The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

SACRIS SOLEMNIIS* 

DE INDULGENTIA " PORTIUNCULAE " SEPTIMO AB INSTITUTO FRATRUM MINORUM ORDINE SAECULO EXPIRANTE.

Sacris solemniis ob septem ab instituto amplissimo Fratrum Minorum Ordine revoluta saecula iam ad finem feliciter vertentibus, ut tam fausti eventus iugis memoria perseveret ac fructus, piis fidelium votis pro faciliori PORTIUNCULAE, quam vocant, INDULGENTIAE consecutione ex animo obsecundantes, quae sequuntur, motu proprio atque ex certa scientia, suprema Nostra apostolica auctoritate statuimus ac decernimus:

Firmis, scilicet, de memorata Indulgentia antea quomodocumque factis, quae nondum expiraverint, concessionibus, facultatem facimus omnibus et singulis locorum Ordinariis unam aut plures, pro rei opportunitate, in quovis propriae ditionis loco ecclesias aut publica vel semipublica oratoria designandi, ubi fideles, rite confessi et Sacra Synapsi refecti ac devote iuxta Nostram intentionem orantes, a vesperis diei primae ad solis occasum diei secundae mensis Augusti anni currentis, toties quoties ea visitaverint, haud secus ac si aliquam Ordinis Minorum ecclesiam visitassent, Indulgentiam Plenariam, animabus etiam quas purgatorius ignis emundat, applicabilem, lucrari possint ac valeant.

Hanc vero eamdem Indulgentiam, iisdem sub conditionibus eademque ratione lucrifieri posse concedimus a fidelibus utriusque sexus communem vitam agentibus qui propriam ecclesiam vel, si careant, proprium domesticum oratorium, ubi Ssma Eucharistia asservatur, ut supra, visitaverint.

Ne cui demum, praestantissimo hoc spirituali beneficio, ob peculiaria fortassis rerum adiuncta, fruendi copia desit, benigne indulgemus iisdem locorum Ordinariis ut ad supradictam Indulgentiam lucrandam statuere possint tam pro in saeculo quam pro piis in communitatibus viventibus fidelibus loco diei secundae Augusti, Dominicam proxime insequentem, a vesperis Sabbati ad solis occasum ipsius Dominicae, hac tamen sub lege ut nequeat quis eadem concessione bis frui.

Optamus autem vehementer ac summopere commendamus ut in ecclesiis oratoriisve, ut supra, designatis, die ad Indulgentiam lucrandam statuta speciales publicae ad Deum supplicationes pro Summo Pontifice, Ministris Sanctuarii universaque militanti Ecclesia peragantur; eaeque, praemissa invocatione Seraphici Patriarchae ac Litaniis Sanctorum, Benedictione Eucharistica absolvantur.

Ita volumus, decernimus, sancimus, mandantes, ad quos spectat ut ad fidelium notitiam haec omnia tempestive deducenda curent. Praesentibus hoc anno et occasione tantum valituris. Contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die IX Iunii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

PIUS PP. X.


*A.A.S., vol. II (1910), n. 11, pp. 443-444

 

top