 |
PIUS PP. XI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUOD IOANNES*
VENERABILIS DEI FAMULA THERESIA A IESU
INFANTE, MONIALIS PROFESSA ORDINIS CARMELITARUM EXCALCEATORUM, BEATA
RENUNTIATUR.
Ad perpetuam rei
memoriam. — Quod Ioannes vidit in monte Sion virgineum agmen sequi Agnum
quocumque ierit et suavissimum audivit edere canticum quod nemo poterat dicere,
luculenter demonstrat quanti apud Deum habeatur intemerata virginitas, ea
nimirum vivendi ratio angelicae potius quam humanae naturae consentanea. Omnium
singulare hoc evangelicae gratiae munus, post magnam Virginem Dei parentem, quae
merito virginalis decoris auctor est habita, plures candidis amictae stolis in
Ecclesia Dei studiose retinuerunt puellae, quae fluxis mundi voluptatibus et
illecebris caelestia gaudia numquam peritura antetulerunt. Quapropter in
Ecclesia catholica purpuréis martyrum rosis intertexta sunt nivea virginum
lilia, ita ut ex iis splendidissima nectatur illa corona, qua immaculata Christi
sponsa gaudet redimiri. In istiusmodi puellarum virginum agmine hac nostra
aetate praeclare excelluit Theresia a Iesu Infante, monialis professa,
Carmelitarum Ordinis decus et ornamentum, quae consummata brevi implevit tempora
multa, devotumque caelesti Agno virginalem candorem magna cumulavit eximiarum
laude virtutum. Alensonii, intra fines dioecesis Sagiensis, nata est Serva Dei,
postrema novem hberorum, Aloisio Iosepho Stanislao Martin et Maria Zeba Guérin
parentibus, qui tum fortunae bonis tum magna christianae pietatis laude
summopere commendabantur, die secunda mensis ianuarii anno MDCCCLXXIII, et quarto
mensis eiusdem die lustralibus aquis ablutae puellae Mariae Pranciscae Theresiae
nomen fuit. Quo tempore Dei Famula in lucem est edita,
pater, honestissimo auriñcis commercio satis amplis opibus partis, totum se
familiae educationi devoverat, quo pio in opere sociam et adiutricem nactus est
uxorem, quae traditur habuisse in votis ut filiae, quas quinque susceperat, Deo
virginitatem dicarent; quod reapse alia post aliam praestitere. Hoc in pietatis
domicilio, vix bimulae puellae primum rationis diluculum emicuit, continuo visa
est rapi virtutis pulcritudine, eamque, ne Iesu Infanti displiceret, omni studio
coepit adamare. Vix quartum aetatis annum excesserat, cum immatura dilectae
genetricis mors acerbo infantulae animum dolore perculit, et nativam
iucunditatem prorsus ademit. Maiores natu sorores Paulina et Leonia educandae
Theresiae curam susceperunt, quae ipsis, sicut erga matrem iam fuerat, morigeram
sese in omnibus praebuit atque obsequentem. Puerilibus nugis et ludis etiam
licitis abstinens, in secretum domi recedens caelestium contemplatione
delectabatur. Ut, amissa coniuge, filiarum custodiae atque institutioni melius
prospiceret, cum universa familia pater Lexovium migravit, eaque in urbe
monialibus Ordinis S. Benedicti venerabilis Dei famula in disciplinam datur.
Experrecto super aetatem ingenio uberes in studiis progressus fecit, praesertim
in historicis; catechesim autem adeo egregie didicit, ut parva magistra
appellaretur. Acri memoria praedita, integrum De Christi imitatione librum ad
literam retinuit, et sacras Scripturas non minus calluit, dum omnia christianae
pietatis officia persolvebat sic ad pietatem et modestiam composita, ut ceteris
exemplo esset et incitamento ad imitandum. Interea gravi afficitur morbo, cuius
indoles vel medentes fugit; fuitque non inconsulta familiarium opinio,
infirmitatem illam fuisse mah daemonis arte immissam, praesentientis quantas a
puella clades foret relaturus; eandemque opinionem post fusas ad Beatam Virginem
preces mirabilis ac subitanea sanatio confirmavit. At miro flagrans erga Deum
amore puella iamdiu esuriebat caelestes dapes, sed iuxta dioecesis leges a
suscipienda Eucharistia aetatis causa - nondum enim attigerat decimum annum -
adhuc removebatur. Tandem auspicata illuxit octava dies mensis maii anni
MDCCCCLXXXIV, qua datum ei fuit ardens votum implere et, incredibili perfusa
gaudio, dulciter illacrymans, amoremque ore spirans, Angelorum Pane recreata
est. Paulo post sacro Confirmationis chrismate inungitur ad recipienda Spiritus
Sancti dona satis superque matura. Illis quidem annis venerabilis Ancillae Dei
maiores natu sorores, mundo valedicentes et familiam relinquentes, se in Carmeli
claustra abdiderunt. Discessus sororum a paterna domo gravi puellam dolore
affeoit, opportunumque genitoris eius consilium visum est e Benedictinarum
gynaeceo Theresiam revocare, ut domi quod de studiorum curriculo ei absolvendum
supererat, expleret. Sed, in
hac vitae conditione, et infirmae corporis valetudini et animaeangoribus obnoxia
fuit puella: spiritus ariditate devexata, saepe erumpebat in lacrymas, assidua
iugiter prece Deum rogans ut vias suas ostenderet. Et oranti fiholae suae
benignas aures praebuit Deus. Nocte enim natali Salvatoris nostri, anno
MDCCCLXXXVI, dum sollemni sacro piissime adstat, Theresia continuo a quibusque
intimis angoribus sese liberari sentit, metus abire omnes atque ad novos sensus
impetus animi effundi. Inde ad sanctitatis semitam decurrendam ut gigas
exsultare visa est, pietatis caritatisque opera vividiore studio complecti,
atque in Carmelitica claustra coepit cogitare. Piissimus pater, qui i am Deo
tres filias donaverat, licet acerbissimum discidii ferret dolorem, non renuit
tamen Theresiam voti compotem reddere; sed ecclesiastici moderatores puellam vix
quindecim annos natam se rigidissimae religiosae vitae posse mancipare omnino
negarunt. Sancti tenax propositi directe ad Romanam Sedem venerabilis Serva Dei
statuit provocare, et una cum genitore civium suorum Romam peregrinantium agmini
se mis cuit. Ut in conspectum stetit Nostri praedecessoris Leonis XIII Pontificis, naturali devicta timiditate, sese ad eius pedes proiecit, animique
sui votum aperuit; sed Pontifex ad Superiorum placitum supplicantem remisit.
Tanta frustrata spe, acerbissimum dolorem aequo animo tulit heroica virgo et
divinae voluntati acquievit, donec Episcopus, tanta permotus virtute, optatam ei
veniam largitus est. Quare, die ix mensis aprilis anni MDCCCLXXXVIII,
Carmelitica claustra Lexoviensis civitatis ingreditur Ancilla Dei, adepta tandem
quod tanto amore concupiverat. Tyruncula vel a primis initae religiosae vitae
diebus statim apparuit adeo in sanctitate probata, ut magistra tyronibus
praeposita numquam se tam piam alumnam habuisse fateretur. Nuncupatis religiosis
votis die VIII mensis septembris anni MDCCCLXXXX, Theresia a Puero Iesu maluit
vocari, quasi ipso nomine significaret peculiare illud sanctitatis genus ad quod
summa navitate contendit, ad perfectionem illam quae quasi infantia spiritualis
appellatur, iuxta increatae Sapientiae praeceptum: Nisi conversi fueritis et
efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum (Matth., XVIII, 3).
Et sane ut infans in complexu matris tuto requiescit, ita se divinae
Providentiae totam commisit Ancilla Dei. Simplex sicuti columba nidificans in
summo ore foraminis, suspexit unice in caelum; candidam in baptismate susceptam
stolam usque immaculatam servavit. Triennio post professionem votorum, asceterii
Lexoviensis Antistitae Agneti a Iesu, ipsius Servae Dei germanae sorori, visum
est se non posse meliore ratione tyronibus instituendis prospicere, quam si
iisdem praeficeret Theresiam, titulo et munere magistrae adiutricis eidem
tributo. Sic viginti annos nata Ancilla Dei gravissimum suscepit pondus instituendarum tyronum, quod ad obitum usque retinuit, et singulari
prudentia suique abnegatione, non minus quam uberrimo cum spirituali fructu,
commissum munus obivit. Totam se alumnarum bono devovens, mater illis erat et
soror; angelicam prae se ferens suavitatem, pia, mitis, huinilis, obediens,
disciplinae observantissima, quae verbo docebat confirmabat exemplo. Virtutum
omnium laude florens fervido excelluit in Deum amore et, ad instar divi
Francisci Asisiensis, perpetuus amoris canticus in eius anima personabat.
Numeris quidem intimos sensus tradidit et carmina non invenusta finxit, ut
divini amoris mysteria concelebrant. Superioribus quoque iubentibus, ad
plurimorum aedificationem et salutem, ut viam illis ostenderet quae ad
plenitudinem amoris adducit, quae ipsa fecerat et docuerat scripto commisit; et
in hoc vitae commentario, in praesens per universum orbem diffuso, rec. mem.
decessor Noster Pius PP. X nitere in exemplum virtutes et fere spirare animam
Lexoviensis virginis asserere non dubitavit. Sed iam vitae Servae Dei finis
appropinquabat et fecisse Dominus ipse visus est finem praesagio quod homines
ceperant de puella animi candore et ipsa forma angelis simillima, eam nempe non
posse diutius in humanis commorari. Cum enim explevisset tertium supra vigesimum
aetatis annum, pulmonum tabe corripitur, quin tamen de arctissima communis
religiosae vitae ratione quidquam remitieret, donec lectulo decumbere, viribus
deficientibus, coacta est. Menses quinque dirissime excruciata, hilari vultu et
miranda patientia, pati pro Christo et dissolvi cupiens et cum Christo esse,
saevos dolores pertulit. Caelestis amoris igne consumi potius quam morbo visa
est, et Ancillae Dei decumbentis lectulus religiosae familiae universae
sanctitatis cathedra fuit, donec, die trigesima mensis septembris anni
MDCCCLXXXXVII, caelesti visu recreata, placidissimo exitu ad caelestis Sponsi
nuptias convolavit. Funebribus iustis rite solutis, in Lexoviensi coemeterio
condita est; sed brevi sanctae virginis nomen in toto catholico orbe coepit
celebrari, factumque est sepulcrum eius gloriosum (Isa., XI , 10).
Percrebrescente igitur fama sanctitatis, caelestibus confirmata signis et
miraculis, penes sacrorum rituum Congregationem causa agitari coepta est de
caelitum honoribus Ancillae Dei decernendis. Ut de .virtutibus eius inquireretur
tum Lexovii tum Romae tabulae de more conditae sunt; omnibusque probationibus
iuridice sumptis ac rite perpensis, rec. mem. decessor Noster Benedictus PP. XV
sollemni decreto, decimo nono kalendas septembris anno MDCCCCXXI edito, sanxit
Theresiae a Iesu Infante virtutes heroicum attigisse fastigium. Absque ulla
mora inita deinde est actio de miraculis quae ea deprecante divinitus peracta
ferebantur, omnibusque de iure absolutis, Nos ipsi, tertio idus februarias
vertentis anni MDCCCCXXII prolato decreto, de duobus miraculis constare pronuntiavimus. Porro cum de
heroicitate virtutum nec non de duplici miraculo iam esset prolatum iudicium,
illud supererai discutiendum num venerabilis Dei Famula inter Beatos caelicolas
tuto recensenda foret. Id praestitit venerabilis frater Noster Antonius
Cardinalis Vico, Episcopus Portuensis et Sanctae Eufinae, causae relator, in
generalibus comitiis coram Nobis in Vaticanis aedibus, die sexta martii mensis
huius anni, habitis; omnesque tum Cardinales sacris tuendis ritibus praepositi,
tum qui aderant Patres Consultores, unanimi suffragio affirmative responderunt.
Nos vero Nostram aperire mentem distulimus, donec, in tanti momenti re, iteratis
precibus caeleste lumen impetraremus.
Quod cum impense fecissemus,
auspicatissima die qua sancti Patriarchae Iosephi, inclyti Beatae Mariae
Virginis Sponsi Ecclesiaeque Patroni festum agitur, huius quidem anni,
eucharistico litato Sacrificio, adstantibus eodem Episcopo Cardinali Antonio
Vico, causae relatore et sacrorum rituum Congregationi Praefecto, nec non
dilectis filiis Angelo Mariani, Promotore Fidei generali, et Alexandro Verde,
sacrorum rituum Congregationis Secretario, tuto procedi posse decrevimus ad
sollemnem venerabilis Servae Dei Theresiae a Iesu Infante Beatificationem.
Quae
cum ita sint, Nos, moti precibus universi Ordinis Carmelitarum Excalceatorum,
auctoritate Nostra apostolica, harum Literarum vi, facult a t em facimus ut
venerabilis Serva Dei Theresia a Iesu Infante, monialis professa ipsius Ordinis
Carmelitarum Excalceatorum, Beatae nomine nuncupetur, eiusque corpus et lypsana
sive relliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae
fidelium venerationi proponantur. Praeterea eadem auctoritate Nostra apostolica
concedimus ut de illa, recitetur Officium et Missa celebretur singulis anni
diebus de Communi Virginum cum orationibus propriis per Nos approbatis. Eiusmodi
vero Missae celebrationem et Officii recitationem fieri dumtaxat concedimus in
dioecesi Baiocensi et Lexoviensi atque in templis omnibus et oratoriis, quibus
ubique terrarum utitur Ordo Carmelitarum Excalceatorum, ab omnibus fidelibus tam
saecularibus quam regularibus qui Horas canonicas recitare teneantur, et, quod
ad Missam attinet, ab omnibus sacerdotibus ad tempia in quibus festum agitur
conf mentibus. Denique largimur ut sollemnia Beatificationis eiusdem venerabilis
Dei Famulae Theresiae a Iesu Infante in dioecesi ac in templis supradictis
celebrentur cum Officio et Missa duplicis maioris ritus; quod quidem neri
praecipimus diebus per Ordinarium designandis intra annum postquam eadem
sollemnia in patriarchali Basilica Vaticana fuerint celebrata.
Non obstantibus
Constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac decretis de non cultu editis,
ceterisque contrariis quibuscumque.
Volumus autem ut
praesentium Litterarum transumptis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii
sacrorum rituum Congregationis subscripta et Praefecti sigillo munita sint, in
disceptationibus etiam iudicialibus eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae
voluntatis significatione his ostensis Litteris, haberetur.
Datum Romae apud
Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis aprilis, anno
MDCCCCXXLII, Pontificatus Nostri secundo.
P . CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
A.A.S., vol. XIV (1923), n. 5, pp. 202-207 |