 |
PIUS PP. XI
LITTERAE
APOSTOLICAE
IAM INDE*
SANCTUARIUM A MATRE DOMINI, INTRA FINES
ARCHIDIOECESIS SALERNITANE, TITULO BASILICAE MINORIS AUGETUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Iam inde a saeculo post Christum natum XII,
intra fines archidioecesis Salernitanae, vetus exstat sanctuarium titulo a Matre
Domini, in quo maxima christiani populi religione asservatur antiqua imago
Virginis Deiparae foventis ulnis Infantem Iesum. Hoc per longam annorum seriem
templum splendidiť artis operibus ornarunt Principes, Reges, proceres; idem
indulgentiis privilegiisque quam pluribus Romani Pontifices Nostri decessores
locupletarunt. Miraculis - quidem inclyta Virginis imago, Apostolica auctoritate
et sollemni ritu, anno MDCCLIX, diademate aureo redimita fuit; ipsiusque
sanctuarii custodia primum concredita est Fratribus Humiliatis, postea
Basilianis monachis, tandem Fratribus Minoribus Ordinis Sancti Francisci, qui in
praesens ibidem, sedulo studio, divino cultui inserviunt. Haec animo repetentes,
ultro libenterque excipiendas censuimus esse humiles enixas que preces dilecti
filii Callisti Zuccotti, Procuratoris Generalis Ordinis Minorum, qui Nos
flagitaverat ut ipsum sanctuarium, ad quod quotannis turmatim confluunt piis
peregrinationibus fideles innumeri, ad Basilicae gradum evehere dignaremur. Has
enim preces cumulat etiam atque ornat amphssimum suffragium dilecti filii
Orestis S. E. E. Presbyteri Cardinalis Giorgi, Minoritici Ordinis Protectoris,
postulatoriis litteris communitum sacrorum Antistit um Salernitani, Nucerini,
Cavensis et Sarnensis, nec non municipii Nuceriae Superioris. Quamobrem, audito
venerabili fratre Nostro Antonio S.R.E. Cardinali Vico, Episcopo Portuensi et
Sanctae Rufinae, Sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, apostolica Nostra
auctoritate, praesentium vi perpetuumque in modum, vetustum et percelebre
sanctuarium a Matre Domini appellatum, intra fines positum archidioecesis
Salernitanae, nunc ad Ordinem Fratrum Minorum pertinens, titulo et dignitate
Basilicae minoris cohonestamus, cum honorificentiis et insignibus conopaei,
absque tamen auri argentive ornatu, tintinnabuli et stemmatis, iuxta formam
Basilicarum minorum Almae huius Urbis.
Haec largimur, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt, nunc et
in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non
obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis
iunii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
A.A.S., vol. XIV (1923), n. 7, pp. 337-338
|