The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

IN ROMANAE CURIAE* 

DE NOVIS QUARUNDAM BULLARUM FORMULIS
IN CANCELLARIA APOSTOLICA UTENDIS.

In Romanae Curiae ordinatione, per Constitutionem Sapienti Consilio decreta, Cancellariae Nostrae Apostolicae prospicientes, munus commisimus coetui trium purpuratorum Patrum, id est Cardinalibus Cancellano, Datario et a Secretis Congregationis Consistorialis, quamprimum reformandi « formulas Bullarum collationis beneficiorum sive consistorialium, sive aliorum; itemque Bullarum constitutionis dioecesum et capitulorum; denique Regularum, quas Cancellariae vocant » (Ordo servandus, part. II, cap. 9, art. I).

Memorati PP. Cardinales, quibus id negotii demandatum est, re mature perpensa adhibitisque in consilium aliquot adlectis viris, officii partem expleverunt et novas condiderunt formulas, quibus Cancellaria Apostolica uti debeat in conficiendis Bullis, hoc est apostolicis sub plumbo Litteris de beneficiis consistorialibus aliisve actis adnexis, easque formulas Nobis, ut par erat, probandas confirmandasque subiecerunt.

Quum vero easdem Bullarum formulas, prout in volumine typis edito continentur, diligenter inspexerimus Nostraeque voluntati plane respondere agnoverimus, Nos ex plenitudine Apostolicae potestatis ea omnino approbamus et confirmamus, atque hoc Nostro Motu-Proprio approbatas et confirmatas edicimus ac declaramus, mandantes, ut, antiquis Bullarum formulis hae novae sufficiantur, eaedemque tantummodo, a die I mensis Ianuarii proximi anni MDCCCCXI ac deinceps, ab omnibus ad quos spectat religiose recipiantur et inviolate serventur, non obstantibus quibusvis, etiam specialissima mentione aut derogatione dignis.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die sacra Beatae Mariae Virgini ab origine labis experti, anno MDCCCCX, Pontificatus Nostri octavo.

 PIUS PP. X.


*A.A.S., vol. II (1910), n. 23, pp. 939-940

 

top