The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM EX APOSTOLICO*

DIOECESIS OSAKENSIS IN IAPONIA DISMEMBRATUR
ATQUE INDE EFFORMATUR NOVUS VICARIATUS APOSTOLICUS DE HIROSHIMA.

 

Ad futuram rei memoriam. — Cum ex apostolico munere, quo fungimur, Ecclesiarum omniam cura Nobis commissa fuerit, felici illarum statui ac prospero regirnini pro re ac tempore consulere studemus. Iamvero, cum venerabilis frater Ioannes Baptista Castanier, Episcopus Osakensis in Iaponia, proposuerit Nobis ut ob nimiam amplitudinem in duas partes divideretur suae iurisdictionis territorium novaque proinde missio erigeretur, Nos, collatis consiliis cum VV. FF . NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque rei momentis diligenter perpensis, enunciati Praesulis votis benigne annuendum existimavimus. Quare, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore, a dioecesi de Osaka seiungimus sive dismembramus territorium complectens quinque praefecturas de Yamaghuchi, Shimane, Hiroshima, Okayama et Tottorri, atque inde distinctum vicariatum apostolicum, ab urbe Hiroshima appellandum et Societatis Iesu curis concredendum, erigimus. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque, ad quos spectant sive spectare poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam secus, super bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV maii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

 P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XIV (1923), n. 7, pp. 335-336

 

top