The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

MEDITANTIBUS NOBIS*

AD R. P. WLODIMIRUM LEDÓCHOWSKI, PRAEPOSITUM GENERALEM SOCIETATIS IESU, TERTIO SAECULO EXEUNTE AB IGNATIO LOYOLEO
ET FRANCISCO XAVERIO IN SANCTORUM NUMERUM ADSCRIPTIS.

 

Mediantibus Nobis in hoc limine Summi Pontificatus, quemadmodum Ecclesiae Sanctae et domi meliorem statum et foris bona incrementa quaerere possimus, quae sunt officiorum Nostrorum tamquam capita, auspicato contingit ut, cum aliorum Sanctorum, tum vero Ignatii Loyolei et Francisci Xaverii memoria, tertio revoluto saeculo postquam caelestes eis honores decreti sunt, magna cum celebritate renovetur. Alter enim divino munere auxiliator Sponsae Christi datus est, novum quoddam aetatis initium ordienti, quo in medium rerum certamen atque discrimen vocabatur; alter in Evangelii luce operose et impigre diffundenda tot tantisque Spiritus Sancti charismatibus ornatus exstitit, ut eius virtutis eiusque studii videri posset heres, quibus primi illi Apostoli praestiterunt.

Iamvero nec periculosum tempus in quo Ecclesiae adfuit Ignatius finem adhuc cepit, cum ex ea radice haec fere omnia mala effloruerint; et Iesu Christi Evangelio hodie, si unquam alias, « ostium apertum est magnum et evidens » [1], qua praesertim parte Xaverius elaboravit. Itaque visum est Nobis, dilecte fili, non solum tui Ordinis, sed communi etiam causa proposita, de Legiferi Patris tui deque maximi eius alumni laudibus has ad te dare Litteras ; siquidem valde interest, ut et illius institutis magis magisque christianum nomen floreat, et huius auspicio christiani nominis propagatio revirescat.

Hoc est quidem commune omnibus quicumque sanctitatis laudem ex Ecclesiae auctoritate obtinent, in omni virtutum genere excellere; sed tamen, quemadmodum stella a stella differt in claritate [2], sic homines Sancti, ex eo quod alii in alia virtute singulariter eminent, mirabili quadam inter se varietate distinguuntur. Ita si Ignatii vitam intueamur, admirationem ante omnia movet illa viri magnanimitas maiorem Dei gloriam avidissime anquirentis ; qui, cum satis non haberet ipse in omnibus sacri ministerii partibus versari, omniaque christianae beneficentiae officia complecti ob salutem animarum, socios quoque sibi comparavit promptos et alacres, expeditissimae militiae instar, ad regnum Dei apud christianos barbarosque amplificandum. Sed qui rem penitus perscrutetur, facile reperiet insignem in Ignatio fuisse obedientiae spiritum, eique tamquam proprium munus assignatum a Deo, ut ad hanc ipsam virtutem maiore studio colendam homines adduceret.

Etenim, ut vulgo notum est quae in tempora Ignatius inciderit, ita non est obscurum, quibus per eam; turbulentissimam tempestatemi afflicta est Ecclesia malis, eorum omnium hoc fuisse caput, quod homines magnam partem obedienter servire Deo abnuerent. Principes ad hanc servitutem officii recusandam ii quidem exstitere, qui fidei divinae regulam privato uniuscuiusque iudicio attribuentes, contumaciter Ecclesiae catholicae auctoritatem repudiarunt. Verum praeter istos nimis multi aderant qui, si non professione, at re abiecisse Christi Dei viderentur obsequium, quique gentilium more potius quam christianorum viverent, tamquam si, humanitatis et litterarum studiis renatis, simul veteris superstitionis aliquid revixisset. Quin etiam affirmare licet, nisi effrenata quaedam sentiendi vivendique licentia, quasi pestiferum virus, societatem christianam latissime infecisset, non sane futurum fuisse ut ex Ecclesiae corpore illa Novatorum haeresis erumperet. Itaque cum in plebe fidelium non solum, sed in sacro ipso ordine divinarum legum verecundia fere desideraretur seduloque a Novatoribus concitata gentes non paucas, in quibus videlicet laxiora facta essent officiorum vincula, a materno Ecclesiae complexu divellerete una erat omnium bonorum vox et supplicatio ad divinum Ecclesiae Conditorem, ut Sponsae suae tam necessario tempore, promissorum memor, subveniret.

Subvenit enimvero, ubi maturum ei visum est, admodum mirifice Tridentini celebratione Concilii. Praeterea in Ecclesiae solatium praeclara illa virtutum omnium specimina excitavit, Carolum Borromaeum, Caietanum! Thieinaeum, Antonium Zaceariam, Philippum Nerium, Theresiam aliosque, qui et sanctitatis in Ecclesia catholica perennitatem sua ipsorum vita testarentur, et impietatem perversitatemque morum tam late fusam cum voce, tum scriptis, tum exemplis coercerent. Plurimum quidem hi omnes utilissimeque elaborarunt ; verum occulta maiorum origo ipsa erat ab imis radicibus evellenda: atque huic aggrediendae rei in primis videtur fuisse divino consilio destinatus Ignatius.

Nam in primis ea fuit indole, quam egregie factam dixeris ut ad imperandum, ita ad parendum; eandemque, iam inde a puero, militari disciplina roboravit. Animum igitur cum gereret, natura et institutione sic conformiatum, simul ac, superno illustratus lumine, cognovit sese ad Dei gloriam, animarum salute, promovendam evocari, mirum est quanto cum impetu et voluntate in Regis caelorum castra concesserit. Itaque, eo consilio ut novam militiam rite auspicaretur, totam noctem, ad aram Virginis pervigilavit in armis, paulloque post in illo Minorissano recessu, quemadmodum sibi essent praelia Domini praelianda, ab ipsa Deipara didicit, cuius tamquam ex manibus illum accepit absolutissimum legum codicem - sic enim appellare vere possumus - quo quisque bonus miles Christi Iesu utatur oportet. Exercitia Spiritualia dicimus, qualia feruntur caelitus Ignatio tradita ; non quod cetera generis eiusdem ab aliis usitata parvi facienda sint; sed in his quae secundum Ignatianam rationem frequentantur, adeo sapienter disposita sunt omnia, adeo inter se arcte cohaerent, ut, modo divinae gratiae quis non refragetur, radicitus hominem quasi renovent, pleneque reddant divinae obsequentem auctoritati. Hac igitur via cum se ad agendum comparasset Ignatius, eadem, quos sibi adiunxerat, socios curavit excolendos, cum eos vellet Deo et Dei Vicario, Romano Pontifici, obedientes in exemplum, et hanc virtutem prae se ferre tamquam insignitam notam suae Societatis. Itaque non solum sanxit, ut hoc sui solemne haberent, huiusmodi Exercitiis potissime spiritus fervorem alere, sed etiam hoc ipso instrumento eos in omne tempus armavit, quo ad hominum voluntates ab Ecclesia abalienatae revocandas, easque totas sub Christi potestatem redigendas uterentur.

Testis enimvero historia est, ipsis Ecclesiae hostibus haud inficiantibus, orbem catholicum, peropportuno per Ignatium subsidio communitum, celeriter respirare coepisse, cum facile non sit commemorare, quae et quanta in omni genere Societas Iesu, Ignatio auctore et duce, pro Dei gloria gesserit. Cerneres impigros sodales contumaciam haereticorum victores retundere ; emendationi corruptorum morum, ubique studere; collabefactam clericorum disciplinam restituere ; ad ipsum christianae perfectionis culmen complures perducere ; praeterea multos esse in iuventute ad pietatem instituenda bonisque artibus erudienda, nimirum in spem christianae vere posteritatis ; interim vero infidelibus ad fidem traducendis egregiam dare operam ut imperium Iesu Christi novis accessionibus propagarent.

Haec omnia Nos libentissime scribendo attigimus, non solum quia documento sunt divinae erga Ecclesiam benignitatis, sed etiam quia magnam opportunitatem habere videntur ad misera tempora in quibus ad hanc Apostolicam Sedem evecti sumus. Etenim si mala quibus humanum genus hodie laborat, ultima ab origine repetantur, omnia profecto provenisse dicenda sunt ex ea, quam induxere Novatores a divina Ecclesiae auctoritate defectionem, quae quidem cum magnum incrementum saeculo XVIII in illa rerum omnium perturbatione acceperit, qua tam arroganter iura hominis asserta sunt, ad extrema nunc consectaria deducitur. Videmus humanae rationis facultatem insolentius efferri ; quidquid hominis vires captumve excedere vel naturae ambitu non contineri videatur, contemni ac repudiari ; ipsa Dei iura sacrosancta, publice privatim, nihil pensi haberi ; sublato autem omnis potestatis principio ac fonte, qui Deus est, natura consequitur ut iam nulla sit humana potestas cuius sanctum nomen aut auctoritas habeatur. Itaque divina Ecclesiae auctoritate despecta, brevi civilis imperii fundamenta nutare visa sunt et corruere, quandoquidem, invalescente cupiditatum audacia et insania, leges consortionis humanae impune omnes perverti consueverunt.

Atqui societatis humanae tam profligatis tamque perditis rebus praesens aliquod adhiberi remedium - quod omnes boni sentiunt oportere - minime potest, nisi vulgo obsequium in Deum eiusque voluntati obtemperatio restituatur. Per innumerabiles enim temporum rerumque vicissitudines manet primum et maximum hominibus officium esse summo rerum omnium Conditori et Conservatori et arbitrio obedienter obsequi ; quo ab officio quotiescumque discesserint, miature eis resipiscendum, si velint perturbatum funditus redintegrare ordinem et ab omnium miseriarum, unde oppressi sint, colluvie liberari. Ceterum hac una re vitae christianae continetur summa ; quod quidem significare videtur Paulus Apostolus, ubi vitam ipsam divini hominum Reparatoris sic paucis mirabiliter complectitur : Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis [3]. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi; ita et per unius obeditionem iusti constituentur multi [4].

Iam vero hunc hominum reditum ad obedientiam Exercitia Spiritualia mirifice adiuvant, quippe quae, praecipue si Ignatiano instituto fiant, perfectam divinae legi obtemperationem, aeternis Fidei naturaeque principiis innixam, certissime suadeant. Quapropter, optantes ut eorum usus latius in dies diffundatur, Nos, exemplum quoque complurium decessorum Nostrorum secuti, non solum Constitutione Apostolica Summorum Pontificum ea denuo Christi fidelibus commendavimus, sed etiam S. Ignatium a Loyola omnium Exercitiorum Spiritualium caelestem Patronum iussimus. Quamquam enim non desunt, ut diximus, aliae Exercitiorum habendorum viae, certum tamen est Ignatianam in eis excellere, ac, maxime ob exploratioremt spem quam facit solidae mansuraeque utilitatis, uberiore Sedis Apostolicae approbatione florere. Hoc igitur sanctitatis instrumentum si christifidelium plerique diligenter adhibeant, iam confidere liceat brevi futurum, ut, intemperatae libertatis cupidine cohibita et restituta officii cum conscientia tum observantia, tandem humana societas exoptatae pacis munere potiatur.

Quae hactenus memorata sunt, ad intestinum ac domesticum christiani nominis commodum proprie pertinent. Illa ad exterum ipsius incrementum, quae de Francisco Xaverio placet breviter perstringere: quamquam eadem cum eo, quod laudavimus, Ignatii instituto sunt coniunctissima. Etenim Xaverium cum totum humanae gloriae levitatibus deditum invenisset, adeo disciplina sua immutavit Ignatius, ut eum celerrime extremo Orienti strenuum Evangelii praeconem atque adeo Apostolum dederit. Quae mirifica viri immutatio iure est Exercitiorum virtuti tribuenda. Nam si immensos terra marique tractus haud semel is peragravit, si primus Christi nomen in laponiam invexit, quam merito martyrum insulam quis appellet, si immania pericula obivit incredibilesque labores exantlavit, si innumerabilia hominum capita sacro baptismatis fonte lustravit, si praeterea infinita omne genus portenta edidit, haec omnia Franciscus ipse patri animae suae, ut aiebat, Ignatio, post Deum, in suis epistolis referebat accepta, a quo ad Iesu Christi et cognitionem et amorem in sacro Exercitiorum secessu penitus imbutus fuisset. Atque hic enimvero extollenda, benignitas est ac sapientia Dei providentis, qui, quo tempore Ecclesia, cum vehementer sollicitaretur domi, ingentes populorum iacturas foris faciebat, hac una re, scilicet Exercitiorum ope, duplex ei praesidium peperit maximae opportunitatis, id est simul cum domesticae disciplinae reparatore, eum qui, exteras nationes ad Christi fidem adiungendo, Ecclesiae ipsius detrimenta resarciret. Qui quidem, primus ex tanto intervallo, Apostolorum exemplum renovare visus est ; siquidem et barbarorum gentes non paucas cum ipse sudore multo excoluisset suisque eximiis virtutibus ad pietatem excitasset, rem christianam! in eis egregie fundavit, et regiones amplissimas, quae christiano nomini ex omni aditu clausae essent, nostris Missionalibus patefecit. Is autem spiritus sui, ut par erat, suos in primis sodales reliquit heredes; quos equidem novimus numquam) ad hanc diem ab eius virtute degenerasse, sed semper eiusmodi hereditatem studiose custodisse. Sed Francisci Xaverii memoria et recordatio ceteris quoque Evangelii praeconibus perpetuo fuit hortamento; adeo ut is, huius Apostolicae Sedis solemni decreto, Operis a Propagatione Fidei caelestis Patronus sit renuntiatus.

Haec autem aetas in eo etiam habet cum, Xaverii aetate similitudinem, quod avita fides, a multis nostrorum hominum superbo quodam fastidio repulsa, ad alias nationes, quae eam sitienter appetunt, migrare velle iam videtur. Etenim ex Missionalium litteris intelligere saepe solemus, in dissitis Africae Asiaeque regionibus evangelicam, segetem prope iam albescere ad messem, qua quidem Ecclesiae per Europam damna reparentur. Accedit, ut multo alacriores quam antea fideles se praebeant ad Evangelii propagationem promo vendami. Nos igitur huiusmodi Studium, divinae certe gratiae instinctu excitatum, valde cupimus usquequaque, Xaverii et exemplo et patrocinio adhibito, inflammari, ut exoratus Dominus messis mittat operarios in messem suam; eosque optimus quisque christianorum suis et precibus adiuvet nec opibus destituat.

Quare vos, dilecti filii, quotquot estis e Societate Iesu, universos hortamur ut solemnem memoriam Parentis Legiferi natuque maximi Fratris vestri recolentes, eorum exemplo, institutum, vestrum:, ab hac Apostolica Sede egregiis subinde laudibus affectum, novis in Ecclesiam promeritis continenter augere pergatis. Ac duplicem fructum praesertim ex ista solemnitate percipiatis volumus. Primum ut Exercitia Spiritualia in vestram et in aliorum utilitatem quotidie magis studeatis convertere. Scimus in hoc genere vos instituisse, et felicissime quidem, pro opificibus praecipua quadam sedulitate laborare; optabile est ut in ceteris omnibus societatis humanae ordinibus pari cum felicitate laboretis Alterum est de Missionibus catholicis provehendis. Quamquam enim Nos non fugit vestra in hoc diligentia et industria prorsus singularis - namque ad duo millia novimus numerari ex vobis, qui quadraginta fere in Missiones distributi, apud infideles versentur - tamen rogamus enixe Deum ut praeclarum istud in vobis acuat magis magisque studium ac foveat. Quae omnia ut ad maiorem Dei gloriam, ad Ecclesiae sanctae emolumentum, ad animarum salutem vertant, auspicem divinorum munerum, itemque paternae benevolentiae Nostrae testem, apostolicam benedictionem tibi, dilecte fili, atque omnibus, te Praeposito, Societatis Iesu sodalibus amantissime impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die III mensis decembris, in festo S. Francisci Xaverii, anno MCMXXII, Pontificatus Nostri primo.

PIUS PP. XI


A.A.S., vol. XIV (1922), n. 17, pp. 627-634

[1] I Cor., XVI, 9.

[2] I Cor., XV, 41.

[3] Phil., II, 8.

[4] Rom., V, 19.

 

top