PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NULLO NON TEMPORE*
INDULGENTIAE ET FACULTATES SUSPENDUNTUR
VERTENTE ANNO GENERALIS MAXIMIQUE
IUBILAEI
A DIE II MENSIS APRILIS A. MDCCCCXXXIII AD DIEM
USQUE II MENSIS APRILIS
A. MDCCCCXXXIV.
Nullo non tempore, per Anni Sancti decursum,
christifidelibus cordi fuit, iis etiam qui ab Apostolica Sede longo terrae
marisque intervallo disiunguntur, ad Almam hanc Urbem singillatim catervatim
convolare, non modo ut Iubilaei Magni beneficiis fruerentur, sed etiam ut
principem catholici nominis auctoritatem praesentes observarent atque venerarentur.
Quod quidem, quamvis in angustias redactae, nostra hac aetate, rei oeconomicae
condiciones ab itineribus suscipiendis homines prohibere videantur, tamen per
proximam etiam piacularem celebrationem effectum iri confidimus, non sine maxima
animorum utilitate.
Si enim quotquot hac de causa huc convenerint, non communi viatorum more, sed
fide duce ac pietate comite, Apostolorum Principis sepulcrum inviserint, si
martyrum hypogea, si tot avitae religionis monumenta adierint, procul dubio
fieri non potest quin ii, Romam veluti patriam alteram cuiusque suam ingressi,
ex eadem ita bene animati conformatique egrediantur, ut magis magisque romano
spiritu ferveant, atque catholicam fidem confirmatam habeant christianamque
caritatem adauctam.
Ut igitur omnibus velluculentius pateat Almam hanc Urbem, ob Iesu Christi
Vicarii sedem, integrum esse inviolatumque spiritualium munerum veluti fontem ac
caput a Deo constitutum, utque quam plurimi peregre ad eam, copiosa pietatis
expiationisque adiumenta impetraturi, confluant, quod decessor Noster Sixtus IV,
anno MCCCCLXXIII, decrevit — promulgata scilicet Iubilaei indulgentia, iam
ceteras omnes paenarum relaxationes, aut concessas aut concedendas, itemque
facultates cuivis factas, extra Urbem, Apostolicae Sedia nomine atque
auctoritate diapensandi absolvendique in utroque foro, conquiescere per annum
piacularem atque suspendi — id ipsum Nos per has Litteras statuere censemus,
prudenti tamen temperatione modoque adhibito, quemadmodum infra enucleaturi
sumus.
Itaque, auctoritate Nostra apostolica, usitatas indulgentias, ut decessores
Nostri simili in causa decreverunt, sic Nosmet per totum Anni Sancti decursum
ubique — in Ecclesia etiam Orientali — intermitti suspendique decernimus;
itemque facultates Nostro nomine extra Urbem exercendas intermittimus atque
suspendimus, iis tamen in utraque re exceptis, quas mox enumeraturi sumus.
Etenim ex indulgentiis, quae pro vivis concessae sunt, has, quae sequuntur,
integras atque immutatas permanere volumus:
I. Indulgentias in articulo mortis lucrandas.
II. Eam, qua frui omnibus licet, quotquot, ad sacri aeris pulsum, precationem
«Angelus Domini», vel, pro temporis ratione «Regina caeli», vel, si neutrum
fieri potest, quinquies Salutationem Angelicam «Ave Maria» recitaverint.
III. Indulgentias iis tributas qui pie templa inviserint, ubi Sacramentum
augustum quadraginta horarum spatio adorandum proponitur.
IV. Indulgentias, quas eos lucrari decretum est, qui Sacramentum augustum,
cum ad aegrotos defertur, comitentur, aut facem vel cereum per alios ferendum ea
occasione mittant.
V. Indulgentiam, toties quoties lucrandam, iis concessam, qui sacellum
Portiunculae in templo S. Mariae Angelorum, prope Assisium, pietatis causa,
adierint.
VI. Indulgentias in sacris Palaestinae locis iam vigentes, in eorum quidem
favorem qui per iubilarem annum eadem sacra loca pie inviserint.
Idque eo consilio libenter concedimus, ut christifideles, per saecularem hanc
celebrationem, uberius spiritualibus fructibus iis in locis fruantur, quae
veluti theatrum fuere divinae Redemptionis.
VII. Indulgentiam plenariam a Nobis recens concessam, quam semel dumtaxat is
lucrari potest, qui, quo die maluerit, Lapurdensem specum pie inviserit, a die
scilicet XI mensis Februarii a. MDCCCCXXXIII ad integrum diem XI mensis
Februarii a. MDCCCCXXXIV; quandoquidem per hoc temporis intervallum Immaculatae
Virginis manifestationis eventum celebratur, ante annos LXXV inibi prodigialiter
actum. — Cum enim hoc anno undevicesimum exeat saeculum ab humani generis
Redemptione, id etiam valde opportunum est, ut christifideles Deiparam Virginem,
omnium hominum Matrem a moriente Iesu Christo constitutam, recolant atque
experiantur.
VIII. Indulgentias, quas S. R. E. Cardinales, Apostolicae Sedia Nuntii,
itemque Archiepiscopi, Episcopi, Abbates vel Praelati nullius, Vicarii et
Praefecti Apostolici in usu Pontificalium aut impertienda benedictione aliave
forma usitata largiri solent.
Ceteras omnes indulgentias plenarias et partiales, aut ab Apostolica Sede
directe concessas, aut ab aliis quoquo pacto concessas concedendasque ex
facultate iure ipso vel peculiari indulto sibi facta, decernimus, per totum
Annum Sanctum, nusquam terrarum vivis pro desse, sed tantummodo vita functis.
Praesentium interea auctoritate Litterarum praecipimus ac mandamus, ut, praeter
indulgentias Iubilaei easque, quas superius singillatim excepimus, nullae
praeterea aliae uspiam, sub paena excommunicationis ipso facto incurrendae
aliisque parenis arbitrio Ordinariorum infligendis, quomodocumque publicentur.
Ad illud idem propositum, ad quod indulgentiarum intermissio spectat,
facultates et indulta absolvendi etiam a casibus Nobis et Apostolicae Sedi
reservatis, relaxandi censuras, dispensandi a votis eademque commutandi,
dispensandi praeterea ab irregularitatibus et impedimentis, cuilibet quoquo modo
concessa, extra Urbem eiusque suburbium, per Iubilaei Maximi decursum,
suspendimus nullique suffragari volumus. Haec tamen per exceptionem decernimus:
I. Iisdem de causis, quae Nobis suaserunt ut nonnullas indulgentias integras
permanere statueremus (cfr. supra nn. VI, VII), decernimus immutatas pariter
vigere facultates, Palaestinae Lapurdique confessariis recens concessas;
Palaestinae dicimus confessariis ab Apostolico Delegato vel per se vel per
Ordinarios deputatis, itemque Lapurdensibus confessariis ab Ordinario Tarbien.
et Lapurden. deputatis.
Idque in eorum favorem concedimus, qui sacra Palaestinae loca vel
Massabiellensem specum pie inviserint; ita tamen, ut quisquis, Anno Sancto
vertente, sive Romae, sive in Palaestina, sive denique Lapurdi censurarum
absolutionem obtinuerit, non possit iterum eodem beneficio frui, nisi ad
tramitem iuris.
II. Ratae sint facultates omnes per Codicem iuris canonici quovis modo
concessae.
III. Ratae item firmaeque sunto facultates pro foro externo ab Apostolica
Sede tum Nuntiis, Internuntiis et Delegatis Apostolicis factae, tum Ordinariis
locorum, Antistitibus religiosorum Ordinum atque Superioribus Religiosarum
Congregationum maioribus quoquo modo in subditos suos tributae.
IV. Quas denique facultates S. Paenitentiaria Nostra impertire solet
Ordinariis aut confessariis pro foro interno, easdem ne extra Urbem quidem
suspendimus, sed ita ut erga eos dumtaxat paenitentes exerceantur, qui, quo
tempore confessione m peragunt, iudicio Ordinarii aut confessarii nequeant sine
gravi incommodo Urbem adire. Quaecumque autem his Litteris decreta continentur,
ea omnia stabilia, rata, valida esse volumus et iubemus, contrariis non
obstantibus quibuslibet. Earum vero exemplis aut excerptis, etiam impressis,
notarii publici cuiusvis manu subscriptis ac sigillo alicuius in ecclesiastica
dignitate constituti munitis, eandem volumus haberi fidem, quae haberetur
praesentibus si essent exhibitae vel ostensae. Nulli igitur liceat hanc paginam
Nostrae suspensionis, declarationis, voluntatis infringere vel ei, ausu
temerario, contra ire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die tricesima mensis Ianuarii, anno
Domini millesimo nongentesimo tricesimo tertio, Pontificatus Nostri undecimo.
FR. ANDREAS Card. FRÜHWIRTH,
Cancellarius S. R. E. |
LAURENTIUS Card.
LAURI,
Poenitentiarius Maior. |
Alfonsus Carinci, Protonotariorum Apost.
Dominicus Spolverini, Protonotarius
Apostolicus.
*A.A.S., vol. XXII (1929), n. 1, pp. 11-13