|
PIUS PP. X
MOTU PROPRIO
CUM PER APOSTOLICAS*
DE CONCESSIONIBUS INDULGENTIARUM A SUPREMA S. CONGREGATIONE
S. OFFICII RECOGNOSCENDIS.
Cum per Apostolicas Nostras Litteras de Romana Curia quae incipiunt «
Sapienti Consilio » , III Kal . Jul . an . MDCCCCVIII datas, universam rem de indulgentiis,
ideo que et curam circa rectam et prudentem earum moderationem et onus
in vigilandi super earumdem publicatione etim pressione,
uni Supremae Sacrae Congregationi Sancti Officii devolutam voluerimus; ad praecavendas dubitationes quas cum que quae ex
concessionibus hac in materia aliter quam per praefatam Sacram Congregationem
forte obtentis facile oriri possent, utque omnibus plane constet de earumdem
authenticitate et efficacia, Suprema Nostra Auctoritiate, motu proprio atque
ex certa scientia, declaramus ac decernimus:
1°. Indulgentias quascumque, sive generales sive particulares, quae non
respiciant ipsas personas petentium tantum, a supradicta Suprema Sacra
Congregatione Sancti Officii esse recognoscendas;
2°. Idem dicendum de facultatibus concessis quibusvis sacerdotibus
cuiuscumque gradus et dignitatis benedicendi pia obiecta eisque adnectendi
indulgentias et privilegia pro quocumque vel quibuscumque christifidelibus;
3°. Concessiones indulgentiarum et facultatum, de quibus supra, vim
habere tantum postquam Sacra Congregatio Sancti Officii illas authentice
recognoverit;
4°. Quoad praeteritas, demum, concessiones, eas efficaciam tantum
habituras, si intra sex menses ab huius Nostri Decreti publicatione eidem
Sacrae Congregationi exhibitae ab eaque recognitae fuerint;
5°. Idcirco impetrantes posthac huiusmodi concessiones teneri, sub poena
nullitatis gratiae obtentae, exemplar earumdem dictae Supremae Sacrae Sancti
Officii Congregationi exhibere, ut rite recognosci ac ratae haberi possint.
Haec edicimus, declaramus, sancimus, contrariis quibuscumque, etiam
speciali et individua mentione ac derogatione dignis, non obstantibus.
Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris.
Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die VII Aprilis MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.
PIUS PP. X
*A.A.S., vol. II (1910), n. 6, pp. 225-226
|