The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

SUPREMUM OFFICIUM*

QUO PROVIDETUR REGIMEN ORDINIS FRATRUM MINORUM CONVENTUALIUM DURANTE INFIRMA VALETUDINE MINISTRI GENERALIS.

 

 

Supremum officium in universa Ecclesia humilitati Nostrae commissum rei sacrae procurationis gerendae postulat, ut rectae cuiuscumque Ordinis actioni pro videamus. Quum porro dilecto filio Victori Mariae Sottaz, Fratrum Minorum Conventualium generali Ministro, diuturna invaletudo a laboribus quiescendi necessitatem faciat; ipso in Ministri generalis munere permanente, ad totius Ordinis Conventualium administrationem religiosum vi rum Franciscum Mariam Dall'Olio, eiusdem Ordinis Procuratorem, etiam in Vicarium generalem cum omnibus facultatibus eidem debitis eligimus. Duobus vero modo Adsistentibus, dilectis Hieronymo Mariae Mileta et Stephano Mariae Ignudi, duos alios adiungimus, dilectos Aloisium Mariam Santoro, in Basilica Vaticana Poenitentiarium, et Dominicum Mar i am Tavani in collegio seraphico S. Theodori de Urbe moderatorem, qui in officio, quod obtinent, permanentes, eidem Vicario generali in cunctis praesto erunt, et quorum ipse vota deliberativa exposcere tenebitur. In omnibus vero Curiae generalis conventibus etiam religiosi Francisci Mariae Formenti consilia et vota erunt exquirenda, praecipue si de sacris expeditionibus populis ad pietatem excolendis aliquid erit pertractandum.

Haec a Nobis, uti supra, decreta et statuta, usque ad Congregationem generalem anno 1913 habendam ab universis Ordinis Conventualium sodalibus ita erunt servanda, ut unicuique religiosum sit moderatorum voluntati morem gerere, iisdemque obedientiam et reverentiam prompto hilarique animo in omnibus praestare : non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus apostolicis, etiam speciali mentione dignis, ceterisque contrariis quibuscumque.

Dum porro Deum adprecamur, ut quantocius dilectus Minister generalis plene convalescat, omnibus dilectis filiis apostolicam benedictionem per amant er impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die 17 decembris 1912.

PIUS PP. X.


*A.A.S., vol. V (1912), n. 1, pp. 5-6

 

top