The Holy See
back up
Search
riga

PIUS  PP. X

EPISTULA

EST PROFECTO*

AD RR. PP. SCRIPTORES EPHEMERIDIS QUAE INSCRIBITUR
"LA CIVILT└ CATTOLICA" SEXAGESIMO RECURRENTE
ANNIVERSARIO EX QUO IPSA EDI COEPTA EST.

Dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem. — Est profecto cur vobiscum gaudeamus, anno sexagesimo exeunte, a quo in vulgus edi coeperunt commentaria quibus conscribendis egregiam navatis operam. Perspectum enim habemus proposito susceptoque a maioribus consilio vos firmiter fideliterque inhaesisse, et quidquid fuit in vobis virium, id omne in tuendam provehendamque catholicam doctrinam et Apostolicae Sedis iura adserenda alacri contulisse animo. Cui quidem laudi plurimum sane addidere recentiores concertationum plenae disputationes quas felici exitu instituistis adversus grassantes, heu nimium modernistarum doctrinas eisdemque clam vel palam nefarie assentientium, quibus apte formam demitis ad fallendum instructam, et quo scateant obtecto veneno ostenditis perspicue. Vos sane hortaremur ut quod coepistis disceptandi genus hoc acriter urgeatis. Sed experiendo novimus sollertiam vestram stimulis minime egere, quum nulla res vos magis accendat quam studium divinae gloriae, cui animo intenditis et ipsam vivitis vitam. Sed ne virtute partae vobis laudi pignus desit paternae Nostrae benevolentiae, Apostolicam benedictionem vobis omnibus, dilecti filii, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die II Aprilis MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 PIUS PP. X


*A.A.S., vol. II (1910), n. 14, pp. 540-541

 

top