The Holy See
back up
Search
riga

PIUS  PP. X

EPISTULA

QUEM DATIS*

 AD GABRIELEM MARIAM FRATRUM "A SCHOLIS CHRISTIANIS " ANTISTITEM GENERALEM, OB CELEBRANDUM QUINTUM ET SEPTUAGESIMUM ANNIVERSARIUM A RESTITUTIS DOMIBUS, RELIGIOSIS TIRONIBUS INSTITUENDIS.

 

Dilecte Fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Quem datis ad Nos litteris nuntiasti propediem celebrandum quintum et septuagesimum annum a restitutis domibus, religiosis tironibus Societati cui naviter praees instituendis, eundem non tibi tantum ac tuis, sed et Nobis gaudio scito futurum. Compertum quippe habemus hosce annos nec laborum expertes, neque vacuos fructibus vobis effluxisse. Vix enim memoratu opus est quantum in provehenda christiana popularium adolescentium institutione contulerint opere qui ex domibus eisdem prodiere optimae disciplinae alumni, et quantum ex actuosa eorundem caritate, religiosa civilisque res perceperit utilitatis. Laetamur ex animo tam praeclara molimina, eaque, tua sollertia et Episcoporum favore auctis religiosis tironibus qui doctrina et sancti monia perspicui laborantibus fratribus suppetias veniant, maiora in dies incrementa confidimus captura. Sane in quae incidimus tempora, quaeque adolescenti aetati struuntur insidiae ut mature a religione et a virtute abducatur, studiis eorum qui sese bono devovent pueritiae multam parant messem. Ne desint: ergo operarii qui eam sedulo excolant ut colligant uberrimam. Id a Deo supplices contendimus: et ut e sententia cadant vota Nostra, occasionem nacti subeuntis domesticae tuae laetitiae, tibi, dilecte Fili, tuisque sodalibus universis amantissime benedicimus, rati patris benedictionem filiorum domos firmas reddere ac perenni prole fecundas.

Datum Romae, apud S. Petrum die XXIII Februarii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 PIUS PP. X


*A.A.S., vol. II (1910), n. 5, p. 190

 

top