The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAE CATHOLICO*

ERIGITUR VICARIATUS APOSTOLICUS
DE «VOLTA INFERIORE » IN AFRICA OCCIDENTALI.

 

Ad futuram rei memoriam. - Quae catholico nomini aeternaeque fidelium saluti prospere ac feliciter eveniant, ea ut mature praestemus Nos admonet supremi apostolatus munus, quo in terris, licet immeriti, fungimur. Iamvero cum ea territorii vicariatus apostolici Togonensis pars in Africa occidentali, quae nunc ditioni anglicae subest, post expulsos Missionarios nationis Germanicae, curis Sodalium Societatis Lugdunensis Missionariorum ad Afros finitimi vicariatus apostolici a Litore aureo commissa, nunc in vicariatum apostolicum proprium erigenda sit, ut uberiore ratione ibidem christiani nominis propagationi prospiciatur, Nos, omnibus rei momentis attento ac sedulo studio perpensis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, haec, quae infra scripta sunt, edicimus ac decernimus. Nimirum, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, motu proprio, partem territorii vicariatus apostolici Togonensis in Africa occidentali, anglicae ditioni in praesens subiectam, simul cum duabus regionibus de Quittah et de Tripolis (Denu) a finitimo vicariatu apostolico a Litore aureo distrahendis ac separandos, in vicariatum apostolicum erigimus de Volta inferiore nuncupandum. Novum autem vicariatum hunc sequentibus limitibus finitum volumus: nempe, ad septentrionem n. 2° 8' 33" limite politico; ad orientem limitibus politicis territorii Togonensis gallici; ad occidentem limitibus vicariatus apostolici a Litore aureo, idest linea quae cursu fluminum de Volta et de Dakka sequitur; denique ad meridiem Oceano Atlantico. Eumdem vero novum vicariatum de Volta inferiore curis sacerdotum Societatis Lugdunensis Missionum ad Afros provinciae Hollandicae commissum volumus.

Haec praecipimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV martii, anno MCMXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

 P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XIV (1923), n. 5, pp. 195-196

 

top