The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

EX HAC SUBLIMI*

 SUPPRESSI VICARIATUS APOSTOLICI DE MARSHALL TERRITORIO
ET NOMINE AUGETUR VICARIATUS APOSTOLICUS
INSULARUM MARIANARUM ET CAROLINARUM.

 

Ad futuram rei memoriam. — Ex hac sublimi Principis Apostolorum cathedra, quam divinitus obtinemus, tamquam e procerissima specula, in omnes christiani orbis partes oculos mentis Nostrae convertimus, ut continuo decernamus, quae religioni provehendae reique sacrae procurationi melius gerendae conducant. Iamvero, cum Marianarum et Carolinarum insularum apostolici vicariatus, nuper curis Patrum Societatis Iesu concrediti, limites, ob peculiares easque graves rationes mox ex novissimis politicis mutationibus ortas, reformare opportunum visum sit consilium, Nos, omnibus rei momentis attento et sedulo studio perpensis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, rebusque et circumstantiis ˛mnibus ad dictam mutationem pertinentibus diligenti examini subiectis, denique ea quae sequuntur statuenda existimavimus. Nimirum, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi, vicariatum apostolicum insularum Marshall nuncupatum et  hucusque Missionariis vulgo de Sacro Corde Iesu concreditum, exinde esse desinere edicimus; de insulis vero quibus supradictus vicariatus, sic per praesentes suppressus,efformabatur, Nauru insulam vicariatui apostolico de Gilbert adnectimus; ceteras vero insulas omnes volumus et mandamus partem fieri vicariatus insularum Marianarum et Carolinarum, qui exinde vocabitur vicariatus apostolicus Insularum Marianarum, Carolinarum et Marshall.

Porro haec praecipimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,. auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV maii, anno MDOCOCXXIII, Pontificatus Nostris secundo.

 P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XIV (1923), n. 7, pp. 336-337

 

top