The Holy See
back up
Search
riga

PIUS  PP. X

EPISTULA

IOANNIS BONAE*

AD R. P. D. IOANNEM BAPTISTAM RESSIA, EPISCOPUM VICODUNENSEM (MONDOVĚ), OB CELEBRANDUM TRECENTESIMUM
CARDINALIS IOANNIS BONAE NATALEM.

 

Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Ioannis Bonae trecentesimum celebrare natalem, non vos anno superiore fugit, quicumque Vicodunensium glorias, uti domesticas, colitis; neque enim in vobis defuit, qui, te auspice, Venerabilis Frater, de hominis laudibus in concione scite commemoraret: sed, cum conversi vulgo essent animi ad admirationem beati Anselmi, cui saeculares honores tum habebantur, consulto propria quaedam solemnia revocandae memoriae clarissimi civis in proximum tempus distulistis. Omnino, significationibus hunc honestari gratae posteritatis, aequum est: quem si negaveris Doctori Augustano comparandum videri, ipsum tamen subalpinae gentis decus et benedictinae familiae ornamentum, atque etiam Ecclesiae lumen iure dixeris. Nam, quod ad eruditionem et doctrinam attinet, quis dubitet, inter eos, qui saeculo septimo decimo, alii in alio genere, admirabiles extiterunt, singularem quemdam locum tribuere Cardinali Bonae. Qui quidem incredibile est quanta in suis studiis varietate et copia fuerit: sed praecipue deditus iis, quae in caerimoniis Ecclesiae et in disciplina christianae vitae versantur, adeo scientiae pervestigatione profecit, ut ceterorum qui deinceps eas theologiae partes ratione et via tractarunt, diu princeps haberetur. Haec autem, quae sibi meditando paraverat, tanta doctrinae praesidia, in communem fructum scribendo protulit, idque necessario sane tempore, cum praesertim haeresis Ianseniana per Ecclesiae ordines late serperet, et, quacumque virus iniecisset suum, omnem religionis fervorem exstingueret. Itaque ad illustrandam catholicae professionis veritatem de iis rebus omnibus, quibus divinus cultus continetur, atque ad refovendam christiani populi pietatem non parum valuerunt, quae hic vulgavit scripta et multa et praeclara: atque ex his unum et alterum volumen, in quibus ad divinarum rerum contemplationem legentes rapit, sic novimus probari prudentibus, ut aureo de imitatione Christi libello non multum cedere videantur. Sed enim non solum ingenii et doctrinae hoc fuit, ut aliis tam esset fructuosus: fuit etiam animi et sanctitudinis, qua is quidem inter aequales eminuit. Iam, qua esset indole virtutis, insigne documentum dederat adolescentulus, cum, detrimentum pudicitiae ne faceret, e paterna domo in coenobium se proripuit. Postquam autem ad Mariae Vicanae auspicato initium est orsus religiosae vitae, quid aliud egit in reliquum tempus, nisi ad omnem excellentiam virtutis contendit. Ita, si litteris disciplinisque colendis multum operae semper dedit, plurimum christianae perfectioni animi dedit; atque in iis non tam versatus est, ut sitim scientiae expleret, quam ut gloriam Dei quaereret et salutem animarum. Hoc spectavit unice; huc retulit omnia: non igitur mirum, si quidquid ille scripsit communis religionis fovendae causa, eam habet eloquentiae vim, quae a caritatis calore proficiscitur. Ceterum, quoniam perfectio absolutioque christianarum virtutum habitu animi modesto et humili, tamquam fundamento, nititur, existimari potest ad celsum quemdam sanctimoniae gradum pervenire hunc debuisse, qui, cum omnium commendatione floreret, ut accepimus, ipse se unus contemnere, atque honores aut oblatos mirabili sollicitudine defugere, aut impositos pari modestia gerere consueverit. — Iamvero talis viri excitare memoriam, eique venerationem iustam et meritam conciliare hominum, id quod vobis propositum est, opportunum equidem hodie arbitramur: praesertim cum videamus usu venire, ut solida Ecclesiae decora nostri saepe negligant, iique apud externos umbras omnes etiam falsae gloriae consectentur; nec pauci adolescentes, quod magis dolendum est, ex ipso Clero, alienorum auctoritatem in studiis rationemque secuti, misere a veritate et ab officio discedant. Itaque vestrum illud valde placet consilium, quidquid latuerit adhuc scriptorum Bonae, sedulo conquirere in lucemque proferre; nam refert omnia huius in promptu esse ingenii studiorumque munera: quae quidem etiamnum, cum in omni litterarum genere tanta progressio facta est, praeclaro possunt esse usui. Nec minus probamus, quod cogitatis magno ei vi et optimo monumentum ex collatione civium ponere in publico; decet enim qui nomen patriae in perpetuum illustravit, eum perpetuo patriae ornari praeconio. Sed illud praesertim e re fore videmus, quod ipsum vos intelligimus velle, vitae morumque huius effigiem, vestris ingeniis expressam et politam, proponere huic saeculo ad contemplandum. Etenim cum alia multa catholicis maximeque studiosis e sacro ordine licebit inde discere, tum haec praecipue: ut libere se exercentes in omni cognitione rerum, immoti consistant in obsequio Fidei; ut calentes ad optima quaeque studia, nihil de pietatis ardore remittant; ut denique scientiam plurimarum rerum cum humili opinione sui atque adeo cum innocentiae vitae et sanctitate coniungant. — Quare ista vos solemnia in honorem Ioannis Bonae, Nostra etiam auctoritate permoti, alacres agite. Ille vero, etsi testamento cavit ne quid unquam de se mortuo praedicaretur, tamen suas a vobis celebrari laudes facile patietur, quandoquidem celebritas huiusmodi non nullam habet spem communis boni, quo quidem ipse, quamdiu vixit, intendit. Nos autem tibi, Venerabilis Frater, ceterisque egregiis viris, qui rei apparendae praesunt, auspicem divinorum munerum apostolicam benedictionem amantissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXV Aprilis MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

  PIUS PP. X


*A.A.S., vol. II (1910), n. 8, pp. 324-326

 

top