 |
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
UMBRATILEM *
STATUTA ORDINIS CARTUSIENSIS, AD NORMAM CODICIS
REVISA,
DEFINITIVE APPROBANTUR.
Umbratilem remotamque a mundi strepitu dementiisque vitam quotquot ex
instituto suo ita traducunt, ut non modo divina mysteria aeternasque veritates
omni acie contemplentur, et, precibus Deo enixe ac continenter adhibitis,
florere eius regnum cotidieque latius propagari postulent, sed etiam non tam
suas quam ceterorum culpas, per praescriptam sibi aut voluntariam animi
corporisque castigationem, luant atque expient, dicendi profecto ii sunt optimam
partem, ut Maria e Bethania, elegisse. Nulla enim alia perfectior possit
condicio ac lex vivendi hominibus proponi, quam, vocante utique Domino, capiant
atque amplectantur; arctissima autem cum Deo coniunctione atque interiore
sanctitate eorum, qui solitariam vitam in claustris silentio degunt, ea copiose
laus sanctitatis alitur, quam immaculata Christi Iesu Sponsa conspiciendam
omnibus praebet atque mutandam. Nec mirari licet si ecclesiastici superiorum
aetatum scriptores, ut virtutem atque efficientiam, quae in eorundem
religiosorum virorum precibus inesset, explanando efferrent, eo
usque progressi sunt, ut illas cum Moysi precibus compararent, rem commemorando
notissimam : scilicet, cum Iosue in planitie proelium cum Amalecitis
commisisset, et pro populi sui victoria oraret obsecraretque Deum Moyses in
proximi montis cacumine, factum esse, ut, quoad hie tollebat ad caelum manus,
Israelitae vincerent; si quando, contra, manus ob lassitudinem demisisset, tum
Amalecitae Israelitas superarent; quamobrem Aaron et Hur hinc inde Moysi
lacertos sustinuisse, donec Iosue superior e pugna discessit. Quo quidem exemplo
eorum, quos memoravimus, religiosorum Sodalium preces aptissime sane
significantur, utpote quae tum augusto altaris sacrificio, tum paenitentiae
exercitio, tamquam duobus adminiculis, nitantur, quorum alterum quodammodo
exprimit Aaron, alterum Hur refert. Sollemne est enim ac quasi praecipuum
solitariis eiusmodi hominibus, quemadmodum supra diximus, ut, munere veluti
publico, victimas se placationisque hostias, pro sua proximorumque salute, Deo
praebeant ac devoveant. - Propterea in Ecclesia, inde a remotiore aetate,
invaluit passim increbruitque perfectissimum hoc vivendi genus idemque universo
christiano nomini, supra quam cuiquam credibile est, utile ac fructuosum. Nam,
si « ascetas » praetereamus, qui, ab ipsis religionis nostrae primordiis, etsi
domi suae, tam austere vivere consueverant, ut a Cypriano « illustrior portio
gregis Christi » haberentur, constat, cum satis multi ex fidelibus Aegyptiis,
idcirco quod christiani, Decio imperatore, vexabantur, in desertam Aegypti
regionem confugissent, animadvertissentque plurimum solitariam eiusmodi vitam ad
perfectionem adipiscendam valere, in incepto eos, vel post datam Ecclesiae
pacem, perstitisse: atque ex anachoretis istis, quorum numerus tam ingens erat,
ut tot in desertis degere dicerentur quot in urbibus cives, perrexisse alios
procul ab omni hominum consortione vivere, alios, Antonio auctore, convenire in
lauras coepisse. Hinc sensim ortum vitae communis, certis quibusdam legibus
temperatae atque ordinatae, institutum; quod, celeriter per universas Orientis
regiones propagatum, Italiam deinde, Gallias et proconsularem Africam, coenobiis ubique exstructus, pervasit. Quod quidem institutum, cum
totum in eo positum esset, ut monachi, in cellae quisque suae recessu, ab omni
exteriore ministerio alieni ac vacui, ad caelestia unice intenderent animum,
mirum quantum christianae societati profuit; neque enim eius temporis clerus ac
populus poterat non intueri in exemplum, maximo cum emolumento, homines, qui,
caritate Christi ad perfectissima atque asperrima quaeque rapti, interiorem et
occultam, quam ipse in Nazarethana domo duxerat, vitam imitarentur, et ea, quae
deessent, passionum eius, quasi hostiae Deo devotae, adimplerent. At quidem
absolutissimum vitae contemplativae, quam vocant, institutum, procedente
tempore, aliquantum deferbuit ac resedit. Etenim, quamvis monachi a procuratione
animarum ceterisque externis ministeriis refugerent, sensim gradatimque
contigit, ut cum divinarum rerum commentatione ac contemplatione actionem vitae
coniungerent. Visum enim sibi est, aut sacerdotum imparem necessitatibus operam
- ut enixe postulabant Episcopi - suppleri debere, aut de populari institutione,
quam Carolus Magnus provehebat, curam suscipi atque agi oportere; huc praeterea
accedit, quod e perturbatis passim per eas aetates rebus nonnihil forte coenobia
detrimenti ceperant ac languoris. Ecclesiae igitur vehementer intererat,
sanctissimum vitae genus, quod per tot saecula incolume in coenobiis exstiterat,
sic in pristinum restitui, ut numquam deforent, cuiusvis curae expertes,
deprecatores, qui, perpetuo divinae misericordiae instantes, e caelo in homines,
suae neglegentiores salutis, omne genus beneficia derivarent. Iamvero
benignissimus Deus, qui Ecclesiae suae necessitatibus commodisque prospicere
nullo non tempore consuevit, Brunonem, virum insigni sanctimonia, delegit, qui
vitam contemplativam ad nativae integritatis laudem revocaret. Qua de causa is
Cartusiensem Ordinem condidit, quem suo penitus imbuit spiritu iisque munivit
legibus, quae Sodales ad emetiundam celeriter interioris sanctitatis
asperrimaeque paenitentiae viam, quavis remota externi ministerii officiique
perfunctione, efficaciter permoverent, itemque ad perseverandum, animis nunquam
remissis, in eadem vitae
severitate atque asperitate stimularent. Atque in comperto est, Conditoris sui
Patrisque Legiferi spiritum Cartusienses ita, novem paene saeculorum decursu,
retinuisse, ut, contra atque aliis Sodalitatibus contigit, nulla Ordo, tam
diuturno temporis spatio, emendatione seu, ut aiunt, reformatione indiguerit.
Cui autem admirationem viri isti non moveant, qui, ab societate hominum seiuncti
prorsus in omnem vitam ac segregati, ut aeternam eorum salutem occulto quodam
tacitoque apostolatu tueantur, in cellae quisque suae solitudine sic degunt, ut
illinc nulla de causa, nullam ob necessitatem, nullo anni tempore discedant?
Iidem vero, statis per diem noctemque horis, in Aedem sacram conveniunt, non ut,
more ceterorum Ordinum, psallant, sed ut « viva et rotunda voce » divinum
officium, nullo instrumentorum succentu et ad vetustissimos suorum codicum
gregorianos concentus, totum atque integrum concinant: quos quidem Sodales
piissimos, ita Deum pro Ecclesia hominumque emendatione inclamantes, cur
misericors Deus voti compotes non efficiat?- Quemadmodum igitur Brunoni
decessoris Nostri Urbani II existimatio ac benevolentia non defuit, qui,
doctissimo sanctissimoque viro in scholis Rhemensibus magistro usus, eum postea
Pontifex consiliarium adscivit atque adhibuit, sic Ordo Cartusiensium, qui
simplicitate praeterea ac sancta quadam rusticitate vitae commendaretur,
peculiari Apostolicae Sedis gratia fruitus continenter est. Neque minore Nosmet
Cartusienses Sodales caritate prosequimur, neque minus cupimus saluberrimum
eiusmodi institutum provehi latius atque amplificari. Etenim, si unquam alias
tales in Ecclesia Dei esse anachoretas oportuit, at potissimum hodie esse ac
vigere oportet, quando tot cernimus christianos, caelestium rerum commentatione
posthabita, immo etiam omni aeternae salutis cogitatione deposita, terrenas opes
voluptatesque corporis efirenate persequi atque ethnicos mores, Evangelio omnino
adversos, induere et privatim publiceque exhibere. Atque sunt fortasse qui adhuc
censeant, virtutes, quae iniuria passivae nuncupantur, dudum obsolevisse et pro
vetere claustrorum disciplina latiorem liberalioremque substituendam esse virtutum activarum exercitationem: quae quidem opinio - quam
immortalis memoriae decessor Noster Leo XIII in Epistula Testem benevolentiae,
die XXII mensis ianuarii an. MDCCCXCIX data, refutando ac diluendo reprobavit -
nemo non videt quam sit christianae perfectionis doctrinae atque usui probrosa
et exitialis. Facile, ceteroqui, intellegitur, multo plus ad Ecclesiae incrementa et humani generis salutem conferre eos, qui assiduo precum macerationumque
officio funguntur, quam qui dominicum agrum laborando excolunt; divinarum enim
gratiarum copiam nisi in agrum irrigandum illi e caelo deducerent, iam
evangelici operarii sane tenuiores e labore suo fructus perciperent. Quantum
autem spei exspectationisque Sodales Cartusienses de se Nobis commoveant, dicere
vix attinet; siquidem, cum legi Ordinis propriae non tam accurate quam generoso
quodam animi impetu pareant, eiusdemque observatio legis facile ad altiorem
sanctitatem animos conformet, fieri nequaquam potest, quin religiosi ii viri
apud miserentissimum Deum validi pro populo christiano deprecatores fiant atque
exsistant. Eiusmodi sane Statuta, quibus Ordo Cartusiensium regitur, digna
decessori Nostro Innocentio XI visa sunt, quae « Apostolici muniminis patrocinio
» roborarentur: Constitutione enim Apostolica Iniunctum Nobis, die XXVII mensis
martii an. MDCLXXXVIII data, Statuta, quae memoravimus, specifico modo, ut
aiunt, approbavit. In qua quidem Constitutione legimus ampla a decessore eodem
Nostro tributa Cartusiensibus viris praeconia, quae eo maiorem habent
gravitatem, quod a Pontifice ob sanctissimam vitam inlustri profecta sunt: qui
quidem scribere non dubitavit, Romanos Pontifices decessores suos eundem
Ordinem « velut arborem bonam in agro militantis Ecclesiae dextera Domini
plantatam, ac fructus uberes iustitiae iugiter producentem merito » appellasse,
et se « Ordinem praedictum, et illius personas non cessantes in rerum divinarum
contemplatione sublimium Domino famulari, in visceribus » gerere « caritatis ».
Cum vero eadem Statuta ad Codicem iuris canonici accommodari iam nunc oporteret,
quibus Sodalibus Cartusiensibus ius esset coeundi, ii in Capitulum Generale convenerunt, ut rem eonlatis
consiliis perficerent. Atque optime quidem perfecere, iis praeterea abrogatis
legis capitibus moribusque usu inductis, quae, incolumi prorsus vitae instituto,
obsoleverant aut temporibus iam non congruere visa sunt, additisque, contra,
nonnullis Capitulorum Generalium praescriptis. Quam equidem legem, latino
sermone conscriptam, atque ita, ut diximus, emendatam ac recognitam, prouti
aequum erat, Sacrae Congregationi religiosorum Sodalium negotiis praepositae perpendendam detulimus. Eius autem tenor hic est qui sequitur, videlicet:
STATUTA
ORDINIS CARTUSIENSIS
etc.
INCIPIT PROLOGUS
IN STATUTA ORDINIS
CARTUSIENSIS
Ad Dei laudem subditorumque omnium communem salutem et pacem et
observantiae regularis augmentum, . . . . . et quae sunt reliqua.
Cum autem
Minister Generalis Ordinis Cartusiensis et omnes, qui iure suo in Capitulum
Generale convenerant, a Nobis demisse efflagitassent, ut Statuta, quae in
Constitutionem Apostolicam supra inseruimus atque inclusimus, apostolica
auctoritate adprobaremus, eorum Nos votis concedere atque obsecundare
perlibenter deliberavimus. Itaque Statuta Ordinis Cartusiensis, ut, correcta
atque emendata, supra referuntur, auctoritate Nostra apostolica approbamus et
confirmamus, iisdemque inviolabilis apostolicae firmitatis robur adiicimus, et
omnes ac singulos defectus, si qui in ea inciderint, supplemus ac sanamus.
Novimus profecto, Cartusienses Sodales nulla egere hortatione Nostra, ut legem
sibi datam, quemadmodum antehac observarunt constanter ac fideliter, sic in
posterum, summo animorum ardore, sequantur. At tamen, ut
stimulos iis admoveamus ac peculiarem alteram paternae benevolentiae in eos
Nostrae significationem edamus, per has Nostras Litteras in perpetuum
concedimus, ut quotannis, die octavo mensis iulii, quo die, ipsis sane
memorabili, Ordinis Statuta ab Apostolica Sede denuo adprobata sunt, omnes ex
Ordine Cartusiensi Sodales, qui suam cuiusque ecclesiam inviserint aliisque
usitatis condicionibus satisfecerint, plenam admissorum suorum veniam lucrari in
Domino queant.
Haec mandamus, decernentes, praesentes Litteras, et Statuta in eas inserta
atque inclusa, firma, valida atque efficacia semper exstare ac permanere,
suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque, ad quos
spectant aut in posterum spectare poterunt, nunc et pro tempore amplissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis
quibuslibet, etiam speciali atque individua mentione dignis. Volumus autem, ut
harum Litterarum exemplis atque excerptis, etiam impressis, manu alicuius
Notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate
constituti munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae haberetur ipsis
praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die VIII mensis iulii anno MDCCCCXXIV,
Pontificatus Nostri tertio.
P. Card. GASPARRI
a Secretis Status |
C. CARD. LAURENTI
S. Congreg, de Religiosis Praefectus |
Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus.
Vincentius Bianchi-Cagliesi, Protonotarius Apostolicus. |