The Holy See
back up
Search
riga

PIUS  PP. X

EPISTULA

INTER VIROS*

DILECTO FILIO IOSEPHO BALLERINI, ADLECTO INTER ANTISTITIS DOM. FONT.,
OB OPERA APOLOGETICA SUMMO PONTIFICI OBLATA.

Dilecte fili salutem et apostolicam benedictionem. — Inter viros ingenio litterisque praestantes e Clero Italiae iure tu quidem numeraris; qui iampridem in praesidium ac tutelam cum sanae philosophiae, tum doctrinarum Fidei multam operam, eamque utilissimam, conferre soles. Hac te dignum opinione ii tui comprobant libri, quos pro natura temporum edidisti, vel ut Socialismi insanias convinceres, vel ut matrimonii stabilitatem defenderes, vel maxime ut errores perniciosissimos Modernismi refutares. Qua in re magnae est opportunitatis duplex illud opus: alterum, quo eos refellis qui, contra principium rationis colligentis ex effectis causas, negant ex universitate rerum argumentando certe confici, Deum esse; alterum, quo brevem doctrinae catholicae defensionem complexus es in usum studiosae iuventutis. Iam vero non minus opportunum modo accessit his volumen, a te Nobis, ut reliqua, pie exhibitum, in quo simul absurdam inanitatem errorum horum, simul firmissima catholicae fidei fundamenta demonstras. Nos itaque et gratias tibi pro tuae pietatis officiis agimus, et fructibus sollertiae tuae gratulamur, et te hortamur magnopere, ne tua in Clerum adolescentem promerita docendo scribendo augere desistas. Auspicem autem caelestium munerum tibi, dilecte fili, apostolicam benedictionem amantissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XIV Februarii MCMX, Pontificatus nostri anno septimo.

 PIUS PP. X


*A.A.S., vol. II (1910), n. 3, p. 97

 

top