*
IUBILAEUM UNlVERSALE EXTRA ORDINEM
INDICITUR
AD TOTUM ANNUM MCMXXIX.
Auspicantibus Nobis singulari Dei beneficio annum a suscepto sacerdotio
quinquagesimum, communi omnium Patri nihil fuit, nihil esse poterat optatius,
quam ut una Nobiscum filii universi, coniunctis animis precibusque, Deo grates
agerent ab eoque opem implorarent tum Nobismet ipsis, tum concreditae Nobis
Ecclesiae tot malis periculisque circumventae opportunam; qua quidem ope muniti,
et ad christianam amplificandam augendamque Fidem et ad vitam sanctius
instituendam — quod in clero potissimum spectamus — omnes erigerentur.
Iucundissima igitur, eademque eo iucundior quo fuit promptior atque alacrior,
mirifica illa accidit consensio, qua boni omnes eiusmodi eventum Nobis
gratulantes, precibus per hos ipsos ineuntis anni dies privatim publice Deo
adhibitis et votis laetisque ominibus ad Nos undique delatis celebrare aggressi
sunt. Tantus enim ac tam subitus animorum motus id nimirum luculentissime
comprobat, piissimae sobolis esse, ut cum aegritudines ac molestias tum
laetitiam gaudiumque participet Patris, ob illam quandam veluti necessitudinem,
qua tota domestici ipsius convictus societas continetur ac regitur. Lex enim est
caritatis praecipua, ut haec non tam verbis quam factis demonstretur, quae
quidem facta eiusmodi sint, ut in mutua quadam communione bonorum posita esse
videantur.
Eadem vero lege Nos tam arcte adstringimur, ut cum fillis Nostris carissimis,
pro facultate, bona participemus Nostra, eosdemque in Nostrorum communionem
gaudiorurn ita vocemus, ut propositis caelestium munerum thesauris, quorum est
in Nostra potestate dispensatio, privatam Patris laetitiam communibus filiorum
gaudiis atque utilitatibus cumulemus.
Quapropter, decessorum Nostrorum, in primisque Leonis XIII, vestigiis
insistentes illud consilium inivimus, ut alterum annum sacrum extra ordinem, in
Jubilaei universalis modum — qui vertente anno, idest ad plenum Decembrem
mensem, contineretur — toto christiano orbi indiceremus. Iamvero largius paterna
liberalitate reseratis, per totum hoc temporis spatium, Ecclesiae fontibus,
vehementer confidimus, christifideles omnes iam nunc alacrius libentiusque lis
salutis praesidiis sic usuros, ut mores privati ac publici emendentur, fidei
vigor confirmetur pietatisque ardor excitetur. Etenim, si precandi studium, quod
saepe, vel nuper, commendavimus, in christiano populo acrius incendatur, nullum
Nobis Ecclesiaeque validius adiumentum gravissimis hisce potissimum reipublicae
christianae temporibus obtingere poterit. Eo ipso igitur, quo f. r. decessor
Noster Leo XIII, consilio permoti eademque spe ducti, Nos quoque sacrum
Jubilaeum indicimus «monendis cohortandisque quotquot sua est cordi salus, ut
colligant paulisper sese, et demersas in terram cogitationes ad meliora
traducant; quod non privatis solum, sed toti futurum est reipublicae salutare,
propterea quod quantum singuli profecerint in animi perfectione sui, tantumdem
honestatis ac virtutis ad vitam moresque publicos accedet». Cum autem huc sacer
annus spectet, ut laeta fidei incrementa in populo foveantur moresque ad
evangelicam legem rite componantur, videtur praeterea diei illius recordatio,
quo die sacerdotali potestate aucti sumus, eos omnes, quotquot hac eadem
potestate honestantur, commonere vehementius, ut vitam totam ad tanti ordinis
dignitatem religiosius in dies sanctiusque conforment. Ex quo multiplici
Jubilaei fructu, qui in singulos cives et in societatem humanam manabit, illam
denique profecturam esse confidimus, quam quaerimus, pacis Christi absolutam
perfectamque in Regno Christi instaurationem.
Itaque de omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Apostolorum Petri et
Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi atque solvendi potestate, quam Nobis
Dominus licet indignis contulit, ad provehenda fidei incrementa, morum
emendationem et potissimum cleri sanctimoniam, universis et singulis utriusque
sexus christifidelibus plenissimam peccatorum omnium indulgentiam ad generalis
Jubilaei modum concedimus, ab hoc die usque ad plenum mensem Decembrem vertentis
anni lucrandam, ita quidem ut sequitur:
I. Incolae et advenae intra ambitum exsistentes dioecesis Romae:
1.° Sive eodem die, sive diversis diebus bis visitent Basilicas Lateranensem
SS.mi Salvatoris, Vaticanam S. Petri Ap. et Liberianam S. Mariae Maioris; ibique
devotas preces per aliquod temporis spatium effundant ad mentem Summi Pontificis
superius propositam ac generatim pro conversione peccatorum, exstirpatione
haeresum ac schismatum, pro pace et concordia omnium principum, unde facilius
consequentur exaltatio, prosperitas et libertas Ecclesiae catholicae eiusque
Capitis, Vicarii Iesu Christi.
Quod, si vel nimia locorum distantia, vel alio iusto impedimento, incolis
praesertim suburbii ad memoratas Basilicas difficilis sit aditus, concedimus ut
confessarii singulis permittant accessum ad aliam parochialem ecclesiam
oratoriumve publicum, ubi Missae Sacrificium celebrari consueverit, ad easdem
visitationes similiter complendas.
2.° Duobus diebus, praeter illos in quibus ieiunium et abstinentia ex
praecepto obligant, ieiunent cum abstinentia ad normam canonum Codicis iuris
canonici.
3.° Confessionem sacramentalem rite instituant, in qua a peccatis
absolvantur, praeter confessionem annuam praecepto communi iniunctam; ac sancta
Eucharistiae communione pia reficiantur, praeter communionem paschalem.
4.° Tandem aliquam eleemosynam pro sua quisque facultate et pietate, audito
confessarii consilio, in aliquod opus pium elargiantur; praecipue Opus
Propagationis et Praeservationis fidei commendamus.
II. Extra Romanam dioecesim, ubique terrarum praescribimus duas visitationes,
vel eodem die vel diversis diebus, pie peragendas in tribus ecclesiis vel
oratoriis publicis, in quibus Missa saltem celebrari soleat, quae a loci
Ordinario vel ex ipsius mandato assignanda erunt; quod si tot templa alicubi non
habeantur, tres visitationes in duobus, aut sex in uno peragantur. Praeterea
cetera superius recensita opera a singulis accurate perficienda sunt.
III. Pro iis qui sive Romae, sive ubique collegialiter seu
processionaliter, ut aiunt, duce parocho aliove designato sacerdote,
visitationes instituere velint, Ordinarius poterit visitationes prudenti suo
arbitrio etiam ad minorem numerum reducere.
IV. Visitationes possint peragi partim in una dioecesi et partim in alia; et
in eadem dioecesi partim in uno loco, partim in alio; in templis tamen pro
unoquoque loco legitime assignatis.
V. Fideles, qui fuerint quavis iusta et rationabili causa impediti quominus
vel aliquod ex recensitis operibus vel etiam omnia rite compleant, confessarii
poterunt dispensare, opera praescripta in aliquod aliud opus commutando.
VI. Religiosi omnes et quotquot hoc nomine veniunt in parte secunda libri
secundi Codicis iuris canonici dispensari possunt tum singillatim tum
collegialiter a suis immediatis Superioribus, commutatis operibus praescriptis
in alia, quae tamen non sint sub praecepto debita; Congregationes autem
religiosae laicales ab eo sacerdote, qui regimen earum exercet in foro externo;
atque, occurrente necessitate, singuli a proprio confessario.
Confessarii, per totum Jubilaei tempus, generatim sequantur, in absolvendo et
dispensando, disciplinam a Codice iuris canonici novissime inductam. Minime
tamen suspendimus extraordinarias facultates utcumque delegatas quibus forte
iidem potiuntur. Sed praeterea has, quae sequuntur facultates ipsis concedimus
hoc anno exercendas, intra limites iurisdictionis sive ordinariae sive
delegatae, qua a suis Ordinariis instructi sint. Scilicet, sive Romae, sive
alibi absolvere valeant poenitentes rite dispositos ab omnibus casibus vel ab
homine vel a iure, sub censura vel sine censura utcumque reservatis, exceptis
dumtaxat casibus cum violationis secreti Sancti Officii, tum specialissimo modo
Summo Pontifici reservatis (1), tum denique illis, pro quibus, vel post obtentam
vi canonis 900 absolutionem, obligatio adhuc manet ad Sacram Poenitentiariam
recurrendi et standi eius mandatis (2). Concedimus item singulis confessariis,
ut supra approbatis, facultatem dispensandi ex rationabili causa in votis
privatis omnibus, etiam iuratis, iis tamen exceptis quae canone 1309 Sedi
Apostolicae reservantur, exceptoque voto acceptato a tertio, cui dispensatio
proinde dctrimento esset, nisi ipse iuri suo cesserit. Vota quoque poenalia
commutari poterunt, sed in opus tandummodo quod aeque efficaciter a peccato
retrahat. Facultates huiusmodi absolvendi vel dispensandi illis solis applicari
possunt, quibus sincerus est animus lucrandi Jubilaeum atque opera praescripta
vel commutata adimplendi. Si tamen iidem fideles, applicatione iam obtenta,
rationabili impedimento prohibeantur quominus cetera perficiant, benigne
statuimus, acceptam applicationem fore item valituram.
Iisdem porro facultatibus confessarii utantur in solo foro conscientiae etiam
extra sacramentali, nisi, ut patet, agatlir de peccato sacramentaliter
absolvendo.
Qui aliqua censura fuerint nominatim affecti vel uti tales publice renuntiati
nequeunt tamdiu frui beneficio Jubilaei, quandiu in foro externo non
satisfecerint prout de iure. Si tamen contumaciam in foro interno sincere
deposuerint et rite dispositos sese ostenderint, poterunt, remoto scandalo, in
foro sacramentali interim absolvi ad finem dumtaxat lucrandi Jubilaeum cum onere
quam primum se subiicienm etiam in foro externo ad tramitem iuris.
Jubilaeum, quod attinet ad plenariam indulgentiam sibi vel animabus
purgatorii applicandam, bis aut pluries acquiri potest, iniuncta opera bis aut
pluries iterando; sed tum tantummodo, cum Jubilaeum prima vice acquiritur,
confessarii uti possunt, etiam pluries, facultate absolvendi a censuris et a
casibus reservatis, commutandi vel dispensandi curo eodem poenitente qui nondum
omnia opera iniuncta adimpleverit.
Vertente Jubilaei anno, nullatenus cessant indulgentiae alias concessae pro
operibus distinctis ab operibus Jubilaeo lucrando praescriptis. Imo benigne
concedimus, ad augendum cotidie magis precandi spiritum, ut omnes fideles, per
huius anni spatium, lucrari possint indulgentiam septem annorum totidemque
quadragenarum, quoties coram divino Eucharistiae Sacramento, vel clauso
Tabernaculo, pias preces aliquandiu ad mentem Summi Pontificis effuderint; idque
firmis indulgentiis pro eodem opere alias concessis. Qui autem singulis diebus
per integram hebdomadam hanc piam visitationem peregerint, indulgentiam
plenariam usitatis conditionibus acquirere possint. Praeterea, ad fovendam toto
hoc anno cleri in sacro litando pietatem, singulis sacerdotibus tribuimus,
fruendum usque ad diem XXXI mensis Decembris huius anni, privilegium personale,
cuius vi indulgentiam plenariam quotidie possint, Missae sacrificium celebrando,
uni animae in Purgatorio detentae applicare.
Ut autem Litterae hae Nostrae ad fidelium omnium notitiam facilius
perveniant, volumus earum exemplisn etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis ac sigillo alicuius personae in ecclesiastica auctoritate
constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus
adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae. Nulli igitur hominum liceat hanc
paginam Nostrae indictionis, promulgationis, concessionis et voluntatis
infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli
Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, die VI mensis Ianuarii, in festo Epiphaniae
Domini, anno millesimo nongentesimo vicesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.
|
FR. ANDREAS Card. FRÜHWIRTH,
Cancellarius S. R. E.
|
LAURENTIUS Card.
LAURI,
Poenitentiarius Maior. |
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonotariorum Apost.
Dominicus Jorio, Protonotarius
Apostolicus.
*A.A.S., vol. XXII (1929), n. 1, pp. 6-11
(1) Cann. 2320, 2343, 2367 et 2369 Cod. I. C.
(2) Cfr. Decretum Sacrae Poenitentiariae, 16 Novembris 1928.