multiplici significatione egregie proditam in Christo pietatem et in Apostolicam Sedem observantiam. Gratulamur tibi labores tam prospere exantlatos, iis vero qui coetui interfuere, pulcherrimum honestissimumque religionis specimen et adauctum inde in Altaris Sacramentum cultum, precamur omnibus studium usque vehementius erga maximum hoc fidei mysterium, in quo, singulari quadam miraculorum copia ac varietate, et divina caritas et humana elucet dignitas. Auspicem coelestium munerum ac testem paternae Nostrae benevolentiae gratique in te animi, tibi, dilecte Fili Noster, Clero populoque tuo apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XIII Februarii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 PIUS PP. X


*A.A.S., vol. II (1910), n. 4, p. 144

 

top