 |
PIUS PP. XI
LITTERAE
APOSTOLICAE
VENERABILIS FRATER*
TITULUS BASILICAE MINORIS CONFERTUR ECCLESIAE
SANCTAE MARIAE A MARI, CIVITATIS BARCINONENSIS.
Ad perpetuam rei memoriam. — Venerabilis frater Raymundus
Guillamet y Coma, Episcopus Barcinonensem, sua suique cleri ac populi dioeceseos
sibi commissae vota depromens, Nos enixis precibus flagitavit, ut ecclesiam in
ipsa civitate Barcinonensi dicatam in honorem Virginis Deiparae vulgo de
Santa Maria del Mar ad titulum et dignitatem Basilicae minoris evehere
dignaremur. Nos autem, animo repetentes venerandam templi illius antiquitatem
nec non structurae magnificentiam atque artis operum praestantiam; frequentiam
simul sacrarum functionum divinique culltus splendorem; prae oculis pariter
habentes actuosum ministerium tum paroeciale tum perinsignis beneficiariorum
Conlegii, et plurium confraternitatum atque associationum religiosarum, quae
inibi ipsius divini cultus splendorem adaugent; denique probe noscentes
novissimis temporibus ipsam sacram aedem affabre fuisse et concinne instauratam,
propediem vero ibidem sollemni ritu celebratum iri quartum centenarium recursum
a prima erectione confraternitatis Ss.mi Corporis Christi, conditae ad instar
illius quae in hac Alma Urbe ab anno MDVIII canonice exsistit, votis his
annuendum ultro libenterque existimavimus. Quae cum ita sint, audito venerabili
fratre Nostro Antonio S. R. E. Cardinali Vico, Episcopo Portuensi et Sanctae
Rufinae, Sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, Apostolica Nostra auctoritate,
praesentium vi perpetuumque in modum, ecclesiam Sanctae Mariae « a Mari »
appellatam in inlustri civitate Barcinonensi exsistentem, ad Basilicae minoris
titulum et dignitatem evehimus, illique privilegia omnia tribuimus, quae
minoribus Almae huius Urbis Basilicis de iure competunt.
Haec largimur, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque, ad quos spectant sive spectare poterunt, nunc et
in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non
obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis
iunii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
A.A.S., vol. XIV (1923), n. 7, pp. 338-339
|