The Holy See
back up
Search
riga

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

CHRISTI NOMEN*

BEATO IOANNI BAPTISTAE MARIAE VIANNEY, CONFESSORI,
PAROCHO VICI «ARS», HONORES SANCTORUM DECERNUNTUR

 

Christi nomen abolere molientibus respondet egregie Catholica Ecclesia, cuius super sanctum candelabrum splendent lucernae ardentes, idest Dei ministri, qui animarum saluti, per integrum vitae cursum, divino solummodo amore et zelo incensi, summopere curam impendunt.

Ex hisce, per quadraginta annos et ultra, semetipsum exhibuit, virtutum omnium exemplum et verum operarium Christi imitatorem, Parochus vici Ars, cui nomen Ioannes Baptista Maria Vianney.

In vico Dardilly, Lugdunensis dioeceseos, die octava mensis maii, anni millesimi septingentesimi octogesimi sexti, a Matthaeo Vianney et Maria Beluse natus est Ioannes Baptista Maria, quem mater in sinu gestans, iam omnipotenti Deo eiusque Virgini Matri saepe, uti pignus amoris, obtulerat. Ipsa immo secretum emiserat votum sese, auxiliante Deo, ad sacri altaris servitium filium absque haesitatione daturam. Eadem die, quo infans in lucem prodiit, sacro baptismatis lavacro est ablutus. Parentes, de quibus, uti olim de Zacharia et Elisabeth, diei poterat: « Erant iusti ambo ante Deum », rei rusticae et armento addicti, omnem adhibuerunt curam, ut sex liberi a Deo, decem annorum spatio, sibi concessi, religionis studio educarentur, illis plurima caritatis exempla praebentes, praesertim in mendicis excipiendis, qui, per vicum transeuntes, cibum et hospitium ab eis expostulabant. Mater, quae Virginem Mariam vehementi prosequebatur amore, Deiparae praesidio atque tutelae filios suos commiserat, qui, maternae pietatis alimento nutriti, tamquam flores, matutino rore madefacti, in dies succrescebant. Verum praecipua matris sollicitudo fuit Ioannis Baptistae tenella aetas; nam optima mulier, alto animi sensu praedita, clare compererat, filiolum suum nedum ab aequalium ludis, quod ea aetate haud facile est, semper abstinere, sed piis vacare exercitiis, idest apud parvas aras, ab eo summa laetitia paratas, orationi incumbere et interdiu alios colligere pueros, qui una simul preces ac precarium sertum recitarent. Olim mater filiolo dono dederat parvum Virginis Mariae simulacrum, quod in aliorum infantium manibus, uti plerumque fit, simplex fuisset lusus; illi vero cultus et venerationis princeps argumentum exstitit; tantoque amore puer simulacrum illud est prosequutus, ut, sexaginta post annos, enarrare soleret, prima sua aetate sibi haud possibile fuisse absque Deiparae simulacro quieto somno indulgere.

Quattuor agens annos, quadam die ex improviso a parentum oculis se subduxit. Pia mater, timens ne quid aerumnosum puero accidisset, anxia huc illuc diu eum inquisivit; tandem in stabulo immotum, genibus flexis, devotissime deprecantem invenit: admirationem ac laetitiam insimul detinens, puerum exprobravit, quod tantae anxietatis sibi causa fuisset. Puer, maximo dolore affectus, matrem amplexus: « Parce mihi - inquit - mater dulcissima; procul ab animo meo erat talem tibi parare dolorem; numquam me huc rediturum promitto ».

Tot pietatis iam signis decoratum, in dies succrescere puerum oppidani intuentes, eiusque religiosae sollicitudinis veridici testes, maximopere obstupescebant et quam saepissime parentibus gratulatoria verba exprimebant, pro certo habentes in posterum, filiolum illum pro animarum salute omnem curam in sacerdotali ministerio adhibiturum.

Verum haec divina animi gaudia cito turbari coeperunt; nam, increpante in Gallia civili furore, expulsis sacerdotibus atque, sub novae libertatis specioso nomine, quocumque christiani ritus signo vetito, puer suas cum maternis promiscuit lacrimas, ex eo quod non amplius sibimet concederetur in templum sese conferre, ut divinis adesset officiis.

Tempus accesserat, quo Ioanni Baptistae tributum labori solvendum erat. Itaque septennis, gregis custodiae, una cum fratre natu maiore, assidue incumbit, secum Virginis simulacrum quocumque gestans; immo carum sui amoris pignus super herbosum aggerem saepe deponens, socios venusto lepore invitat, ut venerationis obsequium, ingenti animi ardore, Deiparae Virgini praestent. Si, quod raro evenire solebat, quis ex sociis puerilis iurgii auctor exstabat, aut oves crudeli verbere percutiebat, illico, eum suaviter corripiens, adhortabatur, ne quid mali operi manuum Creatoris Dei inferret. Licentius autem loquentes exquisita lenitate arguens et famelicos suo cibo donans, brevi omnium animos amore devinxit. Arbitrandum merito est, hac aetate, sacrificii gaudia et virginitatis glorias Deum puero patefecisse; nam constat Ioannem Baptistam, omnibus mentis cogitationibus et cordis affectibus in Deo, tamquam in centro, collocatis, unum tantum in animo agitasse, videlicet Deo soli servire eique per totum vitae decursum sese dicare.

Neque vero Dei amore solummodo efferbuit; pauperes quoque ardenti caritate est prosequutus, et domus Vianney miseris evasit asylum, uti supra innuimus: haud raro accidebat, ut, hyemali tempore, viginti et amplius pauperes, a puero per vias coadunati, domi exciperentur, igne ciboque reficerentur. Inter hos consedit olim praeclarissimus Dei Famulus Benedictus Iosephus Labre, cuius hospitalitatis memoria, uti decus familiae Vianney, in oppido Dardilly adhuc servatur. In huiusce nobilis benignitatis exercitio, Ioannes Baptista parentes imitans, nedum egenis subsidia pecuniae atque vestes suppeditabat; verum etiam, quod erat praecipuum, eos religionis veritates edocebat, adhortans, ut propriam sortem aequo animo tolerarent fixumque semper in animo haberent, aeternae vitae gaudia pauperes spiritu procul dubio assecuturos.

Tale huiusce iusti infantiae initium, cui Deus splendidiora sanctimoniae signa comparabat, una cum omnibus illis charismatibus, quae, ad instar matutini roris, a Deo filiis suis conceduntur, ut serius diei calorem atque pondus iidem omnibus viribua sustinere valeant.

Pueruli praematura virtus eo magis admiratione digna erat, quo in peius mores in Gallia ruebant; unde rite meritoque de eo dici poterat, tamquam lilium inter spinas efflorescere.

Optima mater, hortante pientissimo sacerdote Grobaz, e Sodalitate Sancti Sulpitii, secum adduxit puerum in pagum Ecully, ubi morabatur consobrina Margarita Humbert, quae, caritate praestans, una cum religiosissimis feminis, plurima suppeditabat auxilia Dei ministris, diu vexatis et in plurium familiarum receptaculo abditis, ut, illis difficilliiuis temporibus, sacri ininisterii officiis operam dare possent. Consobrina puerum curae duarum Sororum ex Instituto Sancti Caroli commisit, quae illud ad sacrum Convivium recipiendum instituerent. Anno millesimo septingentesimo nonagesimo nono, aetatem annorum tredecim agens, primo accessit Ioannes Baptista ad Eucharisticam mensam, in domo illustrissimi Comitis Pingeon, eodem fere modo, quo sancti Christi martyres, persecutionis tempore, fortium cibo in sacris penetralibus vescebantur. Et tam insigni fidei sensu primum ad Agni convivium accessit, ut absque dubio retineri possit, pueri animum pro divino Sponso decorum sanctuarium, ea solemni die, fuisse constitutum. Nam, apud suos reversus, cito sibi socios plurimos adscivit, exstititque semper exemplum innocentiae, obedientiae, castitatis et insignis sanctimoniae.

Ad agrestia explenda opera, quae pro certo, aetatis causa, gravia sibi erant, assiduus puer vires coacervabat et, ad vesperum, labore defatigatus, domum repetens, catechismi, Evangelii et sacrarum precum lectioni, sub tremulo rusticae lucernae lumine, vacabat, numquam a pio exercitio desistens, nisi somno devictus. Subsecivis horis, minime ducebat otia: fingebat enim a limo terrae effigies sacerdotum, quos omnes vehementi amore venerabatur. Huiusce temporis memoria semper Ioannis Baptistae animo pergrata fuit, quam maximo cum humilitatis spiritu, hisce verbis patefacere suescebat: « Adolescens terram colui ; saepe humum, aduncu « vomere percutiens, mihimet dictitare solebam: " Animus tuus colendus « est, Ioannes; herbam maleficam ab eo evellere necesse est, eumque ad « excipiendum fecundum Dei semen parare "».

Tandem aliquando, aedibus sacris reseratis, novo rerum ordine constituto atque restituta Catholicae Ecclesiae pace, Ioannis animus exsiliit et praesensit adolescens se ad maiora a Deo vocari. Paulo post, eum ad pagum Ecully reversus esset, mutuus intercessit amor inter Ecclesiae parochum, pietate praestantissimum, R. Balley, et pium adolescentulum, qui religiosissimo viro declaravit se, inde a pueritia, desiderio flagrasse inter sacerdotes sese cooptandi, ut plurimas animas Christo lucrifacere valeret.

In candidum adolescentulum laudatus parochus Balley tenero amore captus, promisit se, qua par esset cura, omnia expleturum sacrificia, ut illi prodesset in studiorum palaestra. Et ita factum est; Ioannes alacri animo studiis operam dedit, nec labori pepercit unquam, ut in litteris egregie procederet; at, ingenio tardus et memoria infirmus, opem quidem magistro praebente, et maiore contentione in studium se incumbente, parum profecit et, animo deficiens, sensit parochi sacrificia suosque labores prorsus inania esse. Quare apud suos redire in animo revolvit; parochus, qui discipulum suum sacerdotio initiatum iri quodammodo praedixerat, verbis consilioque illum adhortatus est, ne ab incepto studiorum curriculo recederet.

Ad asperas in discendo edomandas difficultates adolescens ad Deum mentem intendit, ut divino lumine illustraretur; itaque a Sancto Francisco Regis auxilium expostulavit eiusque sepulcrum invisit, enixe rogans ut sibi facilitatem percipiendi elargiretur et tantum disceret, quantum pro fido Christi operario satis esset. Haud inanis exstitit deprecatio; cito enim minorem in studiis expertus est difficultatem, adeo ut magister ipse miratus valde fuerit de insperato adolescentis profectu. At novum ortum est negotium, quo studiorum cursum Ioannes intermittere coactus fuit, post quinque vel sex annorum spatium. Nam, initiato in universa Gallia delectu, cum Ioannis nomen in clericorum albo a militiae onere immunium relatum non apparuisset, ad arma vocatus est; quo adveniente nuntio, quasi fulguris ictu percussa fuit familia Vianney. Pater, ingentem summam solvendo, sperabat a militiae vinculo expertem filium evasurum; verum spes in irritum cessit et Ioannes ad castra proficisci coactus est.

Magis parentum quam suimet dolore oppressus, in morbum incidit iuvenis, cumque, constituta die, apud tironum militum ducem non exstitisset, a militibus illico, quo vitam degebat, missis, adductus est in valetudinarium Lugdunense, ubi, curis refectus, post quindecim dies e morbo convaluit et in oppidum, cui nomen Roanne, contendere coactus.

Verum, novo febris furore percussus per viam, necesse fuit, ut rursus ad nosocomium adduceretur, ubi duos menses constitit, tanta pietatis et patientiae signa praebens, ut plurima aestimationis et venerationis argumenta a militibus, parentibus, amicis atque a Sororibus Sancti Augustini, quibus commissa erat militum infirmorum cura, quotidie receperit.

Itaque, assiduis renovatus curis, valetudine plane confirmata, Ioannes Baptista militum cohorti adscriptus est, quibus iam fuerat mandatum, ut in Hispaniam pugnaturi properarent. In his angustiis, templum ingressus, moestus preces omnipotenti Deo fudit, et, cum diu ibi moratus esset, sero ad legionem pervenit atque veluti transfuga habitus. Sed, intercedentibus aliis pro eo, nullo comperto voluntariae desertionis signo, proficiscendi venia data est. Et revera se dedit in viam, sed ad Deiparam Virginem fidenti animo confugit, ne in tam adverso casu desereretur.

Deprecanti auxilium praebuit misericordiae Mater; nam post multum itineris, sudore madescens et viribius effractus, Ioannes Baptista substitit et ex improviso quidam ignotus iuvenis obvius ei fuit, ducem se offerens in peragendo itinere. Quo factum est, ut pex agros, per montes, per occulta loca, ambo ad vicum vulgo les Noés pervenerint, ubi ignotus adolescens quibusdam coniugibus, socium tradidit, cuius ab oculis illico se subduxit.

Sensit Ioannes Baptista prodigium indubium evenisse, prospiciente Deo. Non multo post, benignissime a praefecto vici exceptus, matrifamilias, viduae pietate et caritate insigni, cui nomen Claudia Fayot, commissus fiuit, apud quam vitam tutus ab inquisitionis periculis per diuturna tempora transegit.

Huiusce optimae viduae sollicitudinibus, cupiens Ioannes Baptista tributuni sui grati animi quodammodo solvere, se, uti magistrum syndico praebuit ad pueros erudiendos. Quod summo gaudio approbatum fuit et absque mora Dei Servus pueros vici instituere coepit tanto amore et patientia, ut sibi totius populi aestimationem gratumque animum cito conciliaverit. Morum candorem, modestiam pietatemque iuvenis, veluti prodigium uovum, mirabatur optima vidua Fayot et plurimi ex paroeciis finitimis affluebant, ut tantum virum agnoscerent atque una simul orarent. Animadverterant oppidani, sibi a Deo commissum fuisse ingens pretiosumque thesaurum; quare, ut Ioannem a militum inquisitione defenderent, quotiescumque eorum iucursionem timebant, concivibus super pagi eminentia loca in excubias constitutis, mandabant, ut a longe, signo dato, satellitum praesentiam nuntiarent.

Huius tempestatis turbidas vices Ioannes Baptista posthac in mentem revocare suescebat; verum in se valde laetabatur, constanti mente tenens fraternum incolarum amorem, qui per ea squalentia tempora sibi tutum praebuerant asylum. Ideoque numquam sui animi sensus pro religiosissima vidua Fayot sensit deficere; immo in sacerdotalis ministerii initio, quotannis illi epistolam mittere solebat, in qua adoptivae matri ardentissima felicitatis vota auspicabantur.

Propitiora tempora in mente Ioannes volutans, preces assiduas Deo fundebat ut sibi domum paternam repetere permitteret et studiorum intermissum curriculum tandem resumere daret. Accessit tandem a Deo constituta dies et Ioannes Baptista, certior factus fratrem in sui locum fuisse ad castra vocatum, ad vicum Ecully, laetantibus insimul atque dolentibus incolis pagi les Noés, reversus est, ac, omni expers anxietate, rursus litterarum studiis operam dedit.

Anno millesimo octingentesimo duodecimo, a pientissimo parocho Balley, quem semper ardenti prosequebatur amore, missus fuit ad Seminarium, cui nomen de Verrières, ut philosophicae disciplinae incumberet, euius magistrum gallice audire coactus est; latine enim non satis sciebat. Cum, insequenti anno, sacrae Theologiae studio vacandum sibi esset, apud parochum, feriarum tempore moratus, theologalis scientiae elementa est aggressus, humilitatis spiritu et verae poenitentiae signis, omnem adhibens curam, ut bonus fidusque operarius in vinea Domini succresceret; nam in animo immotum sibi erat, sacerdotis missionem, utpote arduam, mentem sane requirere scientia ditatam ut gravibus ministerii sacri officiis sit satis.

Ea tempestate, beati Ioannis Baptistae proba et veneranda mater praemium pietatis suae est in caelis assecuta, eiusque obitus vulnus acerbissimum in filii pectu.s intulit; attamen, tranquillo animo, in divinae volnntatis consilio Ioannes recubuit

Duos fere post annos, duce semper et magistro sapientissimo parocho Balley, ad sacrae Theologiae periculum obeundum satis paratus, magnum Lugdunense Seminarium ingressus est. Verum Deus Famulum suum crucis sigillo signavit; etenim, cum hic ante examinantium coetum consedit, tanto timore fuit arreptus, ut incongruas responsiones dederit, ideoque dimissus fuerit. Parochus, qui, huius infausti exitus sese quodammodo auctorem existimabat, adeo egit, ut Ioannes novum periculum obiret; quo expleto, insignis pietate clericus exceptus est ad Sancti Irenaei Seminarium, ubi, non multo post, in ecclesia cathedrali Gratianopolitana, anno aetatis suae vigesimo nono, sacrum presbyteratus Ordinem, non tantum doctrinae titulo, quantum modestiae et sanctimoniae signis, recepit. Vixdum sacerdotali ministerio est initiatus, tanto exarsit caritatis zelo, ut maiore doctrina praestantes iure meritoque coniectaverint illum pro Dei gloria animarumque salute nobilissima facinora esse gesturum. Tunc amantissimus parochus vici Ecully, administratorem dioceseos, sacerdotem Courbon, enixe rogavit, ut sibi, tamquam vicarium, Ioannem Baptistam Mariam consociaret; quod absque ulla difficultate obtinuit : nam haud inscius moderator erat de alacritate et diligentia Servi Dei in sacris obeundis officiis. Hic itaque apud omnes societatis ordines quam citissime sibi illam aestimationem comparavit, quae, prae omnibus, exstat sacerdotibus decori. Princeps in fiducia danda ipsemet magister; atque una simul vitam austeram et sanctam, veluti in claustro, ambo duxere, non cibo, sed ieiunio viventes, uti olim Sanctus Benedictus et Sanctus Romanus.

Tanta parochi et vicarii autsteritate oppidani moti, legatum ad moderatorem dioeceseos miserunt, decretum invocantes, quo ambo ad minus rigidam vitae rationem reducerentur.

Apostolico exardescens zelo, intuetur Ioannes vastum prae se aperiri campum, in quo uberrimi caritatis fructus colligi possint, et alacrem dat operam in moderandis poenitentium conscientiis, maximam diei partem traducens in confessionibus excipiendis. Quare frequens poenitentium multitudo, integritate Dei viri allectorum, sacrum Tribunal veluti obsidione circumdabat; et plurimi exstiterunt, qui, per diuturnos annos divina Sacramenta respuentes atque licentiosam ducentes vitam, ad bonam frugem, moderatore Ioanne Baptista, reversi sunt.

Interim solers parochus Balley, consumptus laboribus, vigiliis, cruciatibusque, quos terroris tempore fuerat passus, refertus meritis, fidenti animo, horam exspectabat qua iustitiae corona decoraretur, et affirmabat se maximo gaudio animam exhalaturum, cum iam catholici cultus restaurationem et Ecclesiae Dei triumphum conspexisset.

Post tanti viri obitum, incolae vici Ecully una voce asseverant, vicarium Ioannem Baptistam, quem ad sui imaginem parochus effinxerat, in mortui locum constitui, absque mora, pastorem. At incolarum precibus Ioannis modestia restitit, qui affirmabat se non esse idoneum ad illud pergrave munus suscipiendum, quod suas vires longe excedere videbatur.

Omni posthabita recusationis causa ex moderatornm parte, duos post menses, sacerdos Vianney renuntiatus fuit parochus, sed in vicum Ars est missus, in cuius paroecia multa mala erant radicitus evellenda. Sacerdos Courbon, illum ad officium parochi renuntians, hisce verbis est allocutus: « Illico perge, Ioannes; expers Dei amore vicus ille exstat; tu illuc « Dei caritatem pro certo adduces ». Hanc coniecturam non fefellit eventus. Vix enim Famulus Dei in pago consedit et munus parochi suscepit, se pro viribus dedit ad multa zizania exstirpanda.

Pagus Ars, cuius incolae fere omnes rei rusticae erant addicti, virtutis nomen revera ignorabat; templum Dei prope desertum squalebat; confertissima multitudine opplebantur cauponae, praesertim diebus dominicis, qui et manuum opere profanabantur; iuventus ludis, choreis et voluptatibus indulgebat; undique iniqui perditique mores. In tanta animorum pravitate novi parochi mens vehementer commota est; verum is animum non despondit. Negotii arduitatem meditatus, existimavit, nihil aliud sibi agendum, nisi preces, gemitus ac suspiria ad Deum effundere, a divina misericordia efflagitans, ut filios, sibi commissos, ad bonam frugem reduceret. Crebris precibus auxiliuxn verbi consociavit, quod summa eloquentiae vi auditoribus nunciabat, usus illo concionandi genere, quod vulgo «sermo pedestris » appellatur. Quare in viis, in campis, inter domesticos parietes, ad infirmorum lectulos, quacumque occasione arrepta, hoc praedicationis genus adhibuit, quo innumeras animas Deo lucrifecit. Rite compererat, se numquam oppidanis aliquid boni redditurum, nisi prius, eos diligendo, ab illis quoque diligeretur. Sublime pastoris munus maximopere sentiens, in suum gregem aequalia aestimationis et devotionis signa praebuit; suavi comitate pueris obvius occurrit; eorum animos extemplo sibi captavit atque tenellas mentes doctrinae christianae pabulo aluit.

Arcessitus properabat illico; saepe vero non arcessitum domos ingredientem intuebantur incolae vici, notitias de familiis requirentem et, transitione quadam ingeniose parata, de rebus divinis verba dicentem, omnibus attente devoteque audientibus.

Quo melius sancti Viri zelus polleret, divina Providentia, exinde ab eius parochialis ministerii initio, ingens suppeditaverat auxilium ex parte pientissimae mulieris, cui nomen Comitissa de Ars, quae, etsi divitiis multoque auro affluens, tamen temperatam ducebat vitam inter altioris perfectionis exercitia, non aliter vivens ac in claustro. Huiusce excellentissimae feminae domus refugiurn pauperum atque nosocomium evaserat, ubi oppidani non solum cibo, sed divini verbi alimento reficiebantur.

Princeps parochi virtutes Comitissa est admirata et sensit paroeciae de Ars inaestimabile donum a caelo fuisse datum. Quare larga caritatis subsidia parocho remittere suscebat, ut inceptum reformationis opus ad exitum feliciter perduceret. Et revera nihil aliud sancti Viri cordi potius erat, quam languescentem, immo demortuam paroeciam renovare, eamque veluti centrum pietatis instituere. Tribus itaque subsidiis, hominum peritiorum exemplo fretus, est usus ad sopitam fidem excitandam. Primum ex his constituit in pietate et obsequio erga Ssmum Sacramentum; ideoque omnem adhibuit curam, ut perpetua adoratio instauraretur, cui cito adfuerunt non solum laudata Comitissa aliaeque devotae mulieres, sed etiam agricolae, qui, instrumentis laboris ad fores templi depositis, vespere accurrebant, Eucharisticum Tabernaculum, flexis genibus, adoraturi. Sic de die in diem succrescebat ovium numerus, et templum, prius desertum et squalens, sensim frequens et assidua fidelium sedes evasit, qui, in pietatis exercitiis a parocho institutis, dulcissimam laboribus requiem inveniebant ac solamen.

Aliud sanctificationis subsidium in hoc erat, ut incolas ad frequentiorem usum Sacramentorum adduceret; pauci enim, solemnibus diebus tantum, ad Eucharisticam mensam accedebant, et prorsus ignorabant, divinam Eucharistiam vitae christianae fundamentum esse omniumque prodigiorum fidei secretum, in quo patuit Apostolorum fides, Martyrum constantia, Virginum castitas. Verbis exprimi nequeunt eius tenerrimae invitationes ad Sacramentum amoris, ut omnes divinae caritatis igne succenderet; quo usus subsidio, plurimos ad perfectionem adduxit.

Tandem censuit, ad alendam pietatem, aliquod sodalitium esse instituendum : pro viris unum, pro feminis alterum. Duasque revera Sodalitates instauravit, videlicet a Sanctissimo Sacramento et a Sacratissimo Rosario, quibus addidit in posterum Confraternitatem Sacri Cordis Iesu, Archiconfraternitatem Beatissimae Virginis a Victoriis nuncupatam et Sodalitium Deiparae sine labe conceptae. Neque heic destitit animi alacritas; nam pro erudiendis puellis scholam aperuit, quae postea in hospitium pauperum puellarum conversa est, adscito nomine La Providence. Partim collaticia pecunia, partim aere suo, hospitium hoc erexit, puellarum curam committens Sororibus a Sancto Ioseph.

Tribus hisce usus subsidiis, Beatus Ioannes Baptista Maria, patientia, caritate et zelo effecit, ut brevi alia evaserit paroecia; siquidem vitiorum loco, virtius; frequentes in templo cives; qui choreis agitandis maxima indulserant voluptate, illico ad modestiorem vitae methodum se retraxerunt; qui diem festum profanare fuerant soliti, a servili opere manum abstinuerunt; qui lingua sacrilege usi erant, blasphemias in Deum atque in Sanctos eructantes, digna in caelum cantica extollere coeperunt. Item dicendum de cauponiis tabernis, quarum tres sponte occlusae, quarta rogatu parochi, qui tamen indemnem praestitit cauponem.

Itaque, moribus compositis, admiratione et exemplo paroecia excelluit, et frequentes advenae eam esse, praesertim diebus dominicis et festis, veram felicitatis aedem, laeto animo testabantur. Quamobrem, parochi Ioannis Baptistae Vianney sanctimoniae fama in finitima oppida diffusa est; hinc complurea in vicum Ars conveniebant, consilia quaerendi causa et animos pio sacerdoti patefaciendi; omnes autem domos suas repetebant laeti, quippe qui in eo consiliarium in dubiis, consolatorem in cruciatibus, medicum in aegritudine invenerant, atque una voce dicebant vicum Ars, olim plane desertum, in christianam oasim mutatum fuisse sub parochi vigilantis sanctique ductu. Hac tempestate ortum inde habuit admirabilis et constans peregrinatio hominum, cuius numerus, postremo vitae Beati tempore, octoginta circiter convenientium millia attigit.

Honore et cultu aedi paroeciali restitutis, alio dilatata est sancti viri caritas, qui pluribus in locis missiones fundavit, felici successu semper et ingenti animarum proventu. Ad has instituendas nulli pepercit studio, et si quae res aureae vel argenteae sibi dono datae fuissent, eas illico in missiones sublevandas atque in alia caritatis opera impendebat, praesertim pro pauperibus, ad quos erigendos dentes quoque suos ac sacerdotalem tunicam vendidit.

Vix orbis puellis refugii domum aperuerat, cum ex improviso extraordinarii rumores nocturnam parochi quietem et presbyterii silentium turbare coeperunt. Et vir sanctus enarrat eos, perdurante nocte, tempestatis ictibus comparari potuisse, non ab ulla humana causa, sed a diabolico spiritu promanantes, qui eum diu vexabat et innumeris modis torquebat. Per triginta quinque fere annos perstitit tam terribilis cruciatus Satanae, quem Dei Servus solummodo signo crucis et divino verbo fugabat. Nec una tantum haec turbationis causa; adde hominum nefariorum contradictiones, minas et censuras, etiam ex parte sacerdotum, illum praepostero zelo exprobrantium. Qua furente vexatus pugna, tranquillo ac hilari animo cunctas sustinuit perpessiones, et quo istae augescebant, eo patientior fiebat Ioannes, quo frequentior dolor, eo mirabilior abnegationis vis.

Succrescente in dies admirantium multitudine, plurimi accedebant, qui eum deridere ac offendere minime erubescebant; verum, Servi Dei hilarem vultum animique tranquillitatem intuentes atque explorantes, illico fiebant amici. Sacerdotes ipsi, qui multos per annos ei contradixerant, recognitum errorem abnuentes, illimitatam atque perseverantem fidem tanto viro exhibuerunt, clare demonstrantes, hanc esse victoriam ad humilitatem solummodo spectantem.

Quo liberius apostolus in latiore campo spatiaretur, destinatus fuit in paroecia vulgo nuncupata Salles-les-Beaujalais. Accepto nuntio, oppidani pro viribus praesto fuerunt, ne amantissimo parocho orbarentur. At ille, iussui parens moderatorum, divinae voluntati adquiescens, illico proficiscitur. Cum vero ad flumen Saonam pervenisset, traiicere prohibitus est, nam mirum in modum ab alveo suo flumen undas in terram proiecerat, et vehementissimi venti undique efflabant; igitur ad pristinam sedem reverti coactus est; quumque moderatores censuissent, hoc divinae voluntatis manifestum esse signum, ne parochus vicum Ars relinqueret, eum incolis reddiderunt, a quibus summo animorum gaudio rursus exceptus est.

Per quadraginta fere annos in hoc parochi munere consedit Ioannes Baptista, quem Deus, viventem adhuc, suis charismatibus locupletavit. Et revera occulta cordium, in confessionibus excipiendis, cognovit; mortem cuiusdam absentis mulieris praevidit; plurimos morbis laborantes sanavit; multaque praesagivit, quae eventu non caruerunt.

Cum annum septuagesimum aetatis suae excessisset, debilitate quadam corporis laborare coepit et sensit se ad suprema vocari. Quare, oppidanis quodam die, vespertina hora, in templum arcessitis, sui obitus diem praenuntiavit, gratias ex corde agens de admirabili subsidio ab ipsis pastorali suo ministerio per diuturnos annos praestito. Praedictio confirmata est eventu; etenim, post quattuor morbi dies, Sacramentis receptis, insigni fidei et pietatis sensu, coram innumeris sacerdotibus, qui, Dei consilio, a longinquis etiam dioecesibus ad infirmum invisendum accurrerant, die quarta mensis augusti, glorioso Patriarchae Sancto Dominico sacro, anno millesimo octingentesimo quinquagesimo nono, Servus Dei Ioannes Baptista Maria Vianney praesentem eum aeterna vitam placide commutavit.

In presbyterii inferiori aula cadavere exposito, undique illud visendi causa concursum est, omnesque, certatim, aliquid auferebant ex iis, quae ad defunctum utcumque pertinuerant.

Vix finitimis paroeciis per lugubre campani aeris signum datum est et per publicas Galliae ephemerides innotuit Dei Servi obitus, novus et maior undique concursus est factus, quo confirmatum fuit, famam Dei Famuli sanctimoniae iam per plurimas orbis terrarum partes peragravisse.

Absolutis exsequiis, quibus praefuit Episcopus Bellicensis et in defuncti parochi laudem commoventissimam habuit orationem, coram trecenis presbyteris et mira frequentia populi undique confluxi, cadaver traslatum fuit ad sacellum Sancto Ioanni Baptistae sacrum, ibique in medio templo sepultum.

Mors Dei Famuli haud impediit, qnin sanctitatis opinio creverit et ubique gentium viguerit, innumeris miraculis confirmata, uti ex nonnullis, quae breviter innuimus, constat.

Puer, paralysi ac multis crisibus affectus itemque voce destitutus, inter novendialem precem ab eius matre Dei Servo adhibitam, perfecte convaluit et, ob tantum prodigium, pueri pater religiosissimus evasit.

Puella novennis, anchylosi in altero e brachiis cruciata, adhibita ipsi brachio corrigea solearum Famuli Dei, septimo die novendialium precum, integram valetudinem recuperavit.

Catharina Bresson, undecimo aetatis anno, vomitibus, cordis ac nervorum dolore, lapsus causa, tentari coepta, vigesimo autem sexto gravissima intestinorum obstructione, post tredecim menses intolerabilium perpessionum, deglutita particula lapidis e sepulcro Servi Dei, extemplo perfecteque convaluit.

Ob haec et alia huiusmodi caelestia prodigia, intercedente Ioanne Baptista Vianney obtenta, eius Beatificationis et Canonizationis Causa apud Sacrorum Rituum Congregationem suscepta fuit et sanctae memoriae Pius Papa IX, Praedecessor Noster, die tertia octobris, anno millesimo octingentesimo septuagesimo secundo, introductionem huius causae propria manu signavit. Rite expensis singulis probationibus ex processibus Ordinariis et Apostolicis, rec. me. Leo Papa XIII, Praedecessor quoque Noster, die vigesima sexta Iulii, anno millesimo octingentesimo nonagesimo sexto, solemniter pronunciavit decretum, quo sanxit, Ven. Dei Famulum Ioannem Baptistam Mariam Vianney heroicis enituisse virtutibus. Die autem vigesima prima ianuarii, anno millesimo nongentesimo secundo, habita est Congregatio antepraeparatoria super miraculis, de quibus in duabus aliis disceptationibus actum est, donec, lato suffragio a singulis officialibus et Patribus Consultoribus, sanctae memoriae Pius Papa X, Antecessor Noster, die decima septima aprilis, anno millesimo nongentesimo quarto, solemniter decrevit : Tuto procedi posse ad recensendum Dei Famulum inter Beatos caelites. Insequenti anno, scilicet millesimo nongentesimo quinto, die octava ianuarii, Beatificationis solemnia, Bellicensium et Francorum omnium votis impletis, in Vaticano Templo celebrata fuere.

Novem post annos, novis ab omnipotente Deo prodigiis patratis, opitulante semper Beato viro Ioanne Baptista Maria Vianney, die decima tertia maii, anno millesimo nongentesimo decimo quarto, Causae reassumptio Apostolica auctoritate decreta est. Duo inde prodigia Sacrorum Rituum Congregationi prolata sunt ab Apostolica Sede approbanda. Respicit primum quamdam Antoniam Buiricant ex oppido vulgo Saint-Fourgeux, Bellicensis dioecesis. Mulier ista parentes habuerat optima fruentes valetudine. Decimum septimum aetatis annum agens, ingressa est Congregationem Sororum a Sancto Carolo, in civitate Lugdunensi, et decem post annos professionem emisit, accepto nomine Sororis a Sancto Eugenio. In variis Congregationis domos missa, tandem sistit in domo, cui nomen Ronno, culinae praesertim addicta. Hic, anno millesimo nongentesimo quinto, varicibus in laevo crure laborare coepit. Cito ad medici ministerium confugit, at adhibita remedia ad morbum sanandum imparia fuerunt. Quem, in dies ingravescentem, medicus, sententia sua, insanabilem declaravit. Itaque, medicinae artis subsidia frustra experta, aegrota patrocinium Beati Ioannis Baptistae iteratis precibus expostulavit, atque ad eius sepulcrum, duabus comitantibus Sororibus, peregrinata est. In scamno posita super Beati Viri sepulcrum, per integram fere horam preces Deo effudit, firmissima concepta spe, sese, Beati ope, valetudinem recuperaturam. Et ita evenit. Dolores, molestiae, incommoda subito evanuerunt et aegrota surrexit perfecte sanata ab ulcere varicoso in laevo crure. Ex eo die, muneribus suis libere fungi valuit.

Obtigit alterum miraculum cuidam Mecthildi Rougeol, ex oppido vulgo Villers-la Faye, in Gallia, quae, inde ab infantia, tenui usa est valetudine et praecipue organis respirationis laboravit. Mense ianuario, anno millesimo nongentesimo sexto, influentiali morbo correpta, paulatim vocem evanescere sensit, quam, quattuor post annos, nondum recuperaverat.

Medicae artis remediis frustra adhibitis, aegrota peregrinata est ad Sanctuaria vulgo Lourdes et de Ars. In hac secunda peregrinatione, ducta est ad Basilicam, ubi exstant exuviae Beati Ioannis Baptistae Mariae Vianney, ibique diu oravit. Accepto tandem libro, ubi sacri cantus continentur in peregrinationibus recitandi, maxima cum laetitia subito sensit vocem ex gutture suo clarissimam promanare. Et revera sanata erat.

His de miraculis, triplici iuxta morem disceptatione habita, Nos tandem, die prima mensis novembris, anni millesimi nongentesimi vigesimi quarti, solemniter ediximus: « Constare de duobus propositis miraculis, « scilicet, de primo : Iustantaneae perfectaeque sanationis Antoniae Burri «cant ab ulcere varicoso in laevo crure, ac de secundo: Instantaneae « perfectaeque sanationis Mecthildis Rougeol a laryngite chronica « tubercunlari, eum omnimoda vocis amissione ».

Eodem vero anno, die vigesima octava mensis decembris, qua sanctorum Innocentium memoria recolitur, solemniter pronimciavimus: « Tuto « procedi posse ad solemnem Beati Ioannis Baptistae Mariae Vianney « Canonizationem ».

Deinde, Praedecessorum Nostrorum exemplis inhaerentes, die trigesima mensis martii huius Anni Sacri, dileetos filios Nostros S. R. E. Cardinales in secretum Consistorium collegimus, in quo venerabilis frater Antonius Vico, Sacrorum Rituum Congregationi Praefectus et Canonizationi huic procurandae Praepositus, Beati Viri gesta singillatim et perspicue exposuit, magnoque omnes studio incendit, ut illius memoria summis honoribus consecraretur.

Paulo post, nempe die secunda mensis aprilis proxime elapsi, publicum Consistorium habitum fuit, in quo dilectus filius Albertus Guidi, Nostrae Consistoralis Aulae advocatus, Causam peroravit.

Interea curavimus ut, missis, de mandato Nostro, litteris, catholici orbis Episcopi de tanta solemnitate commonerentur, quo, si facultas esset, sententiam et ipsi prolaturi, Nobis adessent. Ex quibus quum non modo ex vicinioribus, sed etiam ex dissitis regionibus non pauci in Urbem convenissent, ipsi, Causa mature cognita, tum ex illis, quae eo usque gesta fuerant, praesertim in publico Consistorio, tum ex actis Sacrorum Rituum Congregationis, quoram exemplar singulis traditum est, in Consistorio semipublico, die vigesima secunda mensis aprilis habito, in eamdem, qua Patres Cardinales, sententiam iverunt. Cuius rei publica instrumenta a dilectis filiis Sedis Apostolicae Notariis confecta, in tabularium Sacrorum Rituum Congregationis relata sunt.

Huic vero solemni Canonizationi celebrandae praefiximus diem trigesimam primam mensis maii, atque interea fideles sumus vehementer cohortati, ut ferventes ingeminarent preces, in iis praesertim sacris aedibus, in quibus publica Ssmi Sacramenti indicta esset adoratio, ut et ipsi uberrimum fructum possent ex tanta solemnitate percipere, et Nobis in illa absolvenda Spiritus Paraclitus benignus adesset.

Quum ergo faustissima illa dies advenerit, omnes, quum saecularis, tum regularis cleri ordines, omnes Curiae Romanae Praesules et Officiales, omnes denique, qui in Urbe aderant, Cardinales, Patriarchae, Primates, Archiepiscopi et Abbates in Vaticanam Basilicam, magnifice exornatam, convenerunt; Nosque, iis omnibus solemni supplicatione praeeuntibus, eandem Basilicam ingressi sumus. Tunc venerabilis frater Antonius Cardinalis Vico, perorante dilecto filio Augusto Milani, Nostrae Consistorialis Aulae advocato, vota Nobis et preces detulit sacrorum Antistitum, ut Beatum Ioannem Baptistam Mariam Vianney, una cum Beato Ioanne Eudes, in Sanctorum numerum referremus. Quod, quum iterum ac tertio, opportunis iuxta morem interpositis precibus, idem Cardinalis per praedictum Advocatum Consistorialem a Nobis postulasset, Nos, implorato prius ferventer Paracliti Spiritus lumine, invocato deinceps Beatae Mariae Virginis, caelestium Spirituum ac Sanctorum omnium auxilio, tandem, « ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad catholicae fidei «incrementum et decus, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Sanctorum « Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione, et «Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, « Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum consilio, Beatum «Ioannem Baptistam Mariam Vianney parochum vici Ars, Sanctum esse et « in Sanctorum catalogo adscribi » decrevimus. Cui eodem decreto copulavimus Beatum Ioannem Eudes, ipsum quoque virtutibus et gloria miraculorum insignem. Mandavimus etiam memoriam Sancti Ioannis Baptistae Mariae Vianney die nona mensis augusti quotannis celebrandam et in Martyrologium Romanum referendam.

Gratiis deinde omnipotenti Deo actis, ad aram accessimus incruentum Sacrificium oblaturi, et, post Evangelii lectionem, clerum ac populum homilia allocuti sumus atque hortati, ut omnes, fidei pleni et caritate, novensiles Sanctos sibi et Ecclesiae universae propitios habere mererentur. Denique Apostolicam Benedictionem et plenariam indulgentiam impertiti sumus, atque hasce Decretales sub plumbo Litteras expediri mandavimus.

Nunc igitur, o Christi fideles, oculos vestros in novensiles Sanctos convertite eorumque exemplis roborati, magnopere laetamini. Supercrescat fides vestra, abundet caritas uniuscuiusque vestrum in invicem (II Thess., 1, 3); omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles (I Petr., III, 8).

In primis autem laetentur rerum sacrarum cultores, quibus duos in sacerdotio fratres hoc solemni propitiationis anno in Sanctorum numero relatos celebrare conceditur. Praesertim vero sanctum Ioannem Baptistam Mariam Vianney imitentur sacerdotes illi, qui parochiali munere funguntur. Isti, enim, in novensili Sancto praeclarum habent exemplum pientissimi ac zelantissimi animarum Pastoris, qui, mira diligentia, prudentia et caritate, parochiale officium exercuit.

Omnes denique omnipotentem Deum ex corde precemur, ut semper in Ecclesia suos suscitet sacerdotes, qui, ut olim Sanctus Ioannes Baptista Maria Vianney, vere sint lucernae ardentes, ex quibus virtutum omnium lumen in christianum populum effundatur.

Omnibus itaque, qnae inspicienda erant, perpensis, omnia et singula praemissa, certa scientia et Apostolicae potestatis plenitudine confirmamus, roboramus, atque iterum statuimus, decernimus, universaeque Catholicae Ecclesiae denunciamus, mandantes ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus fides habeatur, quae hisce Nostris Litteris haberetur, si exhibitae vel ostensae forent.

Nemini ergo liceat has Litteras Nostras definitionis, decreti, mandati, relaxationis ac voluntatis infringere vel eis contraire.

Si quis autem, ausu temerario, hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Sanctorum Petri et Pauli Apostoloram Eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo quinto, die trigesima prima mensis maii, Pontificatus Nostri quarto.

• Ego PIUS, Catholicae Ecclesiae Episcopus.

 

Ego CAIETANUS Episcopus Sabinensis Cardinalis DE LAI.
Ego ANTONIUS Episcopus Portuensis et S. Rufinae Cardinalis Vico.
Ego IANUARIUS Episcopus Albanensis Cardinalis GRANITO PIGNATELLI DI BELMONTE.
Ego BASILIUS Episcopus Veliternus Cardinalis POMPILJ.
Ego IOANNES Episcopus Tusculanus Cardinalis CAGLIERO.
Ego IOSEPH tituli SS. Ioannis et Pauli Presbyter Cardinalis FRANCICA NAVA DI BONTIFÉ.
Ego RAPHAEL tituli S. Praxedis Presbyter Cardinalis MERRY DEL VAL.
Ego DESIDERATUS tituli S. Petri ad vincula Presbyter Cardinalis MERCIER.
Ego PETRUS tituli S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis GASPARRI, a Secretis Status.
Ego ANTONIUS tituli SS. Marcellini et Petri, Presbyter Cardinalis MENDES BELLO.
Ego GULIELMUS tituli S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis VAN ROSSUM.
Ego MICHAEL tituli S. Eustachii Presbyter Cardinalis LEGA.
Ego AIDANUS tituli S. Mariae in Porticu Presbyter Cardinalis GASQUET.
Ego fr. ANDREAS tituli SS. Cosmae et Damiani Presbyter Cardinalis FRÜHWIRTH, Maior Poenitentiarius.
Ego RAPHAEL tituli S. Hieronymi Illyricorum Presbyter Cardinalis SCAPINELLI DI LÉGUIGNO.
Ego VICTORIUS AMADEUS tituli S. Priscae Presbyter Cardinalis RANUZZI DE BIANCHI.  Ego DONATUS tituli S. Silvestri in Capite Presbyter Cardinalis SBARRETTI.
Ego ALOISIUS IOSEPH tituli Ssmae Trinitatis in Monte Pincio Presbyter Cardinalis MAURIN.
Ego FRANCISCUS tituli S. Marcelli Presbyter Cardinalis RAGONESI.
Ego DIONYSIUS tituli SS. Nerei et Achillei Presbyter Cardinalis DOUGHERTY.
Ego FRANCISCUS tituli S. Sabinae Presbyter Cardinalis VIDAL Y BARRAQUER.
Ego IOANNES tituli S. Mariae Transtyberim Presbyter Cardinalis TACCI.
Ego IOANNES tituli S. Susannae Presbyter Cardinalis BONZANO.
Ego ALEXIUS tituli S. Mariae de Victoria Presbyter Cardinalis CHAROST.
 

Ego CAIETANUS Sanctae Agathae Protodiaconus Cardinalis BISLETI.
Ego LUDOVICUS S. Mariae in Via Lata Diaconus Cardinalis BILLOT.
Ego CAMILLUS S. Mariae Scalaris Diaconus Cardinalis LAURENTI.
Ego IOSEPH S. Nicolai in Carcere Tulliano Diaconus Cardinalis MORI.
Ego FRANCISCUS S. Caesarii in Palatio Diaconus Cardinalis EHRLE.
Ego ALOISIUS S. Georgii ad Velabrum Diaconus Cardinalis SINCERO.
Ego EVARISTUS S. Adriani Diaconus Cardinalis LUCIDI.
Ego AURELIUS S. Angeli in Foro Piscario Diaconus Cardinalis GALLI.

O. CARD. CAGIANO

A. CARD. VICO

S. R. E. Cancellarius

Ep. Portuen. et S. Rufinae, S. R. C.Praefectus

                                      Ioseph Wilpert. Decanus Coll. Proton. Apostolicorum.
                              Ioannes Zani-Caprelli, Protonotarius Apostolicus.


*A.A.S., vol. XVII (1925), n. 12, pp. 465-481

 

top