The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

OFFICIORUM OMINUM*

AD EMUM P. D. CAIETANUM BISLETI S. R. E. CARDINALEM PROTODIACONUM PRAEFECTUM SACRI CONSILII SEMINARIIS ET STUDIORUM UNIVERSITATIBUS CURANDIS: DE SEMINARIIS ET DE STUDIIS CLERICORUM.

 

Officiorum ominum sanctissimorum, quaecumque Apostolici muneris amplitudo complectitur, nullum sane nec maius est nec patet latius, quam curare et efficere ut Ecclesiae ad divina sua munia obeunda bonorum ministrorum satis magna copia suppetat. Id enim est eiusmodi, quod Ecclesiae et dignitatem et efficientiam et vitam ipsam coniunctam habet; quodque ad salutem humani generis tam interest quam quod maxime: siquidem quae mundo parta sunt a Iesu Christo Redemptore immensa beneficia, ea non cum hominibus nisi per ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei communicantur. Iam vero ex hac beati Petri Cathedra, in qua nullo merito Nostro divinitus collocati sumus, circumspicientibus Nobis eum, qui proximis Nostris curis demandatus est, orbem catholicum, existimare licet ex una parte quae et quam magnae sint animarum necessitates, , ex altera autem quam non eis plurifariam clerus,, pro sua praesertim paucitate, sufficiat: difficultatesque ad eum rite supplendum, quae iam gravissimae aderant, quanto factae sint recentis belli damnis iacturisque graviores.

Quod si omnibus, quotquot divinae gloriae alienaeque saluti student, longeque ante alios sacris Pastoribus, permolestum accidat oportet, facile intelligitur Nos, cum omnium Ecclesiarum curam sustineamus, multo vehementius quam ceteros, eam ipsam ob causam anxios esse atque sollicitos. Itaque in exordio Pontificatus maximi nihil Nobis est antiquius, quam singulare quoddam studium ad rem tanti momenti conferre: praecipueque advocatam adhibere operam istius Urbani Consilii cuius est educationem doctrinamque sacrae iuventutis universae moderari.

Novimus enim multa iam a decessoribus Nostris eodem Consilio, ut instrumento, usis peropportune esse praescripta, quae Nos et valde probamus omnia et Nostrae auctoritatis suffragio confirmamus: verum nonnulla ex iis sunt, quae omnino volumus eo vel impensius urgeri, tamquam sancto proposito maxime conducibilia. Quapropter ad te, dilecte fili Noster, eiusdem sacri Consilii praefectum, has damus litteras, ut quemadmodum huius Nostrae tantae sollicitudinis in primis es particeps, ita ad ea significanda quae eamdem levare possunt, te ipso interprete utamur. Principio, quoniam sacri ordinis Ecclesiaeque rationes artissime, uti diximus, inter se cohaerent, non est dubitandum quin omni tempore satis hominum a Deo ad sacerdotium destinetur; alioquin necessaria in re Deus unquam deesset Ecclesiae suae, quod nefas est dicere. Quamquam hac ipsa in re, aeque ac in ceteris quae ad communem animarum salutem opus sunt, ea divinae providentiae lex valet, ut communes preces amplissimum locum habeant ad impetrandum. Apertum enim notumque omnibus est illud: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam [1].

Quoniam igitur huic officio optimus quisque satisfacere, Ecclesia praeeunte, consuevit, iam ut candidatorum ad sacra numerus acerescat, in primis servari cupimus optamusque quod in iuris canonici Codice ita praescriptum est: Dent operam sacerdotes, praesertim parochi, ut pueros, qui indicia praebeant ecclesiasticae vocationis, peculiaribus curis a saeculi contagiis arceant, ad pietatem informent, primis litterarum studiis imbuant divinaeque in eis vocationis germen foveant [2] Qui quidem, ubi maturum! tempus esse iudicaverint, suos alumnos studebunt sacro alicui Seminario tradere in disciplinam, ut in eis quod ipsi inchoaverint, rite perficiatur. Quod si huic rei tenuitas adolescentulorum fuerit impedimento, nec sacerdotes sumptus suppeditare ipsi possint, bonorum animos excitent ad succurrendum, proposita rei tum sanctitate, tum etiam incredibili utilitate.

Quo loco facere non possumus quin rogemus omnes,quicumque Ecclesiam diligunt, ut illud Opus vocationum ecclesiasticarum quod, pueris spei bonae et domi et apud parochos et intra Seminariorum septa sedulo adiuvandis, salubriter institutum est, omni foveant studio atque promoveant. Illud enimvero maximae Nobis est curae, modisque omnibus efficiendum est, quod decessores Nostri Leo XIII et Pius X saepius praeceperunt, ut sacra Seminaria, nisi ad eam rem, cuius causa condita sunt, ne adhibeantur, id est ad sacrorum administros, ut oportet, instituendos. Quare non modo in eis locus esse non debet pueris vel adolescentulis, qui nullam ad sacerdotium praeferant propensionem voluntatis, - horum enim consuetudo clericis mirum quantum obest - sed etiam cum pietatis exercitationes, tum ratio studiorum, tum ipsum gubernationis genus huc omnino spectant, oportet, ut ad perfunctionem! divini muneris accommodato alumnorum animi praeparentur. Haec esto Seminariorum omnium, nullo excepto, sanctissima lex; cui quidem si religiosius usque adhuc obtemperatum esset, tanta fere ubique non esset paucitas sacerdotum.

Nam hoc est in proclivi, quae non congruenter suae propriae naturae regantur Seminaria, ea suum quidem retinere nomen, re autem vera societati civili multum prodesse posse, at sacro ordini vix aliquid aut omnino nihil proficere. Iam quomodo constituta esse oporteat Seminaria ut idonea exsistant sacerdotibus educandis, qui et a pietate et a doctrina bene instructi sint, non est Nobis in animo hic explicare : dumtaxat nonnulla sunt, quae praecipue, ut maximi momenti et ponderis, cupimus, dilecte fili Noster, universos sacrorum Antistites diligenter attendere. Primum est de linguae latinae studio in litterariis clericorum ludis omni cura fovendo atque provehendo, quam linguam scientia et usu habere perceptam, non tam humanitatis et litterarum, quam religionis interest. Etenim Ecclesia, ut quae et nationes omnes complexu suo contineat, et usque ad consummationem saeculorum sit permansura, et prorsus a sui gubernatione vulgus arceat, sermonem suapte natura requirit universalem, immutabilem, non vulgarem.

Huiusmodi cum sit sermo latinus, divinitus provisum est ut is mirifico esset usui Ecclesiae docenti, idemque Christifidelibus doctioribus ex omni gente magnum ministraret vinculum unitatis; iis dando scilicet non solum unde, vel locorum intervallo disiuncti vel in unum locum congregati, facile inter se sensa mentis et consilia conferrent, sed etiam, quod maius est, unde, quae Ecclesiae matris sunt, altius cognoscerent et cum Ecclesiae capite artius cohaererent. Utraque de causa, ut cetera omittamus, liquet clerum, ante alios, latinae linguae perstudiosum esse oportere; neque enim hic laudes persequimur, quibus hoc commendatur loquendi genus, pressura, locuples, numerosum, maiestatis plenum et dignitatis quod mire dixeris comparatum ad serviendum Romani Pontificatus gloriae, ad quem ipsa Imperii sedes tamquam hereditate pervenerit.

Quod si in quopiam homine laico, qui quidem sit tinctus litteris, latinae linguae, quam dicere catholicam vere possumus, ignoratio quemdam amoris erga Ecclesiam languorem indicat, quanto magis omnes clericos, quotquot sunt, decet eiusdem linguae satis gnaros esse atque peritos! Horum profecto est latinitatem tanto tueri constantius, quanto a sapientiae catholicae adversariis qui saec. XVI Europae in una Fidei doctrina consensionem labefactarunt, acrius eam norunt oppugnatami. Quare - quod ipsum in iure canonico cautum est - [3] in litterarum ludis, ubi spes sacri ordinis adolescunt, accuratissime sermone latino volumus alumnos institui, hanc etiam ob causam, ne deinde, cum ad maiores disciplinas accesserint, quae latine utique et tradendae et percipiendae sunt, fat, ut prae sermonis inscitia plenam doctrinarum intelligentiam assequi non possint, nedum se exercere scholasticis illis disputationibus, quibus egregie iuvenum acuuntur ingenia ad defensionem veritatis. Ita iam non continget, quod saepius dolemus fieri, ut nostri clerici sacerdotesque, cum haud satis operae litterarum latinarum studio dederint, neglectis Patrum Doctorumque Ecclesiae copiosis voluminibus, quibus Fidei dogmata exhibentur cum dilucide proposita tum invicte defensa, idoneam sibi doctrinae copiam a recentioribus petant auctoribus, in quibus fere non modo perspicuum dicendi genus et accurata disserendi ratio solet, sed fidelis etiam dogmatum interpretatio desiderari. Quae igitur Paulus Timotheum admonuit: Formam habe sanorum verborum [4]... Depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt [5], haec, si unquam alias, his praesertim temporibus valent, cum varias errorum fallacias, scientiae nomine specieque obtectas, nimis multi usque quaque venditare consueverunt. Has autem quis detegere possit ac redarguere, nisi Eidei dogmatum probe sensum teneat vimque verborum quibus solemniter sunt expressa, denique nisi ipsum, quo Ecclesia utitur, sermonem calleat?

Alterum in quo singularem Episcoporum vigilantiam requirimus, ad altiora adolescentis cleri studia pertinet. Ommino quae hac de re sunt in iure canonico providentissime statuta [6], ea sancte inviolateque observari debent, si quidem consilium est sacerdotum parare copiam, qui tantae magnitudini muneris impares non sint. Confecto igitur litterarum curriculo, ncstri alumni, ut sacrae Theologiae aptam praeparationem adhibeant, minimum biennio diligentissime in Philosophiae studio versentur. Scholasticam intelligimus Philosophiam, a sanctis Patribus Scholaeque Doctoribus quadam laborum continuatione naviter expolitam, ac denique opera et ingenio Thomae Aquinatis ad summum perfectionis gradum adductam, quam quidem decessor Noster illustris Leo XIII Fidei propugnaculum ac veluti firmum Religionis munimentum [7] appellare non dubitavit. Profecto ipsius Leonis magna laus est Philosophiam Christianam, excitato Doctoris Angelici amore cultuque, instaurasse: atque etiam sic iudicamus, omnium rerum, quas in diuturno Pontificatu pro Ecclesia et pro societate civili utilissime gesserit, hoc adeo fuisse caput, ut si cetera non adessent, haec una res satis esset ad tanti Pontificis nomen immortalitati commendandum. Itaque in primis sibi curae habeant magistri Philosophiae in hac disciplina clericis tradenda non solum rationem seu methodum, verum etiam doctrinam et principia sequi sancti Thomae: idque eo faciant vel studiosius, quod sciunt nullum Ecclesiae Doctorem modernistis ceterisque fidei catholicae hostibus ita esse terrori ac formidini, ut Aquinatem.

Quod autem de Philosophia dicimus, idem est de sacrae Theologiae disciplina intelligendum. Nam, ut Sixti V verbis utamur: Huius quidem tam salutaris scientiae cognitio et exercitatio, quae ab uberrimis divinarum Litterarum, Summorum Pontificum, Sanctorum Patrum et Conci ciliorum fontibus dimanat, certe semper maximum Ecclesiae adiumentum afierre potuit, sive ad Scripturas ipsas vere et sane intelligendas et interpretandas, sive ad Patres securius et utilius perlegendos et explicandos, sive ad varios errores et haereses detegendas et refellendas; his vero novissimis diebus, quibus iam advenerunt tempora illa periculosa ab Apostolo descripta, et homines blasphemi superbi et seductores proficiunt in peius, errantes et alios in errorem mittentes, sane catholicae Fidei dogmatibus confirmandis et haeresibus confutandis pernecessaria est [8].

Etenim id quod efficit ut hoc disciplinae genus vim scientiae veri nominis habeat, in eoque - ut desideratissimus decessor Noster praeclare ait [9] - plena sit, quantum per humanam rationem licet, explicatio invictaque defensio traditae divinitus veritatis , nihil est aliud nisi Philosophia Scholastica, duce et magistro Aquinate, in usum ipsius sacrae disciplinae conversa. Hinc apta illa et inter se nexa rerum et causarum cohaerentia, ille ordo et dispositio tamquam militum in pugnando instructio, illae dilucidae definitiones et distinctiones, illa argumentorum firma tas et acutissimae disputationes, quibus lux a tenebris, verum a falso distinguitur, haereticorum mendacia, multis praestigiis et fallaciis involuta, tamquam veste detracta, pace tefiunt et denudantur [10].

Consequens est, non bene sacrae iuventuti consulere, qui omnem de Theologia institutionem, scholastica ratione neglecta, ad positivam methodum, ut dicitur, exigendam putent; multoque minus eos officio suo satisfacere, qui huius doctrinae magisterium non aliter exerceant, nisi ordinem seriemque dogmatum atque haeresum doctis disquisitionibus exsequendo. Illa enim positiva methodus necessario quidem scholasticae adiungenda est, sed sola non sufficit ; cum bene comparari nostros oporteat ad Fidei veritatem non modo convincendam, sed illustrandam etiam ac defendendam; Fidei autem dogmata contrariosque errores ex ordine temporum recensere, ecclesiasticae quidem historiae est, non vero munus Theologiae.

Tertio loco, quod ad clericorum studia pertinet, qui, pro conscientia officii, ea moderetur, non is profecto praescriptiones iuris canonici negliget de Theologia pastorali [11] imo plurimum tribuet huic disciplinae, qua quidem proxime animarum quaeritur salus. Nec vero dumtaxat, quam sancte sint divina tractanda, praecipiet ; sed praeterea quemadmodum sint maiore semper cum fructu hominibus applicanda. In quo ei erit temporum habenda ratio diligentissime. Multa enim in populi christiani mores rerum cursus induxit, patrum nostrorum inaudita temjporibus : quae pernovisse hodie sacerdotem! oportet, ut nova novis remedia malis in Iesu Christi virtute reperiat, et salutarem Religionis vim in omnes venas afferat humanae societatis, Denique scito, dilecte Fili Noster, admodum cordi Nobis illud esse quod pariter in iuris canonici Codice statuitur: Si constitui Seminarium 'dioecesanum nequeat, aut in constituto Seminario conveniens institutio, praesertim in philosophicis ac theologicis disciplinis, desideretur, Episcopus alumnos in alienum Seminarium mittat, nisi Seminarium interdioecesanum vel regionale, auctoritate apostolica, constitutum fuerit [12].

In quo quidem optandum est ut Episcopi, quorum id refert, Apostolicae Sedis providentiam aestiment eique libentibus animis suffragentur. Quam multi enim sunt, qui vel moderatorum praeceptorumque inopia, vel fortunarum angustiis, vel alia de causa nequeunt adolescentes clericos, si quos habent maioribus studiis maturos, apud se curare, ut dignum est, instituendos? Iis igitur, ut possent permagno sui muneris officio fungi, opportune haec Apostolica Sedes opitulata est, conditis, maxime per Italiam, in singularum regionum commodum, nonnullis Seminariis, iisque praesidum doctorumque nobilitate florentibus, unde sacerdotes exsisterent ad omne opus bonum instructi, paratique se devovere totos Dei gloriae animarumque saluti. Nos equidem id instituti genus, in quo sapientia aeque ac munificentia decessorum Nostrorum Pii X et Benedicti XV spectata est, cum sartum et tectum conservare volumus, tum etiam, quantum est in Nobis, omni ope in maius provehere. - At vero par est et consentaneum, sacrorum quoque Antistites, qui eius sint regionis, cuius gratia Seminarium huiusmodi sit excitatum, debere omnes eidem pro virili parte prospicere. Quos quidem rogamus, ne inviti id faciant, quod non solum comimainis ab eis, sed propriae etiam ipsorum utilitatis ratio postulat. Etenim si reputaverint - quod res est - suam cuiusque causam hic agi, et Seminarium interdioecesanum vel regionale suarum cuique dioecesium Seminarii maioris instar esse, in quo ipsi eadem iura eademque officia singuli habeant, nihil sane, quod intelligant a se in eius bonum conferri posse, unquam recusabunt.

Haec habuimus, dilecte Fili Noster, ad te de clericorum institutione scribere. Iam istius, cui praees, Urbani Consilii erit curare, ut tum in sacris Seminariis Collegiisque clericorum, tum in magnis Lyceis et facultatibus seu doctorum ordinibus, quicumque eidem Consilio subiecti sunt, ea diligenter ubique ad effectum adducantur. Eadem ipsa igitur, ex auctoritate Nostra, omnibus, quorum interest, tu significatos. Deprecante autem Virgine beatissima, Eius Matre qui est Sacerdos in aeternum, confidimus rem magno cum emolumento sacri ordinis, Dei miserentis gratia, successuram. Auspicem interea divinorum munerum ac peculiaris Nostrae benevolentiae testem; apostolicam benedictionem tibi, dilecte Fili Noster, amantissime impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die i mensis augusti, anno MCMXXII, Pontificatus Nostri primo.

PIUS PP. XI


A.A.S., vol. XIV (1922), n. 13, pp. 449-458

[1] MATTH. IX, 37, 38.

[2] Can. 1353

[3] Cod. I. C, can. 1364. 4

[4] II Tim., I, 13.

[5] I Tim., VI, 20, 21.

[6] Cod. I. C, can. 1365 et 1366.

[7] Litt. Enc. Aeterni Patris.

[8] Bulla Triumphantis, an. 1588.

[9] BENEDICTUS XV, Motu proprio De Romana Sancti Thomae Academia, an. 1914.

[10] SIXTUS V, 1. C.

[11] Cod. I. C., can. 1365 3.

[12] Can. 1354 3.

 

top