 |
PIUS PP. XI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUAE CATHOLICO*
SEPARATO TERRITORIO A VICARIATU APOSTOLICO NATALENSI, ERIGITUR PRAEFECTURA
APOSTOLICA DE « SWAZILAND », IN AFRICA MERIDIONALI.
Ad futuram rei
memoriam. — Quae catholico nomini aeternaeque fidelium saluti bene, prospere ac
feliciter eveniant, ea ut mature praestemus Nos admonet supremi apostolatus
officium, quod, commissum Nobis divinitus, in terris obimus. Hoc ducti consilio
ultro libenterque annuendum censuimus precibus oblatis Nobis a dilecto filio
hodierno Priore generali Ordinis Servorum Beatae Mariae Virginis, qui haec, quae
sequuntur, Nobis exponenda curavit. Sodales scilicet Ordinis sui, iam inde ab
anno MDCCCCXIV evangelizationis opus in orientali parte vicariatus apostolici
Natalensis in Africa meridionali incepisse, sub iurisdictione filius Vicarii
Apostolici, et apprime in regione vulgo dicta Swaziland; nunc vero, quo maiora
religionis incrementa in illo territorio facilius promoveantur, sibi in votis
admodum esse, ut praedicta Missio, curis suorum alumnorum concredita, in
praefecturam apostolicam per Nos erigatur. Quare, collatis consiliis cum V V.
FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque
rei momentis attento ac sedulo studio perpensis, motu proprio atque ex certa
scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae auctoritatis
plenitudine, praesentium Litterarum tenore, a vicariatu apostolico Natalensi
regionem de Swaziland subtrahimus sive dismembramus, eamdemque in praefecturam
apostolicam sub nomine de Swaziland erigimus. Hanc autem novam praefecturam
apostolicam curis sacerdotum praedicti Ordinis Servorum B. M. V. committimus; et
statuimus ut eadem comprehendat totum territorium de Swaziland, atque a
sequentibus hmitibus circumscribatur: nempe ad orientem a possessionibus
Lusitanis et a Tongoland; ad meridiem a praefectura de Zululand; ad occidentem
et ad septentrionem a vicariatu apostolico Transwaalensi.
Haec mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere,, illisque ad quos pertinent sive
pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam
secus super his, à quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter,
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Romae apud
Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis aprilis, anno MCMXXIII,
Pontificatus Nostri secundo.
P . CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
A.A.S., vol. XIV (1923), n. 5, pp. 201-202 |