PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS PRAESENTES LITTERAS
INSPECTURIS
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
QUOD NUPER*
INDICTIO ANNI SANCTI EXTRA ORDINEM
AC GENERALIS MAXIMIQUE IUBILAEI UNDEVICESIMO EXEUNTE
SAECULO A PERACTA HUMANI
GENERIS REDEMPTIONE.
Quod nuper, sub Iesu Christi nati sollemnia, non modo amplissimo Purpuratorum
Patrum Collegio iisque omnibus, qui faustorum ominum causa Nos convenerant, sed
universo etiam catholico orbi nuntiavimus, id ad effectum deducere properamus,
Annum Sanctum extra ordinem scilicet indicendo ac generale maximumque Iubilaeum,
undevicesimo exeunte saeculo a peracta humani generis Redemptione.
Etenim, si ad historiae fidem in quemnam annum id incidat non omnino
exploratum est, eventum tamen, vel hic potius mirabilium rerum gestarum ordo,
tantae est gravitatis tantique momenti, ut silentio praetermitti non deceat. Hac
igitur faustitate permoti, cogitationes convertant, parumper saltem, homines a
terrenis fluxisque rebus, quibus in praesens tam acriter iactantur, ad caelestia
perpetuoque mansura; et a trepidis afflictisque horum temporum condicionibus ad
spem animum erigant sempiternae illius beatitatis, ad quam nos Christus Dominus
vocavit, suo profuso sanguine immensisque editis omne genus beneficiis. A
cotidianae vitae strepitu se colligant ac secum «recogitent corde», per hoc
praesertim saecularis anni spatium, quantopere nos Servator noster dilexerit et
quam ardenti studio nos a peccati servitute liberaverit; ita profecto auctiore
caritate fervescent et ad Amantem redamandum veluti necessitate quadam
compellentur.
Placet heic, ad omnium utilitatem, divinorum eiusmodi beneficiorum seriem vel
breviter repetere, e quibus is etiam, quo fruimur, quoque gloriamur, effluxit
civilis veri nominis cultus: institutam primitus in «Coena Domini» sacrosanctam
Eucharistiam, ac singulis impertitam Apostolis, qui sacerdotali ordini per ea
verba initiantur: «Hoc facite in meam commemorationem» (1); Iesum Christum
passum, cruci affixum ac pro hominum salute mortuum; Mariam Virginem, sub cruce
Nati, omnium hominum matrem constitutam; ac dein adrnirabilem Iesu Christi
resurrectionem, nostrae item resurrectionis condicionem certumque pignus: mox
Apostolis ab eo tributam potestatem remittendi peccata; ac verum iurisdictionis
Primatum Petro eiusque successoribus concreditum atque confirmatum: Dominicam
denique Ascensionem, Spiritus Sancti Paraclyti descenaum atque primam,
prodigiali triumphalique modo actam, evangelicam Apostolorum praedicationem.
Quidnam, dilecti filli, sanctius; quidnam saeculari celebratione dignius? Ex
bisce enim mirandis rebus gestis divinisque muneribus, quibus terrena Iesu
Christi vita concluditur, vita nobis emanat, quae vera vita est, ac novus
universae hominum consortioni saeculorum nascitur ordo.
Id igitur intento animo recolamus flagrantique caritate per piacularem annum
veneremur. Ad precandi studium, ad paenitendum pro admissis cuiusque nostris
excitemur, nostrae non modo sempiternae salati precibus piaculisque
prospicientes, sed totius etiam humani generis, tot erroribus devii, tot
simultatibus contentionibusque discordis, tot aerumnis conflictati periculisque
anxii.
Ac faxit utinam miserentissimus Deus ut sacer, quem proxime auspicaturi
sumus, Annus pacem animis, debitam ubique libertatem Ecclesiae, atque populis
omnibus concordiam veramque prosperitatem reducat.
Quoniam vero Iubilaris haec celebratio adventantibus Paschatis sollemnibus
incipietur, atque pariter paschali perficietur tempore, opportunum ducimus
Episcopos adhortari gregem cuiusque suum, ut per Paenitentiae sacramentum rite
expientur omnes et Eucharistico pabulo non modo per id temporis, ad Ecclesiae
praescriptioni obtemperandum, sed quam saepissime etiam quamque piissime, per
totius praesertim Anni Sancti decursum enutriantur; atque itidem ut feria sexta
maioris hebdomadis Dominicam Passionem incensiore studio meditentur. Peculiaris
hoc esto, neque levioris momenti, celebritatis huius fructus. Quandoquidem autem
plena commissorum venia, quam modo largituri sumus, Romae dumtaxat, per
piacularem hunc annum, lucri fieri potest, cupimus vehementer ut frequentissimi,
dilecti filii, piae peregrinationis causa, ad Urbem confiuatis; ad Urbem
dicimus, quae catholicae fidei veluti centrum est et Iesu Christi Vicarii
domicilium ac sedes. Heic enim perinsignes venerari licet Dominicae Passionis
reliquias, quas nemo unus poterit e christifidelibus suspicere, qui divina
caritate non ferveat, et ad perfectiorem vitam excitari sese non sentiat. Heic
illa, ut nostis, asservatur mensa, in qua memoriae traditum est Iesum Christum
D. N. Angelorum Panem consecrasse ac mirabundis discipulis semet ipsum,
Eucharisticis velis delitescentem, impertiisse. Heic denique, dilecti filii,
communem habetis Patrem, qui vos amanti voluntate praestolatur, vobisque
exoptat, vestris rebus atque inceptis bene a Deo precari.
Rei praeterea consentaneum est ut ad sacra etiam Palaestinae loca piae
habeantur frequentioresque peregrinationes per huius anni decursum; ibique
fideles sanctissimarum rerum, quae commemorantur, theatrum summa religione
invisant atque venerentur. Optamus item ut iis locis, ubi insignes asservantur
Dominicae Passionis reliquiae, Iubilaei anno vertente, peculiari eaedem pietate
recolantur.
Itaque uberum horum fructuum spe laeti, quos iam nunc mente praecipimus ac
misericordiarum Patri supplici prece commendamus, de venerabilium fratrum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium assensu, generale extra ordinem Iubilaeum in hac
sacra Urbe a die secunda mensis Aprilis huius anni inchoandum et ad diem
secundam mensis item Aprilis anno millesimo nongentesimo tricesimo quarto
:finiendum — idque ad normam can. 923 — auctoritate omnipotentis Dei, beatorum
Apostolorum Petri et Pauli, ac Nostra, ad ipsius Dei gloriam, ad animarum
salutem et catholicae Ecclesiae incrementum, indicimus per has Litteras et
promulgamus, ac pro indicto promulgatoque haberi volumus.
Hoc igitur Anni Sancti decursu, omnibus utriusque sexus christifidelibus,
qui, rite per Sacramentum Paenitentiae expiati et sacra Synaxi refecti, vel
eodem die, vel diversis diebus, quovis ordine servato, Basilicas S. Ioannis ad
Lateranum, Vaticanam S. Petri, S. Pauli in via Ostiensi et S. Mariae Maioris in
Exquiliis ter pie inviserint et ad mentem Nostram oraverint, pienissimam totius
paenae, quam pro peccatis luere debent, indulgentiam misericorditer in Domino
concedimus atque impertimus, obtenta prius ab iisdem admissorum cuiusque suorum
remissione ac venia. Quam ad rem animadvertendum est posse fideles, vixdum e
Basilica post actam sacram visitationem egressos, iterum atque illico in eam
ingredi ad aiteram ac tertiam perficiendam visitationem. Quod quidem eo consilio
statuimus, ut res tota expeditius fieri queat.
Quaenam autem, dilecti filii, sit in universum mens Romanorum Pontificum
profecto non ignoratis; quaenam sit, peculiari hac in causa, mens Nostra diserte
satis iam supra proposuimus. Decernimus praeterea iubilarem hanc indulgentiam a
christifidelibus cum sibi, tum vita functis toties lucri fieri posse, quoties
imperata opera rite perficiantur.
Ut vero quae in sacris hisce visitationibus effundentur preces ad divinae
Redemptionis ac praesertim ad Dominicae Passionis memoriam fidelium animos
studiosius referant atque excitent, haec, quae sequuntur, statuimus atque
iubemus: praeter eas supplicationes, quae ultro pro singulorum pietate ad Deum
admovebuntur, quinquies ante Augusti Sacramenti aram preces «Pater, Ave et
Gloria» recitari debent ac semel insuper ad mentem Nostram; omnes dein ante Iesu
Christi cruci fixi imaginem ter fidei professionem «Credo» pronuntient, ac semel
precatiunculam «Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, etc.» vel aliam id
genus; mox Deiparae Virgini se sistant atque septies inibi, dolores eius
recolendo, salutationem Angelicam «Ave Maria» recitent, preculam semel
adiiciendo: «Sancta Mater, istud agas, etc.» vel aliam eiusmodi; denique ad
Confessionis aram conveniant, atque iterum catholicam fidem usitata formula,
quam supra memoravimus, devote profiteantur. — Quae autem heic servanda ediximus
ut plenissima Iubilaei venia lucri fiat, pro iis qui aut morbo aliaque legitima
causa in Urbe vel ipso in itinere probibiti aut morte interim praerepti,
praefinitum visitationum numerum nondum compleverint neve inchoaverint quidem,
ita temperamus, ut iidem, a culpis rite absoluti ac sacra Communione refecti,
indulgentiae remissionisque iubilaris participes perinde sint, ac si quattuor,
quas memoravimus, Basilicas reapse invisissent.
Restat ut vos, dilecti filii, cum Romae incolas, tum advenas, enixe in Domino
adhortemur ut, opportunam hanc occasionem nacti, celeberrimum, quod in
Sessoriana S. Crucis Basilica exstat, Sanctarum Reliquiarum sacellum summa
religione invisatis, utque Scalas Sanctas, de more precando meditandoque,
ascendatis.
Ut autem Litterae hae Nostrae ad fidelium omnium notitiam facilius
perveniant, volumus earum exemplis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis ac sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae
munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus haberetur, si
forent exhibitae vel ostensae.
Nulli igitur hominum liceat hanc paginam Nostrae indictionis, promulgationis,
concessionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis
autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum
Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrurn, die sexto mensis Ianuarii, in festo
Epiphaniae Domini, anno millesimo nongentesirno tricesimo tertio, Pontificatus
Nostri undecimo.
|
E. Card. PACELLI
a Secretis Status.
|
Fr. A. Card. FRÜHWIRTH
Cancellarius S. R. E.
|
P. Card. GASPARRI
S. R. E. Camerarius.
|
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum.
Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus.
*A.A.S., vol. XXV (1933), n. 1, pp. 5-10