The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

EX HAC EXCELSA*

ERIGITUR IN INSULA MADAGASCARIA VICARIATUS APOSTOLICUS
DE « MATUNGA ».

 

Ad futuram rei memoriam. — Ex hac excelsa Principis Apostolorum cathedra, quam divinitus obtinemus, tamquam e sublimi specula, in omnes christiani orbis partes oculos mentis Nostrae convertimus et quae ad maiorem Dei gloriam fideique incrementum conducere videantur, interposita auctoritate Apostolica, praestare maturamus. Iamvero, ut uberes salutis fructus in apostolico vicariatu de Diego Suarez, in insula Madagascaria, feliciter iam suscepti laetius augeantur, cum opportunum visum sit consilium ab eodem apostolico vicariatu, Missionariorum Instituti a Spiritu Sancto curis concredito, qui amplissimo patet territorio, occidentalem part em distrahere ad novam Missionem erigendam, Nos, omnibus rei momentis attente perpensis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, haec, quae infra scripta sunt, edicimus ac mandamus. Nimirum, motu proprio ac ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesent i um Litterarum tenore, partem occidentalem territorii a vicariatu apostolico de Diego Suarez distrahimus sive separamus, atque inde novum vicariatum apostolicum de Maiunga nuncupandum constituimus. Novi huius vicariatus apostolici de Maiunga limites sint sequentes: ad septentrionem limes, ab Analalava decedens, constituatur fluminibus Soza et Maévarano, simul cum limitibus administrativis provinciae de Diego Suarez; ad orientem praesentibus provinciis de Vohémar, de Maroansetra et de Moramanga, cum linea partitionis aquarum occurrentibus; ad meridiem, n. 18° latitudinis meridiei; ad occidentem canale de Mozambico in cuius aditu archipelagus de Comores invenitur, quod in novo vicariatu de Maiunga volumus comprehensum. Eumdem autem novum vicariatum curis alumnorum Instituti a Spiritu Sancto committendum statuimus.

Haec mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV martii, anno MCMXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

 P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XIV (1923), n. 5, pp. 194-195

 

top