The Holy See
back up
Search
riga

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VERAE CRUCIS*

DISMEMBRATIONIS ET ERECTIONIS DIOCESIS PAPANTLENSIS

 

Orbis catholici regimen, inscrutabili divinae Providentiae consilio, Nobis commissum, postulat ut, cum in aliqua regione, vel ob nimiam territorii amphtudinem, vel ob auctum incolarum numerum, vel ob itinerum difficultatem, vel ob alias causas, unus tantum Episcopus spirituali sui gregis bono apte consulere nequeat, ibi novae constituantur dioeceses, ut animarum cura, inter plures divisa Pastores, facilius ac salubrius exerceatur.

Quapropter aures benigne porreximus precibus venerabilis fratris Episcopi Verae Crucis in Mexicana Republica, qui, necessitatibus spiritualibus suae dioecesis consulendi causa, a Nobis suppliciter postulavit, ut sua dioecesis in duas partes divideretur, et, reservata antiquae suae sedi Verae Crucis parte sita in regione australi, in regione septentrionali nova dioecesis erigeretur, simulque ut huic parti a dioecesi Verae Crucis seiungendae aliquot adiicerentur paroeciae a Tamaulipana dioecesi distrahendae.

Cum vero hae preces a Nostro Apostolico Delegato in Mexicana Republica commendarentur, atque venerabiles fratres Episcopus Tamaulipanus et Metropolitanus Archiepiscopus in eamdem sententiam convenirent; Nos, quibus cordi maxime est spiritualibus christifidelium indigentiis -succurrere, expetito et habito quoque voto S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Consistoriali praepositorum, oblatas preces recipere, atque ad exoptatam divisionem devenire novamque dioecesim in septentrionali parte dioecesis Verae Crucis erigere, statuimus.

Quapropter, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit, vel sua interesse praesumant, consensu, Apostolicae potestatis plenitudine, novam Cathedralem Ecclesiam, Papantlensem ab urbe Papantla nuncupandam, erigimus, erectamque per praesentes Litteras declaramus. Cuius fines iidem erunt ac fines harum, quae sequutur, paroeciarum, ex quibus nova dioecesis efformatur, nimirum: Papantla, Mizantla, Yiealtepec, Tlapaeoyan, Martínez de la Torre, Espinal, Coijntla, Goxquihui, Gutierrez Zamora, Tuxpan, Temapache, Tihuatlan, Tepetzintla, Tamiahua; quae omnes usque modo ad dioecesim Verae Crucis pertinuerunt. Quibus adiicimus has, quae sequuntur, paroecias hucusque dioecesi Tamaulipanae pertinentes, videlicet: Ozuluama, Tantima, Tamalin, Citlaltepec, Chouila et Ixeatepec, quae propterea a Tamaulipana Ecclesia separantur et novae Papantlensi Ecclesiae uniuntur.

Huius ita erectae dioecesis sedes et cathedra erit in civitate Papantla, cui sedi eiusque pro tempore Episcopis concedimus honores, insignia, favores, iura ac privilegia, quibus aliae cathedrales Ecclesiae earumque Antistites in America Latina iure communi vel legitima consuetudine pollent ac fruuntur. Quam cathedralem Ecclesiam suffraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae Angelorum, eiusque pro tempore Episcopos iuri metropolitico eiusdem Angelorum Archiepiscopi subiicimus, reservata tamen Apostolicae Sedi facultate novam decernendi huius ecclesiasticae provinciae huiusque dioecesis dismembrationem, quoties id in Domino expedire visum fuerit.

Ad novae dioecesis administrationem et regimen quod attinet, ad Vicarii capitularis, seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera, aliaque huiusmodi, servanda iubemus quae sacri canones praescribunt.

Volumus quoque ut documenta et acta quae respiciunt paroecias ex quibus nova dioecesis constat, a cancellaria cuiusque ex veteribus dioecesibus Verae Crucis ac Tamaulipanae, quamprimum fieri poterit, tradantur cancellariae modo erectae Cathedralis Ecclesiae.

Presbyteri autem eidem Ecclesiae adscripti censeantur in cuius finibus legitime exstant.

Episcopalem Mensam constituent Curiae Episcopalis emolumenta ac ceterae oblationes, quae a fidelibus praeberi solent.

Mandamus insuper ut duo delecti iuvenes, aut in praesens saltem unus, in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum de Urbe, novae dioecesis sumptibus, non intermissa vice, mittantur.

Ordinarii autem erit parvum saltem Seminarium, quamprimum fieri poterit, iuxta Codicis dispositiones et normas a Sacra Congregatione de Seminariis traditas, instituere.

Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet, quorum interest vel sua interesse praesumant, auditi non fuerint ac praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica et individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari, vel in controversiam vocari posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super his, a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel, ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus.

Hisce itaque ut supra constitutis, ad eadem omnia exsequenda deputamus Reverendissimum Dominum Titum Crespi, negotiis Sanctae Sedis in Mexicana Republica expediendis praepositum, eidem propterea tribuentes necessarias et opportunas facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere tamen eidem imposito ad Sacram Congregationem Consistorialem mittendi, intra sex menses a praesentibus Litteris acceptis, authenticum exemplar peractae exsecutionis.

Mandamus denique ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen ahcuius notam publici subscriptis ac sigillo alicuius in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus adhibeatur fides, quae hisce Litteris Nostris tribueretur, si originaliter exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque conciliis editis, specialibus vel gene332 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale ralibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque contrariis quibuscumque. Nemini ergo bas Litteras Nostras dismembrationis, erectionis, evectionis, decreti, mandati, derogationis et voluntatis infringere vel contraire liceat. Si quis vero, temerario ausu, hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius, se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo secundo, die vigesima quarta mensis novembris, Pontificatus Nostri anno primo.

C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen.,
S. Congreg. Consistorialis Secretarius.

O. CARD. CAGIANO
S. R. E. Cancellarius.

Ludovicus Schüller, Protonotarius Apost.
Raphael Virili, Protonotarius Apost..


*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 329-332

 

top