 |
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DE TULANCINGO*
DISMEMBRATIONIS DIOECESIS HUEJUTLENSIS
Inter negotia quae Apostolatus officii sunt propria, maximi est momenti
consulere ut ecclesiasticae orbis circumscriptiones temporum rerumque
necessitatibus apte respondeant. Ita enim catholici nominis regiones in
dioeceses sunt distribuendae, ut praestantius verbo vitae ac sanctissimae
nostrae religionis praeceptis fideles instituantur salutisque viam inire
possint.
Optimo consilio itaque Ordinarii de Tulancingo semel ac iterum ab Apostolica
Sede postularunt, ut in amphssimis suae dioecesis finibus nova cathedralis
Ecclesia erigeretur. Ut autem nova dioecesis, trans montes in parte inferiore
erigenda melius consisteret, hodiernus Episcopus innuit opportunum esse eidem
dioecesi adiicere aliquot paroecias, quae ad dioeceses Tamaulipanam et Sancti
Ludovici Potosiensis modo pertinent.
Nos autem, postquam res a Delegato Apostolico in Mexicana Republica mature
perpensa fuerat et a Sacra Congregatione Consistoriali proposita, accedente
consensu Ordinariorum Tamauhpani et Sancti Ludovici Potosiensis, habitis
consiliis cum dilectis filiis Nostris S. R. E. Cardinalibus eidem Sacrae
Congregationi Consistoriali praepositis, oblatas preces benigne excipiendas
censuimus.
Quapropter, suppleto, quatenus opos sit, quorum intersit vel sua interesse
praesumant, consensu, novam dioecesim, Huejutlensem nuncupandam,
Apostolicae potestatis plenitudine, erigimus, cui has, quae sequuntur,
vigintiseptem paroecias attribuimus: Huejutla, Platon Sanchez, San Felipe
Orizatlan, Coacuilco, Yahualica, Huatzalingo, Tlanchinol, Pisaflores,
Chapulhuacan, Tepehuacan, Canali, Zolotla, Xochicoatlan, Huatla, Chicoutepec,
Xochiatipan, Ylamatlan, Zontecomatlan, Ixhuatlan, Metlaltoyuca, Pantepec,
Jalpantepec, quae omnes a dioecesi de Tulancingo distrahantur;
Tamazuncale, San Martin Chalchicuantla et Jilitla, quae a dioecesi
Sancti Ludovici Potosiensis pariter distrahuntur; quibus adduntur aliae
paroeciae vulgo Tantoyuca et Tempoal, quae usque adhuc ad
dioecesim Tamaulipanam pertinuerunt.
Huius ita erectae dioecesis sedem atque cathedram episcopalem constituimus in
urbe Huejutla, a qua nomen dioecesis mutuatur; et tum huic sedi, tum eius pro
tempore Episcopis tribuimus honores, insignia, favores, iura ac privilegia,
quibus aliae cathedrales Ecclesiae earumque Antistites in America Latina iure
communi vel legitima consuetudine pollent ac fruuntur. Quam cathedralem
Ecclesiam suffraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae Angelorum, eiusque
pro tempore Episcopos iure metropolitico eiusdem Angelorum Archiepiscopi
subncimus, reservata tamen Apostolicae Sedi facultate novam decernendi istius
ecclesiasticae provinciae istiusque dioecesis dismembrationem, quoties in Domino
id expedire visum fuerit.
Quod autem attinet ad dioecesis administrationem ac regimen, ad Vicarii
capitularis, seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad clericorum et
fidelium iura ac onera, aliaque huiusmodi, servanda iubemus quae sacri canones
decernunt.
Ad clerum, autem quod attinet statuimus ut, simul ac huius dioecesis erectio
facta fuerit, eo ipso presbyteri Ecclesiae illi adscripti censeantur, in cuius
territorio legitime exstant, vel ob animarum curam, vel ob aliquod Ecclesiae
officium.
Episcopalem mensam constituent Curiae episcopalis emolumenta et ceterae
oblationes, quae a fidelibus, in quorum bonum haec nova dioecesis erecta est,
praeberi solent.
Ordinarii erit parvum saltem Seminarium, iuxta Codicis dispositiones et
normas a Sacra Congregatione de Seminariis traditas, quamprimum fieri poterit,
instituere.
Insuper duo delecti iuvenes, aut in praesens saltem unus, huius dioecesis
sumptibus, in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum de Urbe, non
intermissa vice, mittantur.
Documenta autem et acta, quae hanc novam dioecesim respiciunt, a Cancellaria
cuiusque veterum dioecesium, ex. quibus avellenda sunt territoria ipsius novae
dioecesis, tradantur Cancellariae modo erectae cathedralis Ecclesiae.
Volumus denique ut fines huius novae dioecesis fidem sint ac fines
paroeciarum, quas supra memoravimus et ex quibus ipsa constat.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod
quilibet, quorum interest vel sua interesse praesumant, praemissis non
consenserint, etiam si expressa, specifica et individua mentione digni sint,
nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu
intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato,
defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari posse; sed eas, tamquam ex
certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas
exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere,
atque ab omnibus, ad quos spectat, inviolabiliter observari debere; et si secus
super his, a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit
attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus.
Quibus omnibus ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda
deputamus Eeverendissimum Dominum Titum Crespi, negotiis Sanctae Sedis in
Mexicana Republica expediendis praepositum, eidem tribuentes necessarias et
opportunas facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere eidem imposito ad Sacram
Congregationem Consistorialem intra sex menses, a praesentibus Litteris acceptis
computandos, mittendi authenticum exemplar exsecutionis peractae.
Volumus quoque ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen
alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica
dignitate constituti munitis, adhibeatur eadem prorsus fides, quae hisce
Litteris Nostris adhiberetur, si originaliter exhibitae vel ostensae forent.
Non obstantibus regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibus que Conciliis editis, specialibus vel generalibus constitutionibus
et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum
praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque contrariis quibuscumque.
Nemini autem, ullo nunquam tempore, quae hisce Litteris Nostris
dismembrationis, erectionis, evectionis, decreti, mandati, derogationis et
voluntatis infringere vel eis contraire liceat. Si quis vero, ausu temerario,
hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et
Pauli, Apostolorum Eius, se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo secundo, die vigesima quarta mensis novembris, Pontificatus Nostri anno
primo.
|
C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen.,
S. Congreg. Consistorialis Secretarius. |
O. CARD. CAGIANO
S. R. E. Cancellarius. |
Ludovicus Schüller,
Protonotarius
Apost.
Raphael Virili, Protonotarius Apost..
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 322-335
|